Lampas, sive fax artium liberalium, hoc est thesaurus criticus, quem ex otiosa bibliothecarum custodia eruit, & foras prodire jussit Janus Gruterus. In eo infinitis locis theologorum, jurisconsultorum, medicorum, philosophorum, oratorum, historicorum

발행: 1739년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

4 Pomponii Becemelli

o CCCC. & supra annis se legisse dicebat: ex quibus quaeadam annotaverat, quae & Civitatis Bononiensis, di gentis etiam nostrae fluctuationes notas sacere possent, illaq; si per negotia licuisset paulo accuratias, & distinctius seripta ad te missurum fuisse, ni perpetua ejus occupatio cogitationem hane ne dum in dies differre , ΩΑ etiam abjicere pene cogeret . Quae cum audi vissem non mediocri animi dolore tactus; cum memoriam majorum nostrorum quasi Perire videremis, Patruo supplicavi, ne provinciam hanc deponeret, eamque, si non ut cupiebat, saltem ut poterat, exequi constretur. Τunc ille hilari ad me conversus vultu, tuae dixit erunt Pomponi partes hae , tuum erit hoc munus, & veluti vas pro me fastus Reverendissimo Siraculano Episcopo id persolves, quod ego jamdiu debeo : quod ut commodius praestes, nuncitibi quicquid hoc nomine in aere meo est, trado, simulque fas ei culum chartarum manu ejus scriptarum e scrinio , quo adservabantur, deferri jussit: quibus obtervationes illae ex

annalibus decerptae, quas paullo ante commemoravi, manis datae erant . quas cum manu teneret, sume inquit materiam

qua aedificium nostrae domus, quam ego animo exaedificatam habebam , construere possis, pium enim , & laudabile patriae& agnatis opem ferre: nec dubito tua hac diligentia cni meta spes fallit, quam de studiis, & indole tua concepi suturum , ut quemadmodum ego, & Reverendissimus Siracusanorutri Episcopus aretissimo amoris vinculo tenemur, sic vos qui deinceps succrescitis ejusdem gentis adolescentes , eodem benevolentiae nodo devinciamini. Temere fateor mihi s cere videbar , si munus mihi a Patruo demandatum subirem, quippe qui&aetate, & ingenio oneri impar essem r sed i

men cum illum usque adeo cupere viderem, quod non ta

tum verbis, quam fronte significabat, desiderio flagrans illi obsequendi . tuam gratiam promerendi , & gentilium lomnium nostrorum amorem in antiquam patriam excitandi, libentissimὰ obtemperaturum me dixi. cumq; rem Omnem

diligentius considerassem, Antonii scripta, quae habebamus, edere , Patruo sic permittente decrevi: & quando ita tibi placere intellexi brevi, & in summa quae de gente nostra , non solum ab Antonio tradita sunt, sed apud alios etiam le-

suntur s

332쪽

opistola. s

guntur, illis pra figere: rem tibi non ingratam, caeterisq; Beccatellis omnibus facturum me sperans , uberius alias , si dabitur, id persequuturus. Beccatellae familiae originem, quae &alio nomine in annalibus nostris Artemisia quandoq; vocatur , Antonius noster ineptis stola ad Cambium, ab Anglis repetit ab octingentis, & supra annis i id unde hauserit non scribit: quo in argumento ego

aliquid assirmare non ausim, cum superiorum temporum obscuras, & obcaecatas admodum Videam rerum memorias. Τenuerunt Italiam supra mille annos Barbarae variae nationes, Gothi, Longobardi, Ungari, Normandi, Saraceni,&alii, modd hanc, modo illam pervagantes regionem: ex quorum seminibus familias extare quam plurimas haud du-b id existimandum est , quarum qui requirit originem . idem iacit, ac si in obscurissima nocte lucem adipisci se , posse confidat. referre tamen qu ae ab aliis intelliguntur non est nisi aequi, ac sinceri scriptoris , ut hic Antonius fuit. Quo in proposito non ego illud tacebo, quod in aliis traditum est annalibus, in quibus scribitur diruta pene urbe B nonia a Τheodosio primo , cum secundus Theodosius non multis a primo interpositis annis imperium assequutus esset, missum ab eo Constantinopoli Romam Petronium pietate insignem, di Imperatori assinitate comunctum , de quo Ce testinus I. Pontifex , qui tunc Petri Cathedram tenebat, Visione divina praemonitus Petronium Bononiensibus Episcopum dedit: qui Pontifici parens, ad civitatem sibi commissam est prosectus, cum eoq; , ut erat genere nobili, mulisti sunt e Graecia prosecti, qui domicilio Bononiae contracto authores XΙΙΙΙ. fuisse familiarum traduntur, inter quas &nostram quoque connumerant: hoc an ita se habeat, cum eadem Occurrant, quae de Britannica Antonii origine dixi, Confirmare non possum, utcumq; tamen res ipsa se habeat, illud constantissime assirmatur, nostram gentem inter antiquiores , quarum memoria extet, in urbe Bononia rece piam semper fuisse, cumque annales Bononienses ab anno Μ.C. citra suam ordiantur historiam, non potero, si verax esse voluero , supra illud tempus aliquid certi reserrer nec sanὸ mirum, suit enim totos quingentos annos Italia orba

333쪽

6 Pomponii Beccatelli

& literis, & bonis artibus, ut nihil, aut parum de illorum temporum historia etiam publica se iri possit.

Imperii Romani dignitate ὀ Graecia in oecidentem translata , tandemq; apud Germanos Pont. Μλx. authoritate collat M. , Italiae magna pars Berengariis expulsis , Imperatoribus parebat: Hetruria praecipue , & ea Galliae pars, quae Lombardia hodie dicitur , quas in provincias Imperatores suos mittebant Vicarios, qui jus dicerent; quinimmd & ipsi interdum cum vel hostes arcendos, vel Imperii coronam Romae a Pont. Max. peterent, vel aliquid in melius reformare cogitarent, in Italiam veniebant. Sed cum aliquando electo- . res Imperatoris eleetionem differrent, vel ipsi negligentes in provincia administranda essent, evenit ut nonnulli populi, qui eorum parebant Imperio, partim in Τyrannorum potentiam venirent, partim in libertatis speciem quandam se vindicarent: quorum in numero & Bononia patria nostrae reponitur. Quae cum Reipublicae formam accepisset, praetoresq; , & magistratus sibi deligeret, ita vires auxit, ut interdum ti saepe aliis Civitatibus teriori fuerit, finitimo';

parere coegerit: qua in commemoratione cum annales no

stri plurimorum Civium mentionem faciant, domum quoq nostram silentio non praetereunt: & quando praecipuὸ scribere proposui, quae de gentilibus nostris in eis tradita sunt, serie temporum observata brevi, & dilucidὰ ea conabor exin

ponere .

Τempestate, qua Innocentius II. Pont. Max. in Gallias, &in Germaniam concessierat, ut auxilium a Philippo Rege, &si Lotario II. Imperatore peteret adversus Petrum Leonem Civem Romanum , qui illum ut ex Urbe , sic etiam a sede Beati Petri dejicere conabatur , suffecto in ejus locum Agari 3o peto filio, Bononiensium Civitas suos creavit Consules, qui Reipab. praeessent, quorum primus renunciatus est Artemiasius Beccatellus, ut annales nostri, & acta testantur publica . Deinde turbulentissimis temporibus illis, quibus Imperator Federicus Barbarosia bellum in Italia concitarat adversus Alex. III. Pont. Μax. & Civitates , quae illi , & Gulielmio Siciliae Regi adhaerebant, Bononia opibus , & militeri o florens partes adversus Pederi cum tuebatur. Cumq; non

nullae

334쪽

cpistola, I

nullae Civitates Flaminiae inter se dissiderent, adversarenturque Faventini Ravennatibus, quibus Bononienses save bant, Civitas ut illis auxilio es et, copias adversus Faventinos eduxit: quibus alter praesectus est Artemisus Beccatellus , eaq; in expeditione primo anno nonnulla sunt ab hostibus damna illata , multiq; e Bononiensibus capti: sed aestate subsequenti, hostes fusi, captiviq; recepti sunt, Zc magna cum pompa primum eduxere Carrociam, quo exercitus

praesectos , & vexilla vehebant, magnoq; erat dedecori, si illud in praelio deseruissent: quod & nonnullae Civitates Lomia bardiae postea imitatae sunt. Bebus tandem inter Pont. Max. & Federi cum Imperatorem compositis , Bononia quoq; in Federici gratiam venit, qui cum in Orientem ad bellum Hierosolymitanum proficisce-r 18sretur, Bononiam pacificὰ adiit, ibiq; est magnifica exceptus, copiisq; illius alias adjunxit Civitas, quas ad bellum pium suis misit stipendiis . Eaque in expeditione desun-eto Federico Henricus VI. Federici filius , antea Imperator designatus, qui in Germania rei ederat, Imperium est adeptus: inde pacifice Italiam ingrelsus, ut Romae a summo IPont. diademate Imperii ornaretur, Bononiam venit, civitatiq; privilegia monetae cudendae largitus est, utq; XII. si-hi crearet Consules, qui urbi praeessent , permisit, qui ex optimatibus civium delecti sunt: inter quos Thomaa Becca- tellus adnumeratus est & fortassis hic eit ille Τhomas, qui tanta fuit authoritate , ut inuitis etiam Magistratibus in umhe permaneret . quod Albericus de Roxate Doctor celebris, di antiquus, in quaestionibus suis scriptum reliquit, de eoque non semel mentionem secit. Adepto Imperio Federico II. Siciliae Rege, & Henrici VI. Q ratatio, & primi Federici Imperatoris nepote, magnae in Italia turbae sunt exortae: cum sedericus avitis inhaerens vestigiis summos Pontifices, & Ecclesiam magno prosequeretur Odio,& bello , itaut civitates bifariam divisae , multaeq; ex his , quae ante Imperatoribus parebant, contra ipsum foedus inierint, armaq; sumserint: ut Mediolanum, Vincentia, Bononia , & aliae : Tunc enim primum horrificum & pestilens nomen auditum est Guelsorum, & Ghibellinorum, quod to

335쪽

Pomponii Beccatelli

tam Italiam pervasit, altasq; adeo fixit radices, ut& ad n itra pervenerit tempora, non sine magna clade nedum provinciarum, & urbium, sed etiam cognationum ipsarum . qui enim Pontificibus favebant Guel fi , qui vero Imperatori Ghi bellini dicebantur . Hac peste civitas quoq; Bononiae in secta , magnas passa est seditiones, quae tamen opera optimorum civium i edatae sunt, nobiliumq; ordo Rempublicam administravit cum magna universae civitatis laetitia , qua in re gentis nostrae annalium scriptores multam secere Commemo

rationem .

1 3 Sed non multo post ridericus Imperator bello civitates inimimicas petens Parmam obsedit, quae ab illo desecerat opera Guelis factionis , quam cum biennio arcta cinxisset obsidi ne , novamq; urbem propὰ Parmam aedificasset, quam Victoriam appellavit, eruptione subita Parmensium fusus est, urbsq; Victoria incensa . qua re perculsus Federicus ut exercitum reficeret, in Apuliam accessit, praesecto copiis, quae superfuerunt, Entio stio , quem Regem Sardiniae secerat,

cui cum adhaererent Mutinenses , di Bononienses ex adverso Guel fis saverent, magnum inter eas civitates exortum est

bellum , cum alias saepe de finibus inter se contendissent. Et cum utrinq; magnae essent coactae copiae, adessetq; Μutinensibus Entius Rex , prope Mutinam praelium est commissum retino in quo victores evasere Bononienses non sine laude gentilium nostrorum , susiiq; Mutinensibus Rex Entius captus . Qui postea dum vixit, captivus fuit in Urbe Bononia per annos XXII. sepultus est in templo Sancti Dominici. Federicus Imperator Entii pater nuncio audito do captivitate filii, & strage sociorum, moerore confectus in Apulia obiit: tuncque , Bononiensium opera Flaminiae pars , quae Federico adhaere- disci bat, sub ditionem venit Ecclesiae. Crescebat Guelsae, &Ghibellinae factionis seditio, ita ut nobilium familiae plurima ad arma concurrerent, cum nostri pro Guel fis adversus Ghi- belli nos pugnarent: sed bellum externum , quod immineis 1σo bat, & Civitatem diu occupatam tenuit, pestem hanc per aliquot annos ab Urbe distulit . nam cum Veneti, qui lata mari Adriatico, & Aegeo imperabant, portoria a Bononiensibus exigerent, qui per Padum in mare Adriaticum naviga

rent,

336쪽

rent, ea res ita Civitatem commovit, ut Venetis bellum ,

ni ab incoepto desisterent, denunciarent. quo factum est ut Veneti eIasse instructa ad Bononienses arcendos, qui ad primarium in Padi ostio castellum muniebant profecti sint. Bellum id suit magnum, & difficile, cum Bononienses toto illo triennio sub signis haberent militum XL. millia, ut etiam Venetorum historia testatur, saepi utq; de Venetis victoriam

reportarent: cum quibus tandem rebus compositis, & oppido disiecto domum redierunt. Ea in expeditione unum ex seis milia nostra copiis prae se et una nonnulli tradidere annalium

se riptores.

Obsidente postmodum Bononiensium exercitu Forum Livii ir , II OFlaminia , Edoardus Angliae Rex a bello rediens, quod Cliristiani cum Saracenis in Syria gerebant, in castris Bononiensium benigne exceptus , nonnullos praesediorum Equestri dignitate ornavit: quorum in numero Galearium Beccatellum fuisse commemorant. Crescebant interim Civitatis disco ra 3diae , itaut magna Civium pars , qui Ghi bellinis favebant, sint ii Guel fis in exilium missi , non sine caede multorum , quae strages vires afflixit Civitatis : quae non multo post tuendam se sacrosanistae Romanae Ecclesiae tradidit, quando per se id amplius facere non valebat, sedem Beati Petri tenente Nicolao III. Pontifice Maximo. Civiles tamen Ob hoc non quievere seditiones, odioso illo nomine Guel forum, & Ghi- Iaps bellinorum : quo nomine frequenter in Urbe Bononia modδhi, modo illi erant oppressi. & cum Berto idus Comes Flaminiae , &Nepos Nicolai summi Pont. Ghi bellinis saveret, nonnulli ex nobilibus Agoni Estensi amici facti sunt, cum bellum cum eo civitas gessisset. Μortuo itaq; Bonifacio UIII. 13o 3 Pont. Max. sedeq; Petri diu vacante, amici Agonis ab adversariis oppressi sunt, exilioq; & morte mulctati. eorumque domus, & turres solo aequatae: quorum in numero Ricardum

Beccatellum reponunt.

Translata deinde per Clementem U. Curia Romana in Galliam, civitates, quae in potestate Ecclesiae erant in Italia , magnis assiciebantur incommodis, utpote quae freno & rectore carerent et quo factum est , ut Bononia se in libertatem Pepulo- cum authoritate , & nostrorum etiam vindicare conata sit, r3r a

337쪽

I o PomponIi Beccatelli

itaq; ab Eeclesia desciverit. Sed cum Pepuli di Qitiis, & opibus aliis praestarent, verita civitas eorum potentiam , Bec-I3ar catellorum auxilio nixa Romeum Pepulum civem primarium,& tota Italia celebrem ex urbe depulit: cujus rei nedum Bononienses annales, sed historici etiam externi mentionem

secerunt, Joannes scilicet Villanus Florentinae historiae scriptor antiquus, & locuples, & Beatus Antoninus . factaq; ethgens Beccatella & domi, & soris conspicua. Tuncq; Nicolaus Carrarius Paduae Dominus Pollioni Beccatello praeturam ejus Civitatis detulit, qui eo in magistratu seu inimicorum fraude, seu civium conspiratione interfectus est. Reipub. Bononiensis praeseeti, ut se ab exulibus defenderent, qui opibus , & auxiliis Passerini Domini Mantuae, & Mutinae juvabantur, suis praefecerunt copiis Gasparem Radico sani Dominum , & quatuorviros rei militaris crearunt, quorum unus suit Jacobus Becca tellus, utque praesidia exulibus imminuerent, Otho mi serunt oratores Florentiam ad Carolum Calabriae Dueem Ruberti Regis filium , cui Respub. Florentinorum metu Ludovici Imperatoris se tradiderat, horum in numero unus suit Becca dinus Beccatellus. Fluctu bat Civitatis Banoniensi, status, nam in Italia Ghi bellini in dies magis praevalebant: Ludovicus Bavarus Imperator qui in Italiam cum exercitu advenerat, Mediolani Vicecomitex in vincula conjecerat, Hetruriaeq; sermidolosus Romam cum Castructo petierat: quare Bononienses , ut rebus suis consulerent, cum Ludovici Imperium odio haberent, habitis comitiis summo Pontifici, & Ecclesiasticae potestati de- 13a nuo se tradiderunt. Bel tramusq; Cardinalis Ostiensis Lega

tus Joannis Pont. Max. summa omnium alacritate in urbe ni

est receptus, ita ut Μagistratus obviam illi prodierint cum Carroccio elegantissimὰ ornato , & multi nobiles vestibus induti pretiosis, inter quos familia nostra non ultimas tulit

parte S.

1318 Legatus Pontificis Civitatis Dominio potitus Τadeum Pepulum,& fratres, qui in exilio erant, Civitati restituit, tresq; legatos ad summum Pont. misit, qui suerunt D. Andreas Calderinus. & Bornius Samaritanus, & Beccadinus Beccaintellus.

338쪽

Civitas interim curam oppidorum Mino Beccatello Nicolai filio demandavit, ut cum octo nobilibus, & probis viris ea loca Iaa sin viseret, ibiq; quod J Re p. illis esse videretur statuerent. Et anno insequenti praedictus minus in Magistratum , quem Antianorum appellarunt, est adscriptus. Sed non quiescente civitate nobiles nonnulli, ut Pepuli, Gu-Eadini, Bentivoli, & alii conspiratione iacta Legatum Pontificis ex Urbe ejecere , arcemq; , quam ille munierat, s lo aequarunt, novaeque Reipub forma inducta est. Vexili serum enim justitiae , ut appellant , cum XX. Antianis crearunt, quo in numero duo ex familia nostra suere , Becca linus scilicet, & Colatius Beccatelli: sed diu non haec stetere, anno enim subsequenti Schachesia factio, illi sellicet qui Pepulis savebant, armati subi id sorum occuparunt, mortem Glii bellinis , ac Maltra versiis omnibus de nunciantes, in duas enim a principio iactiones divisa erat civitas ,

ut jam dictum est , Guellam scilicet, & Ghi bellinam : ex

quibus postmodum tertium quoddam genus exortum est, quod Maltra versum est appellatum, nam cum caedibus, &incendiis ob Guelsos, & Ghi belli nos civitas deformaretur ,

ex hisq; factionibus qui principes erant facile tyrannidem

Consequerentur, multi conspirarunt Cives pacis & Reipub. amantes , qui hanc , & illam reprimentes partem, incolumitatem, & libertatem Rei p. conservabant: appellatique

sunt Guel fis , & Ghi bellinis Μaltra versii, quasi hi qui impedimento essent illis . Hujus tertiae factionis Beccatelli ma.' gna pars erant, adversus quos cui dixi tumultus excita' tus est, cumq; Μaltraversit impraemeditati domibus se conistinerent suis, & inde adversariis resisterent, ut oppressi, urbe sera omnes cesserunt. Beccatelli tantum suas tutatistant partes, cum Sancti Stephani plateam, & regiones finitimas , quae eorum nomini addietae erant, defenderent. sed rebus sedatis, & spe pacis Colatius Beccatellus deceptus, qui tunc gentis nostrae caput erat, cum illi permissum esset, ut quos vellet ipse δ gentilibus suis ab urbe removeret, donec Respublica in melius resormaretur , bona fide nixus, &Patriae pacis amans Octo ex his, qui magis ad turbas excitandas propensi erant, ablegavit. quo facto non multis in

339쪽

Pomponii Beccatelli

teriectis mensibus cum paers adversa vires in dies magis colligeret, ut Colatium magis deprimeret, edici a Magistratibus curavit, ut nemo qui amnes exules haberet, in forum accederet: quod & si in genere cautum fuit, hoc tamen praecipuὰ Colatii caussa factum est, ut adnotant annalium 1 criptores r interimq; Rempub. factio, quae praevaluerat, Ut ei videbatur, resormabat, urbisq; moenia, & portas mu niebat, opibus, & authoritate in dies aucta magis. Quare 3 3ες anno subsequenti qui suit r3 3 s. die U. Aprilis Colatium Becca tellum cum reliquis gentilibus suis in exilium miserunt , & quercus , quae serum Beccatellorum ornabat, ab adversariis succisa est: & in oppido Sancti Joannis hi, qui Beccatellis favebant, qui multi erant, in exilium missi sunt: &. ita maximum pasta est domus Beccatella naufragium. hincque multi ἡ gentilibus nostris fessi tantis luctationibus&di iasidiis in alias , & pacatiores sedes se receperunt. Ab hoc te minpore arbitror Vanninum familiae Beccatellorum Siculae authorem Panhormum applicuisse , quod satis liquid δ constat ex ea epistola , quam Antonius Panhormita ad Cambium scribit, cum annos supputet nonaginta sermὰ ab eo , quo illam scribebat epistolam ad Vannini adventum in Siciliam. erat autem Antonius tunc Papiae Philippo Μariae Mediol

, nensum Duci inserviens anno circiter I 3 o. itaut enumera

tio annorum, quam ille refert, ab annalibus Bononiensibus cladem hanc referentibus non dissentiat. Sed ad institutum Te vertor meum. Colatio ab urbe pulso, omnes sunt Be catelli ut dixi ejecti, eoq; in exilio Colatius mortuus est , . & Imolae adhuc ejus visitur sepulchrum in templo Sancti D mini ei magnificis literis, & titulo exornatum. Novam erat Bel p. Bononiensium sermam adepta , novaeques

quotidie fiebant leges, foedusq; initum est in quinquennium. cum Rep. Venetorum , & Florentinis , & Vicecomitibus . di Dominis Mantuae , & Ferrariae . sentiebant enim omnes hi contra Ludovicum Bavarum, qui Imperatoris nomine multas excitaverat in Italia turbas, Glii bellinamq; facti nem maxime sovebat. Sed tandem cum Τadet Pepuli vi tus, & nomen notum, & illustre esset, amicorum studio.

33 & populi, die XXVIII. Augusti 133 . comitiis habitis Do

minua

340쪽

epistola.

minus Bononiae declaratus est, cujus honori ne obessent aliqui in exilium missi sunt. Et cum summus Pontifex , qui Avinioni residebat, aegrδ ferret Legati Apostolici ab Urbe dejectionem . illam sacris interdixit, multotq; cives ad se citari jussit. Sed Taddaeus Pepulus, qui domi quotidie magis sibi benevolentiam comparabat, seris etiam amicos , & clientes invenit, a summo Pontifice venia impetrata, ejus etiam permissu in Dominio jam tradito perseveravit, quin immo nuncio ob id a summo Pont. Clemente VI. Bononiam misso Vicarius generalis sanctae Ecclesiae in Urbe Bononia, & territorio ejus declaratus est, cui pacifice praefuit dum vixit. Se J insequentibus annis cum pestis , quae postea universam vastavit Italiam , grassari inciperet, duobus relictis filiis Joan-I 3 ne scilicet, &Jacobo , mortuus est : qui, cum se impares tanto oneri regendo ob civium voluntates varias, & Italiae fluctuationes viderent, mortuo enim Ludovico Bavaro in Imperium successerat Carolus Rex Boemiae , qui in Italiam

Venerat, ut coronam de more acciperet, Uire'; auxerat

Joannes Vicecomes Μediolani Archiepiscopus , qui maegnam sibi Italiae partem adjecerat, mariq; bellum acerrimὰ gere-hant Januenses, & Veneti, & Innocentius VI. Pont. iactus, Egidium Cardinalem cum exercitu in Italiam miserat, itaut omnia minis, & caede ardere viderentur populo id ratum habente Ioanni Archiepiscopo Urbem Bononiam tradidereis, centum millibus Florenorum acceptis, quatuor oppidis sibi retentis , sancti scilicet Joannis , sanctae Agathar, Creval- corii, & Nonantulae. Adeptus Civitatis Dominium Joannes Archiepiscopus , exules 13s6 omnes revocavit cujuscunq; factionis essent, quare Beccatellorum multi, quibus id placuit , in patriam sunt reversi: &anno insequenti cum Archiepiscopus Innocentium VI. Pont. Nax. amicum habere Cuperet, quatuor ex praestantioribus civibus, qui Αvinionem peterent, ad summum Pont. legatos delegit , suerunt hi Ricardus Salicetus , Antonius Galluctus , Beccadinus Becca tellus , & Μinoitus Angeintellius.

Vicarium Archiepiscopus in Civitate constituit suum Ioannem

SEARCH

MENU NAVIGATION