Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3IS INSCRIITIO Nis

lieres Vicanae memoriam in hac eolumna posuere . Singularia VI A C , quae sequuntur alii mihi explicabunt , Hrtassis mixti tinnis emtum . Mulierum Vicanarum fit quoque mentio in Florentina insigni Tabula edita in Par. I. pag. 3I6. quibus Decreto Decurionum Florentinorum natali die Liviae Augustae mulsum , & erustulum ad aedem Bonae Deae eorum pecunia datum suisse memoriae proditum est . Quare videmus in Colonicis solemnitatibus celebrandis , eas locum habuisse , & saera , solii seminis permissa ,

ad Bonam Deam frequentasse . mae vero suerint Deo-Tum sana , & aedes celebriores apud Arretinos, iam superius declaratum est . M. Atilius Alessius , de Arretinis Antiquitatibus optime meritus. ex priscis locorum appellationibus , quae ad hanc diem perennant , itemque ex antiquis plurium aedificiorum vestigiis , ex pavimentis pulcherrimis , tessellato opere stratis, ostendit in sua Historia MS. Arretii Templa , sive sana Iovis , Iunonis, Iani, Saturni , Palladis , Mercurii olim celeberrima extitisse ι ut silentio praeteream Balnea Nymphis dicata , Thermas , Aquaeductus, Pontem , Porticus, Basilicam , Theatrum , Amphitheatrum , cuius insignia vestigia hodie conspiciuntur . De antiquo Fonte , cui Genium veteres dederunt ex-π' Urbis moenia , eiusque Fano , & Apollinis oraculo ,

meminit Anonymus auchor Vitae S. Bernardini Senensis Cap. XL. itemque Conpilium Antisiodorense , ut notat

Deltio in Disquisitionibus Magicis.

Imperante Cosmo I. Mediceo , dum in hae civitate , t stante vasario , munitionum fundamenta es derentur, reis pertum est aeneum praegrande Chimerae signum , expressum in Tab. XXII. Operis Dempsteriani , quod hodie, quod praeclaro in loco Musii Medicet ab omnibus conspicitur , nam antea sordido in Ioco iacebat debetur comsIio , ae studio Clarissimi viri mihique earissimi Petri Andreae Andreinii Patrici Florentini, ut ipse mihi dum viveret testatus est . Etruscam octo literarum epigraphen praesert in anteriore dextro crure I incertumque est , ut notat IDisit iroo by Cooste

342쪽

notat Cl. Senator Bonarrotius , an nomen artificis eiusdem contineant, an Numinis, cui hoc pulcherrimum signum dicatum fuerit. Aliud eximium monumentum ediis tum in eodem Dempsteriano opere Tab. I. quod hodie exstat Bononiae in Musto Cospiano , olim ad Arretinos spectasse certis imo testimonio primus omnium , non sine voluptate, eruditis viris declaro . Patera praegrandis est, id insigni, ut ea serebant tempora , opificio, inscriptis etiam Deorum nominibus , egregie celata , quae Iovis cultum apud Arretinos praecipuum fuisse ostendit 3 atque , ut arbitror , Minervae , cuius ortus ex Iovis capite in ea potissimum repraesentatur . Adstant , ut describit Praestantissimus Bonarrotius s. II. duae mulieres , obstetricum vices gerentes , & Iovi parturienti opem laturae . Mercurius cuius simulacrum aheneum apud Arretinos conspicuum fuisse testatur Iulius obsequens) brevi chlamyde semit Elus , cum bipenni, qua Iovis caput aperuisse etiam fabu-Iae Graecae testantur, nascentem Minervam admirabundus intuetur . Furio a nobili possessore sublatam credere fas est , nam quis adeo stultus indoctusque est, ut paucorum obolorum, ut ita dicam , sordida flagrans avaritia, patriam suam tam eximio monumento carere voluerit λ Ηane igitur pateram optime delineatam eruditissimus meus Iohannes Baptista Donius a Cosmo Ricci ardio Nobili Viro , &antiquitatum investigatore studiosissimo accepit 3 qua sua Collectanea exornavit , atque in lucem primus Omnium edere cupiebat ; nam in Classe v. pag. XXIX. haec adnotavit 1upra eiusdem paterae delineationem : Reperta eum urna falli, einerum plena , quam opereuli loco tegebat, Arretii , apud Franciscum Mariam Actium .

Paterae, ut aliquid de his dicam , vel publicae , vel privatae suere . Publicae constitutae erant in Templis De rum , quibus ad res divinas Sacerdotes utebantur 1 quae Deorum imagines praeferebant , qui in iisdem Templis colebantur , uti haec insignis Arretina ostendit, qua Etrusci , sacrorum amplificatores,usi sunt. Privatae erant in unaquaque

343쪽

32o INSCRIPTIONES ,

quaque domo , & familia , teste Cicerone in Verrina IV. n

a I. & 22. quas a maioribus acceptas summa diligentia , &religione adservabant cum patellis, & thuribulis, erantque insignia Penatium hospitaliumque Deorum. Discrimen in ter has habes ex eodem Cicerone ; fiam vel purae erant ;nulla scilicet caelatura ornatae , vel graphice scalptis D rum imaginibus ι vel ornatae exstantibus sigillis Deorum , vel crustas , vel emblematis , quae ab his avelli poterant. Huius loci opportunitas postulare videtur ut Arretinorum Artificum praestantiam in conficiendis fictilibus vasculis exornem I indicatis eorum nominibus, quae ex iisdem inscriptis in orbiculari fundo vasculis , Arretii sua tempestata repertis , collegit Marcus Atilius Alestius , quaeque eodem ordine reseram , uti exposita sunt in eius Historia , quae MS. ut dixi exstat Florentiae in Doniana Bibliotheca . Testatur haec inventa suisse anno MCCCCXCII. in ripa flues miniς prope Pontem , dictum vulgo delle Carcianelli , pra sente Card. Iohanne Medice, qui postea Leo X. P. M. fuit. Disiligod by Cooste

348쪽

His alias addo inscriptiones ad antiquas Arretinorum . Figlinas spectantes, in quibus Praediorum P. Aurelii Plutini, f. Plautini Stabuli P. Actii , & Castrorum Praetorianorum L. Silvinii Helpidiani, item Insulae M. Vulpii Sulpicii fit mentio quas ex Schedis Burallii descripsi in suis Collectaneis Iob. Baptista Donius, qui ait Arretii repertas suisse.

349쪽

326 INSCRIPTIONES

D Vase fictili reperio in quodam In tegula. Graterus alibi reper.

HELPI DI ANIAet ficum igitur Vastula torum , & Simpulariorum in

his videmus per notas, vel monogrammata expressa nomina,

itemque indicatum Magistrum officinae fictiliariae, eiusdemque officinae argumentum, palmam nempe vario modo exis pressam, & astrum . In aliquibus vasculis miro artificio fabrefactis efformata erant capita diademata Iovis Hammonis, Bacchi, iremque Faunorum , Silenorum, agrestiumque N minum hianti , ut larvae, & oscilla solent, ore. In aliquibus etiam eorumdem vasculorum fragmentis visebantur ludicrae avium pugnae, leonum, & canum equorumque venationes , quadrigae , bigae Circenses , quae vascula tenuitate , & luciditate valde commendabilia erant. Ex his Figlinarum notis licet colligere non pauca Arretinarum Familiarum nomina , quae Inferius cum ceteris enumerabo.

Haec vasa , multiplicis figurae , rubra erant, Villanii quoque nostri Historici tempore celeberrima quaeque s nam licuit aliquot videre J ea Asiatica , quae vulgo Puteberi appellantur , vivido colore . & splendore longe superant: quare haec maxime in usu , atque in deliciis in tota Italia apud veteres fuisse credibile est . in quibus etiam olera in mensis ministrari solebant, Sedulio Poeta auctore , qui ait; Rubra quid appositum testa ministrat olut . Scribit etiam praelaudatus Alessus in quodam Arretino Rure , quod Chiani appellatur , tertio circiter ab Urbe lapide , quoddam genus terrae albae inveniri , quae Arretina

350쪽

appellatur , ex qua vascula escaria conficiuntur , itemque ea praesertim vasa , quae ad vitrum liquandum aptissima sunt in sornacibus , in quibus haec creta magis magisque indurescit , cuius maximus usus est Venetiis , & per totam Italiam . Praestantes quoque fuere Arretini Artifices in lateribus quadratis conficiendis, quare ex his confectum murum egregio opere Arretii laudavit Vitruvius Lib. II. Cap. 8.& Plinius Lib. XXXV. Cap. I 4. Libet etiam ex allatis Figlinarum notis coniecturam non omnino inprobabilem duacere, nempe ab Etruscis, qui in Italiam praestantissimas artes invexerunt, auxeruntque, tum Graecos, tum Romanos

Artifices, tum etiam Statuarios, & Gemmarum Scalptores ιdenique Figliniarios didicisse nomina sua suis operibus apponere , atque inscribere . Idem dicendum arbitror de A chitectis, qui in capitulis columnarum sua nomina interdum inscribere consueverunt. In vasculis igitur fictilibus eseariis conficiendis, propter varias elegantissimas formas, & teis

nultatem maxime commendandis, supra ceteras Etruriae ,

de Italiae Urbes, nobilitatem retinuisse Arretium metito adfirmat Plinius Lib. XXXV. Cap. II. de quibus superius sermo est pag. 2I9. Tanto artificio elaborata fuisse haee vasa constat , ut crystallinorum , dc murrhinorum splendorem ac gloriam obscurarint , teste Martiale , qui lcapud Romanos in pretio fuisse testatur Lib. I. Epigr. 33.

Sis Arretinae miolant eustallina testae . tantumque Porsenae Etruscorum Regis lautitiem auxerint,& condecorarint, eodem auctore in Epigr. 96. Lib. X lv. Praecipuo item artificio Arretinos praeditos fuisse constat in armis fabricandis , quod quidem obsetvatu dignum est , praesertim Livii disertissimo testimonio. Plura enim Libro XXVI ll. versus finem enumerat armorum genera , te bellica instrumenta , quae Arretini, Scipioni Consuli bellum adversus Carthaginienses paranti , suppeditarunt ; a que ita scribit et Etruriae primum populi pro suis qui que Deustatibus Consilem adiuturas polliciti . Arretini XXX millia Itutorum , galeas totidem , pila , gaesa , hastar longas, millium quinquaginta

SEARCH

MENU NAVIGATION