Ecclesiasticæ historiæ breviarium auctore JoanneLaurentio Berti Florentino ... Pars prima secunda Pars secunda quæ complectitur isagogem ad sacram geographiam, et progreditur usque ad annum vulgaris æræ millesimum septigentesimum sexagesimum

발행: 1763년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i32 SECULI DECIMI QUARTI

Jura Monarchiae, Superos Phletetonta, Lac que Lustranda recini: voluerunt fata quo que .

Sed quia pars resis melioribus Moita caseris, Actoremque suum pet,it feliciter afris.

Hie claudor Danthes, patriis extorris ab aris , Ouem genuit parvi Florentia matre amoris.

Addidere Ravennates Inscriptionem aliam longe ampliorem, quae incipit, Theologus Danthes nullius dogmatis e

persῆ ac monumentum, temporis edacitate consumptum,

magnificentius erexit Bem ardus Bembus pater Petri S.

R. E. Cardinalis Clarissimi, addita Inscriptione altera , quae incipi t, Existia tumuli Danthes hic forte Desias, oec. I

FRANCIsCUs Petrarcha item Florentinus, sed natus Aretii, Poeta Laureatus, Philosophus, & Historicus praestantissimus, post scripta cedro dignissima, quae simuI eoli cta Lugduni, & Basilete prodierunt in lucem, seiunctim Vero, carmina praesertim Italica, seoquentissime procula sunt, & quotidie sere sudant sub praelo, Arquati in dioecesi Patavina, anno I 37 . e vita decessit; ibique iacet marmoreo in tumulo, quem sibi vivens paraverat, Frigida Franci ci lapis his tegit ossa Petrarchae. Suscipe Virgo Parens animam : Sare Virgine parce; Fesque jam terris Caeli requiescat in arce. Tam demisse de se loquenti, apposita fuere, ut par erat,

illustriora Epitaphia . ET

c I Inter teteros, qui in Danthem Commentaria ediderunt.

Christophorum Landinum, Alexandrum Vel tutellum , Eenve nutum Im lensem . Bernardinum Danielem, εt Vincentium Bonannium , comme morat Lilius Gyraldus In Hist. Poetarum Dialogo s. etiam Augustinia num Scriptorem Ioannam Savianum Ferrariensem . Diversus is fuit ab Augustiniano altero Florentino, de quo in peeentissima, R elepantissim. Veneta hujus Poetae Editione. Nostras illie insertas differtationes non recensemus. Breves, sed aeeuratae sunt P. Venturi, Vul pii , aliorum' u recentiorum ibidem appositae Adnotationes. Latino carmine Danthis metiea opera reddita quoque sunt. Fecerat olim Latinam versionem carmine Olivetanus Monaehus Pi storientis , quam vitate sua d ligenti custodia asservatam , sibique non absque ambitione ostensam tradit citato dialogo Gyra Idus. Dan heν ob Ithrum de Monarebia apud nonnullos eam sam harerisus audiit. vide Raphaelis volaterrani An Mop. lib. xx. R sententiam Barioli ibi productam super lege I. e. Praestitet, lib. Bigestorum, da inquirendis reis . necnon spondanum ad annum I 31I. num. Sed caute proeedendum i

damnandis ramotiam harerisis iis, qui dissitum de Monarshla, fame salserunt ab Ecclesia non dependeIs .

152쪽

APPENDIX. I 33'ET IOANNEs Boreaceii filius Epitaphium sibi paraverat

ante mortem, quae contigit proximo anno I 373. Ce taldi ad Eliam fluvium . Nullus eloquentiori stylo set psit Italice, nec fabulas jucundiori contexuit. Praeter Opera alia complura, id testatur Opus, quod a decem di rum colloquiis inscripsit Graeco titulo meameronem. Pluis ximum tamen valuit etiam Latina lingua, omnigena eruditione, & Historia; & singulos ejus libros, cum notissimi cuique sint, non opus est recensere . Praclaudatum vero Epitaphium est hujusmodi: Hae sub mole racent cineres atque ossa Ioamis. Mens sedet ante Deum meritis ornata laborum. Mortalis vita genitor Boccaecius illi; Patria Cerialdum ; fluatum fuit alma Mess. Addidit Cesistitis a , & ipse Poeta atque orator et quentissimus, elegans Epigramma eidem tumulo inscriptum, cujus initium, Incbte eur vates humili sermone ι

cutus, scis

DECIMUM QUINTUM

ECCLESIAE

GUBERNARUNT Romanam Ecelesam Seeulo XV.

post Bonifacium IX. qui animam efflavit anno I4 . Innocentius VII. Gregorius XII. Alexander V. Ioannes XXIII. Martinus V. Eugenius M. Meuaus P. Calliseus III. Pius II. Paulus II. Sixtus IV. Innocentius VII. ει Alexander VI. -- , CCIV.

I insigni anachrotiismo labitur Istitia Nais s. I. in uin. Ire p. Moren . - . 289. ubi ait, Ioannem Boeeaeeium fuisse auditorem Bene dicti Suommasset, ab eoque didicissa Etrusem linguae laeundiam; nam Benedictus annα Ιει f. instauravit Maiorum litorum monumentum in Claustro S. Spiritus Florentiae, obiitque labente Meulo XVII. Agnomsufi caecii patris fuit, Gheumi .c a J Pierius P tri Glu ι filius, in oppido Sugnant.

153쪽

t 34 ECCL HIST. BREVIARIUM

CCIU. INNOCENTIus VII. electus est die II. Octobr. an. I 4. Patria et Sulmo in Aprutio , ubi & natui Ovidius, ut ipse ait lib. 2. Amorum Eleg. I9. nomen Ue ro Cosmatus Melioratus. ob utriusque iuris doctrinam ,

probitatemque vere assumpto nomine dignus , non tantum commendatur a Leonardo Arretino illius aevi seri- Diore lib. I. cap. 7. Uerum etiam a Theodorico Niem ,

Maimburgo, & a Neoterico auctore operis isserire des Papes, qui tamen Pontificum vitia insectantur. Propter nequitiam nepotis sui Ludovici , qui unde*im Romanae Urbis rectores fraude propria manu interfecit , nudosque

projecit e senestra, Innocentius Viterbum concitata Romana multitudine iugit. Romgm redux anno I 6. mo tem oppetiit die 6. Nov. correptus a poplexia . Vulgatum 1latim rumorem, Papam sublatum esse veneno , praelaum' datus Leonardus Arretinus , qui praesens aderat, diluit in Epistola ad Franciscum Principem Cortonensem. CCU. EODEM mense Novembris , ae die Σα sum ctus est Innocentio Grestorius XII. Cod. tit. S. Μarci, dictus antea Angeias Corarius patritius Venetus . Praestitit iuramentum abdi saturum sese Pontificatu, si id necessum solet ad schisma abolendum. Se ad idem paratum

esse, impellente Universitate Parisiens , & Carolo VI.

rege, etiam Petrus de Luna, idest , Antipapa Benedictus XIII, aiebat. Lucam proinde Gregorius, ac Bene- dictus ad Portum Veneris atque ad fines Etruriae , quali colloquim instituturi accesserunt. At utroque te giversationes spretis sacramentis adhibente , Cardinales utriusque partis num. XXII. Pisis congregati anno I O9. die 26. I qnii, I tam Gregorio, quam Petro exaudit ratis , elegerunt in Pontificem Alexandrum V. Petrus. autem de Luna perculsus timore Avenione se contulerat Paperianum arcem tum juris Hispaniel in finibus Galli ruin & Aragoniae, semperque in schismate pertinax obiit anno I 2 . die I. Iunii in Cheroneso, seu remscula Ualentiae oppido. Gregorius anno I 9. in Austriam, δci de Caietam se contulit; hinc Ariminum venit sub exitum anni I I 2. ibique anno I I 3. Pontificatus deposuit insignia, summopere a P P. Concilii Constantiensis laudatos. Obiit autem Recineti anno I 417. VIII. Id. Octobr. CCVI. AD Alexandrum V. revertamur oportet . Ejus

c I Iachoatum tamen Concilium die as. M rtii.

154쪽

plestionem supra adnotavimus. Appellabatur Petrus Philargius, Card. & Archiepiscopus Mediolanensis . ordinem FF. Μin. professias . Incerta ejus patria , incertum genus, incerti parentes, Novariensem aliqui apud Cia- coniurn , quidam Bononiensem, permulti Cretensem faciunt . Inverisimile non videtur , natum Candii oppidi Insubriae, atque hinc postremam opinionem e ortam . Vino mero delectatum scribit lib. I . Fleurius o describit virtutes ejus Gravesen , in quem invehitur recens Auctor Hist. Ponti f. tom. q. pag. ultima . Aliquandiu

Pisis, Prati, Pistorii , di Bononiae moram egit . Istic

repentina morte sublatus ςst anno I4Io. die 3. Μaji . Hausisse in clystere venennm tradit S. Antoninus in Chronicis : hujusque criminis pccusatus suit Balthassar

Card. Costia Neapolitanus, non autem convictus.

CCVII. IDEM Balthastar Alexandro in Pontificain se oessit, eodem anno die Maii II. creatus in ipse Urbe Bononia . Est hic Ioannes XXIII. Confirmavit Concilii Pisani eontra Gregorium duodecimum & Petrum de Luna sanctiqnem. Summa illi cum Sigismundo Imp. concordia. Ubi Romani eius electionem intellexere, deiectis statuis Gregorii, illius erexerunt. Uerum his, ceterisque ob immodicas exactiones , Simonias, scandalae invisus uesisone Ia. Concilii Const/ntiensis anno I I 3. die 29 blati depositus fuit et . Sententiae in se latae acquiescens in arcem, in qua Joannes Hus detinebatur, deinde Hei delbergam abductus fuit. Ad pedes Martini V. electi in

laudato Concilio anno I I7. die II. Novemb provolutus, lacrymas ab omnium oculis expressit. Humaniter tamen exceptus Cardinalis decanus fuit constitutus. Id eve-pit anno I I'. quo anno die 22. Decembris Florentiae

obiit, pompa parum Pontifieali absimili in aede S. Joannis Baptistae sepultus aeneo , marmoreoque monumento,

CCVIII. Quo die inauguratus fuerit Pontifex Martimιs V. dictum nuper et ). Nobilissima Columnensium gente ortus erat , Cardinalis tit. S. Georgit, ejusque nomen Otho. Constantia discessit anno I I 8. die Iis. Μati . Audaces Florentiae pueri nimium licenter succlama

runt

et Vida eaput proximum. c Dieitur Quinptis, eum sit huius nominis IlI., quoniam etiam Marinus I. st Marinus II. a pluribus misini nomine designantur. Disitir ocrate

155쪽

anno I 24. post mortem Petri de Luna creatus Antipapa Cheroneu, nomine alsumpto Clementis VIII. anno I 429 .

arrepta insignia deposuit, suamque Μartino V. exhibuit obedientiam. Atque ita magnum Sehisma extinctum est , incoeptum anno I 378. in electione peracta Fundis Anti- papae Clementis VII. Decessit autem Μartinus V. Romae anno I43 I. die 2I. Februarii P. CC IX. SEDiT postea Eugenius IV. idest , nepos Gre- rii XII. Gabriel Condulmerus Venetus Card. tit. S. lementis. Pontificum Calumniatores fuisse tradunt, non Gregorii ex matre nepotem, sed filium spurium. In eum Columnenses seditionem , Philippus dux Μediolanensis bellum excitavit. Ruma discedens unionem G corum, utinam diutumiorem, Florentiae eonvocato Concilio curavit . Concessit autem naturae anno Pontificatus XVI. christi 1447. vigesima tertia die Februarii. Concilium Basileense anno I 479. Sessione 34. die a 3. Iunii in eum depositionis iniquam sententiam promulgavit, &die . Nov. in Pseudopontificem elegit Amadeum Sabaudiae ducem, Eremiticam vitam ducentem ad lacum Lemannum. Huic Felicis V. nomen impositum. CCX. RExiT deinde 'Ecclesiam Nicolaus V. seui Thomas Card. Sarranensis Bononiae Episcopus, Bartholomaeoc x Videatur Poggius Hist. Florent. 12.i x Idest. AE idius, quem Martinus U. deelaravit Malcitieensem piscopum . Hinc in Conclavi vaticano extat haee optimi Pontifieia memoria et Mar suus U. Corumna extincto schismare parem Eeridia r

s 3 l Martinus V. tam patienti fuit animo , ut eum fratres dum . unum peste, alterum fortuito incendio sublatum amississet, nullum a derit abiecti animi Indicium. Obiisse via 1o. Februarii eum Iedimae a reos .I3. me μν 2. S' dies decem, Papebrochius, Pagius, aliique tradunt. at in Basiliea Lateranensi extat hujus Pontificis aeneum sepulcrum comis memoratum quoque R Raynaldo, a Ciaeonio , a Caesare Raspono, &e. cum inseriptione: motuus Papa R. sedis annos XII. ma af ἔαλιι XII. Obiit anno mD xl. die xxl. Februarii. Gmporam flectis νum f/ινα ap. Non arbitramur, ut inquit 'ambi hius , hoc epitaphium tempore attritum, fuisse ab aliquo infeliciter renovatum .c Inlibliothera Vatieana sub Concilii Florentini pictura legitur:

156쪽

lomaeo medico, matre Fiviranensi in lueem editus I . Nicolai Cardinalis Albergati, nunc inter Beatos relati , causa nomen ipium assumpsit. Principes regesque omnes illum tanquam supremum Ecclesiae Caput agnoverunt , eique etiam sese subjecit Felix V. anno Ig49. ad pristinam reversus eremum. Cathedram Lunensem in patriam suam Nicolaus trini tulit; decubuitque IX. Cal. Apr. anno I II. Dotes ejus refert nobile Basilicae Vaticanae Epitaphium.

Hie sta sunt Quinti Nicolai Anti titis oba , Aurea qui dederat secula, Roma, tibι 4. Conflio illuseri , υirtute illuserior omnι, cοὶuit dodios doelior laye viros. Ab ulit enorem, quo schisma infecerat orbem ,

Re ituit mores, moenia, templa , domos. Tum Bernardino Ilatuit Jua sacra Senens, Sancta Iubilaei tempora dum celebrat. Cinxit timore Frederici coniugis auro et Res Italas isto foedere composuit. Attica Romanae complura volumina tinguae Prodidit e en tumulo fundite thura sacro. CCXI. Dig Aprilis octava electus est eodem anno I U. Pontifex Maximus Calliseus III. vocatus antea Alphonsus Cardinalis Boetia Valentinus. Huic S. Vincentius Te rerius praedixerat supremam Ecclesiae dignitatem, quam tenuit usque ad diem 6. Augusti anni I 38. Nimii in

nepotes suos, quorum duos purpura ornavit eodem die, notatur amoris a). . TTCCXII. Evectus tum ad Sacerdotii falligium Pius 11.2Eneas Disius Pic Iomineus patria Senensis. Incidit huius electio in anni 1438. diem 27. Aug. atque obitus in diem I 4. ejustam mentis anno 1464. In e us exaltatione Roma exultavit. Excelluit litteris: damnavit Appellationes ad futurum Concilium: acta Concilii Basileensis cassavit: bello adversus Turcas gerendo incubuit D

sta'. i; , Nisolai V. Parentiamceιιa, nomen matris Andreaia caLUst tamen in Nummo inscriptio, Tomos. Lugana. da. IaΣ-- M mxxxx VII. unde quidam et fuisse inferunt parentes humilis foris

157쪽

trus Barbus Venetus Card. S. Marci viva voce creatus ἡdum vix annum 48. I) excessisset , anno I M. Opora Cardinalis Bessarionis. Juramenta ; quae tunc ab electis Pontificibus fieri solebant, noluit emittere: Abbreviat

res, inter quos Baptista Platina s amovit; unde hujus striptoris acerbior stylus; & concitatior . Subita extinguitur amplexi a die 26. Iulii anno i 47Ia CCXIV: SEDiae postea Sixtus IV. ordinis Min. No men ei Franciscus e familia villa Rovere: patria Albixola a oppidum Liguriae a Bononiae; Papiae, Senis; Florentiae Perusii publice tradiderat Theologiam : omnes in

ordine suo consecutus fuerat gradus & Vaticanam d nique purpuram. Per summam injuriam Jiarim minister. Calvinina ei exprobrat, quod . libidinem permiserit prin. posteram. Citat conviciator testem Balaeum, & Vesseum , utrumque hominem haereticum & mendacem. Sixtus anno 1484ι die I 3. Auguili migravit e vita .

CCXU. Io ANNEs Baptista Cibo Card. S. Caeciliae

ex Harissima Genuensi familia electus est eodem mense, die 19. nomine assumpto morentii VIII. Pacis inter m Inos principes auctor, insecutor Hussitarum, propugnator bellesiasticae libertatis , Turcarumque hostis acerrimus fuit. Oeeasione Zizimi fratris Bajaetethis II. quem Innocentius captivum tenebat, ad eumdem Bajaetet hem litteras dedit, ae dono lanceam accepit , qua Redemptoris nostri transfixum fuit latus. Id contigit anno I 492. quo itidem anno Romae inventus est Titulus Dominicae Crucis . Naturi persolvit debitum VII L Cati Augusti anno 149I. lCCXVI. ALEx Au DER VI. post Innocentium. praefuit Eeesesae. Roderici Borgiae s. R. E. Cardinalis Cancellarii pristinum illi nomen. Quemadmodum nequit satis landari Borgiae Familiae nobilitas; ita dici nequit quantum, Aleia

conditus fuit. deinde anno 1613. in .sside Theatinorum S. Andreae a Raue honorifiea tumulatus.

Auctor Hi 2. Pap. tom vi proximum fuisse ait anno g3. Me dum irrepsisse puto. Artisisse Paulo II. Formosi nomen, R ad instar mulietum se ornasse , quod nimium de sua pulehritudine sibi plaudetet, Platinae non est credendum. Huie tamen aures praebuit praedictus Auctor, di qui seripsit Historiam Conclavium, neeaon Amelotius Not. in librum

158쪽

Alexandri vitia ab Historicis amplificentur. Immodicum in filios amorem, incestam libidinem, ambitionem, av filiam, flagitia reliqua cuncta describunt, praesertim Du- Chelae, Gordonius, Guicciardinus: Videsis satyricam in Alexandrum Epistolam, versusque improbos in Hiit. Pontificum tom. 4. Μaleficii etiam , & propinati veneni , quo incaute haullo ipse perierit ι culpant Alexandrum plerique: Id tamen criminis diluere nititur Raynaldus. Lege Continuatorem Histi Fleury libro CXX: num. 6.& seq. Nos chronologiam adnotamus selummodo. Creatus est anno I 492. III. Eidus Augusti, & sublatus e vivis anno I 3οῖ. XV. Calend. Septemb. I .

et Quod est in proloquio, Genus irritabiti meum, praesertim in au

standro I. vidimus adimpletum . Nam de eodem Pontifiee Maximo leia situr inter Iaeobi Sanna rii Carmina libro a. Epigrammatum num. 23. Satyrieum Epitaphium . quod ineipitrFon 3 nestis, rufus Fie tumultis me. Habetur ibidem & duplex distichon, quorum unius Hexameter est, uisum si vomuir nigrum pos fata reuorem salterius vero . nam Fentametros exscribere nolumus s

Tribuitur eidem in Tumulum Lueretiae inseriptis, a nonnullis salso

adtributa Pontano Noe iseat iri etimulo, e e. Cireumfertur ti Epigramma, euius initium , Rodie Alexander . se. Haec adnotamus, tum. quia uulgatissima sunt, & etiam a Papirio invita Pontifieis Alexandri producta lib 6. pag. 373. tum etiam, ut Nova tores Percipiant, a nobis vitia quorumdam Romanorum pontificum noudenegarit quamquam, nisi iidem novantes dicteriis , R eaehinnis ubique patefaeerent, honestius videretur ea praeteriri silentio. Verum etsi Pontio fices etiam homines sunt, & circumdati infirmitate: nullus tamgn ill rum a recta fila destivit . ia plurimum Romanae Eeelesiae firmitatem , auctoritatemque commendat,quod nunquam eam spiritus sanctus deseruit, etiamsi aliquando improbo gubernatam Pastore. vitiis, qum Alexandro Ul. exprobrantur, egreg)a ejus facta opponimus ; cohibitam severioribus poenis fieariorum licentiam , statutos dies ius unicuique dicendist decretum visitationis aegrotantium tempus, eontendentium de nosti oris Lix dominatione Regum, Ioannis Lusitaniae , R Ferdinandi Hispaniarum Monarchae toneordiam . innovationem eonsuetudinis, induetae a Callistarii. , salutandi in meridie Deiparamr inflictum anathema Librariis tν-pis mandantibus Seripta ab Episcopis non impetrata saeuitate, lata sanectione, quam ad annum Iso . num 36. refert Raynaldus. praetermiti comitatem , qua Principum ligatos ad se missos exeepit, L praesertim Angelum Politianum , qui Senensium nomine orationem ad ipsum habuit , gravissimamque ejus ad omnes Reges exhortationem, ut Pacem colerent, nec de gerendo bella togitarent, ni si adversus Turcas spoliis Christianorum superbientes. Profecto iniqui dieendi sunt, qui summorum virorum tenentium maxime Saeerdotii, aut Regni Imperiique fastigium , carpuat vitia, recta autem gesta praetereunt.

159쪽

Qurino DEcrMo Ecclesiae Seculo usque ad annum I 3 3. quo anno Tureae Constantinopolim expugnarunt, sederunt post Animium M. qui anno I 3. decesiit , Callisus II. Ioseph II. Exmetropolita Ephesinus , Metrophanes Coi-

cenus, Greflorius III. Hieromonachus, & Georgius Scho-Drιus appellatus etiam Gennadius eodem electus anno, quo Mometes Constantinopolim occupavit. Praetermittuntur

ceteri extorres, & vix Patriarchali charactere insgniti.

CAPUT II.

SYNODI QUINTODECIMO ECCLEsIR SECULO

CELEBRATIE .

P Lxu ARix huius Seculi Concilia sunt Pisanum, Gur

santiense, Senense, Basileense, & Florentinum. Num priora quatuor generalia dicenda fuit, controvertitur :' nulla de postremo haesitatio. DE Pisani Concilii convocatione facta anno I 9. dictum est capite superiori. Utriusque Communionis Cardinales, Gregorii nempe XII. & Benedicti XIII. ad hane Synodum convenisse, depositum in illa Gregorium , electum Alexandrum V. exauctoratum Benedictum, eo I ei narravimus. Nulla Gregorio illata injuria, siquidem iuramentum emiserat abdicandi se Pontificatu, si id ne-eessum fuisset ad schisma abolendum, demissitque precibus invitatus ad Synodum nunquam voluit accedere. Interfuere tamen Cardinales XXII. I Archiepist. XXIV. Episcopi CLXXXII. Abbates ac Theologi plusquam

CCC. Frustra adversus Pisanum Concilium depositi Pontifices reclamarunt. Qui Generale fuisse negant, in hane abierunt sententiam , quoniam non fuit a Pontifice convocatum , nee Concilio ipso absoluto schisma cessavit . Verum quia Alexandrum v. omnes tanquam legitimum Pontificem agnoscunt , atque in Schismate aliis , quam Capiti, de cujus auctoritate controvertitur, committi debet Synodi congregandae facultas, non potest Pisani Conventus firmitas oppugnari. a

cx Alibi numerantur Card. XXI. t x De Concilii Pisani austoritate dispar, 8e opposita est Clarissia morum Seriptorum sententia. vida Itaι. Sacram in Are, Pisauis iud fama ηο mimaris , dic Disitigod by COOste

160쪽

PgRsΕvERANTE Schismate , Ioannes XXIII. Alexandri suecessor indixit Concilium Constantiense, die ao. Martii anno 14r4. Inchoatum est die J. Novembris anno proximo, praesuitque sessioni I. idem Ioannes Romanus Pontifex. Adsuerunt Patriarchae IV. Archiepiscopi XLΙΙΙ. Episcopi CLX. Abbates ac Theologi supra C IX. necnon Romanorum Imperator Sigismundus. Damnatus Viclesus,&cremati Ioannes Hus, & Hieronymus Pragensis, de cuibus infra. Ioannes Pontifex, qui primum humiliter scripto & jurejurando spoponderat dimissurum se Ecclesiae regimen, si ad extirpationem schismatis videretur necessa rium, id postea exequi detrectans, & clam e Synodo discedens , dejectus eli adnotata superius die . Constitutus tum Μartinus V. ac Synodus abseluta anno I I 8..die, aeta. Aprilis. Concilium istud dicitur continuatio Pisani a

Card. Turrecremata. An fuerit Oecumenicum post Ioan.

XXIII. discessum, vigeatque robur Sessionis q. & quintae, quibu3 Papa subjicitur Concilio, haud levis est eontroversia. Adversus Uen. Bellarminum & Christianum Lupum affirmantem partem strenue propugnat Cl. Bosiuetius p. a. desens. Decl. Cleri Gallic. lib. 9.. ΜARTINUs V. Sess. M. Concilii Constantiensis habita 'anno I 28. die I9. Aprilis indixerat Concilium pro reformatione morum celebrandum Papiae , urbis in Ins bria vetustae. Inchoatum illud est in. I 2'. mense Maio : sed paucis advenientibus ob pestiseram illic grassa tem luem , post menses duos translatum est Senas . Confirmata ibidem Viclefistarum , Hussitarumque damnatio, & depositio Petri de Luna, actumque de Grae- ' ,

corum cum Latinis unione . Verum temporis calamitas

impulit Martinum V. ut hac Synodo abrupta, proximo anno I M. ille Februarii I9. indiceret Basileensem anno I 3 I. celebrandam. Senense Concilium in litteris quoque

Martini V. & Eugenii IV. dicitur oecumenicum ; fuit vero quaedam Constantiensis Synodi Appendix. Sua LATO e vivis Martino V. Eugenius ei suffinus ratam habuit indictionem Concilii Basileensis in finibus

Helvetiorum . Inchoatum fuit eodem anno I 3I. die

19. Maii, indictaque prior Sessio pro I Decembris. Initio Concilium suisse legitimum , non ambigitur et sed nimiam sibi . quibusdam arrogantibus auctoritatem , & cogitantibus Pseudopontificem intrudere vivente Eugenio , bello insuper inter duces Burgundum

SEARCH

MENU NAVIGATION