장음표시 사용
2쪽
TVM IN SE, TUM SI ALTER CONIUX
AD CHRISTIANO RVM SACRA TRANSIIT.
udaeorum, quos in Germania recepimus, 'a DdM; in Ger- et adhuc toleramus, quosque, siue a tribu mori'ίρν Iudae, siue ab Israelitis descendant, com- iis . 'f' muni nomine Iudaeos appellamus, talis omnino est conditio, ut aliquis status iisdem denegari nequeat. Etenim status nihil est aliud quam conditio, qua quis socius fit alicuius societatis , eiusdemque iurium particeps. Quod si autem Iudaeos intueamur, eos non tantum socios Germanicae no-. Α a straea De aduentu Iudaeorum in Germaniam agit IACOB. AVGUST. FRANCKENsTEi N. in dissi. de iurιbusAngularibus circa Iudaeor in xime in Germania e . I. I. I. I. h) vid. IVL. PACiI Isagogic. C. de Iudaeis et CaelicoI.
3쪽
4 Ius ΜATRIMONII IUDAEORUM IN GERMANIA
strae reipublicae, sed et iurium participes deprehendimus. Vivunt enim inter Germanos, tolerantur, gaudent publica securitate, stant in iudicio, et iustitia iis aeque aς Christia.
nis administratur. M Ad haec emunt, vendunt, locant, conducunt, permutant et quae sunt alia. Quicquid acquirunt, sibi acquirunt, nec ad alicuius arbitrium, seu ad fines alienos, sed ad fines proprios agunt: quae omnia quotidianis moribus commonstrantur et Confirmantur. Colligo ex his, quod libertatis praecipue habeant statum , quandoquidem illa iura, ab eo, qui non est liber homo , nulla ratione exerceri pos. sunt. Neque multum dubii superesse videtur , quin et ciuitatis Germanicae habeant statum ; semel enim recepti depopulo et corpore ciuitatis censentur, ita ut appellatione populi Romani in imperio nostro illi quoque contineantur, et ex consuetudine Germaniae et stylo Camerae pro ciuibus Romanis habeantur , quod inter alios praecipue testatur CΛs PAR EI EGLERUS. Praeterea Iudaei apud Germanos patria potestate gaudent; vivunt ex Imperatorum A R C A- Dii et Mo Nonii constitutione, iure Communi Romano, quae Lex in Germania recepta, nulla Lege contraria sub. lata est. φ Exercent ius commerciorum, quod partim exin perientia docet, partim ex ordinatione Iudaeorum Lipsiensi
rent, d) PETR. svRD. Decis I 33. no. 3. e) in dissert. de Iuribus Iudaeorum cap. II. s. I. qui simul prouocat ad testimonium RDLAND: a VALLE Uol. II. Cons 3 S. no. 38. item ΜYNsi NGERI Cent. U. Obs. 3.fὶ L 8. C. de Iudaeis et Caelicolis. g cons. WEHNER voce: Guben, et ZIEGLER. all. Disr de Busi.
4쪽
TvM INTER SE TVM SI ALTER CONIUX ET C. Irent, nisi ius commerciorum eis competeret. Denique ius testamentorum etiam habere conspiciuntur , cum is 'uoque iuris communis, quo vivunt, sit essectus, neque aliud iure nouiori statutum ; unde tam testamenta valida condunt,
quam ex iis capiunt, quinimo ex Christianorm quoque ultimis voluntatibus acquirunt, quod iam superiori seculo Ill. Facultas Iuridica Lipsienfis testata est his verbis i Dol
omnia Iudaeis tributa , tanquam praecipua civium Germanicorum iura , statum ciuitatis, simul ut opinor euincunt. Sed quid opus est multis argumentis , ubi expressa Lex loquitur. Extat in hanc rem singularis quaedam constitutio Ru DoLPHI II. Imperatoris, ' qua dicitur: Dieiveil denn
ten febraudien mag und foll. Iudaeos itaque sua conditione, imperii iure communi, ac inde statu ciuitatis etiam gaudere, certum est.
i) sTRYK. Τr. de cautel. testamentor. e. 3. n. 6I. it. 2IEGLER. all. di T. Q. 3. g. IO. et g. IT. kὶ Praeiudicium M. I 633. Iudaeis Franeosuriensibus datum quod adducit ZIEGLERVs all. loc. I de ao. I go. cons. wIL DUO GEMI dus de Iadaeoram receptimo ac talerantia Th. s. in L
5쪽
ώ vvs MATRIMONII IUDAEORU Μ IN GERMANI Λ
mne Imis a Quae cum ita sint, nulli dubitamus , quin Iudaeis in Germania competatius aliquod personarum. Cum enim iustes. personarum sit facultas moralis cuilibet ex ciuili sua conditione . Competens, necesse est, ut cuiuis statum habenti, eiusdem effectus quoque, nimirum ius personarum tribuatur. Quem admodum vero, Iudaeos in Germania statum habere, satis docuimus, ita iisdem status effectum, seu ius ex statu proficiscens personarum Nemo denegabit. Quo firmato non quidem est, quod omnia singulaque pluribus enarremus, possunt enim ex cognita Iudaeorum conditione, 'illa quoque facillime perspici atque cognosci, et Lex ipsa ') tradit regulam, qua per
Neoteli ιii qebrauleii. Si quis igitur iuris cuiusdam exerci
tium Iudaeis denegat, Legem qua illud cauetur, haud grauabitur allegare. At enim vero dubia, quae nostrae sententiae obesse videntur, potissimum sunt tollenda. Dantur enim nonnulli, qui Iudaeis ius personarum, imprimis illud, quod ciui- bus proprium est, idcirco plane negant, quia viles sunt at que infamibus smiles, eoque nomine discreto vestitu, vel alio parum honesto charactere notati incedere tenentur: h nec non quia omnium dignitatum incapaces sunt, indeque nec nobilitate ornari, neque Doctores creari, neque officio publico praeesse possunt, et quae sunt reliqua. ') Sed videamus , utrum diciae opiniones tum in se verae sint, tum id efficiant, quod inde magis extorquent, quam iusta ratio
e De eo quod omni dignitate exclusi sint, vid. sTAΜΜ. de Seruia tui. Personar. Lib. I. tit. s. c. I. g. 13. isqv
6쪽
TvM INTER SE TUM SI ALT ER CONIUX ET C. 7
ne concludunt. Equidem ante omnia nego, quod Iudaei iure sint infames aut iis similes, quandoquidem nemo tam i re quam moribus nostris censetur infamis aut ei similis, nisi Lege notatus, quae tamen Legis dispositio huc usque igno- Tatur. Deinde quaenam sit argumentandi concludendique ratio, eum, qui in republica vilis est conditionis, aut a dignitatibus, ossiciis atque muneribus publicis excluditur, iure ciuitatis communi censeri priuatum, ego prorsus non intelligo. Si haec fluunt, profecto necesse est, ut vigilarios, rhedarios, lecticarios aliosque, quorum non adeo magna est conditio, item foeminas, quippe quae, ut inter omnes constat, et v LPiANO ' teste, ab omnibus ossiciis ciuilibus vel publicis remotae sunt, a communi ciuitatis iure non minus excludamus. Quis autem quaeso salua iuris analogia nominatis, aliisque eiusdem generis personis ius testandi, contrahendi, matrimonium legitimum ineundi, aliaque, quibus eas quotidie uti videmus, denegabit Θ Quemadmodum itaque hoc a stirmare absonum foret; ita pariter Iudaeos, quia viles dignitatumque az osticiorum publicorum incapaces sunt, ab omni iure personarum remouere, incongruum plane, ne dicam iniustum, esset. Alii nouo et a seruili Iudaeorum conditione desumto argumento insurgunt, iisque ius personarum ideo negant, quia illud cum struis non communicaretur. Iudaeos autem seruos esse , eo demonstrant, quod
e L. a. m de R. I. add. L. 4. C. de spontalib. fὶ in Iur. Allemann. c. 76. ., gὶ Privilegium CAROLI IV. Ioanni et Alberto Burremissis Norimbem gens datum de anno I 347. quod exhibet LIMNAEUS T. I. Addit. ad Lib. VII. c. s. .
7쪽
geli, Naου mir Uolleli. Quod vero ad rem ipsam attinet non quidem diffiteor, Iudaeos antiquo tempore in Germania durius habitos, atque tempore o Allo Li ΙU. adhuc ') se uilis conditionis fuisse: at nostro tempore eos in seruitute esse desiisse persuasissimum mihi omnino habeo. Cum enim imperator ius recipiendi Iudaeos, quo eos olim sibi soli addictos declarabat, dudum cum statibus communicauerit, conditio Iudaeorum, et ius quod habent, non amplius ex illo sed ex praesenti tempore diiudicari debet. Iam vero seruus cogitari nequit, nisi seruiat, et Iudaeos neque publico neque priuatis praestare seruitia, in aprico est positum; unde in senisuorum numero eos esse statui nequit; Id magis eo confirmat. tur, quod, ut supra docui, ex consuetudine Germaniae et stylo Camerae pro ciuibus Romanis habeantur. Parum obest, quod quandoque Enedite appellentur, non enim rarum est in Germania quosdam Enechte appellari, qui tamen seruilis conditionis non sunt, cuiusmodi exempla sunt, beo denen
md Somiede, Ene ten. Taceo reliqua. Habebunt itaque Iudaei Ius personarum, libertatis aeque ac ciuitatis in Ge mania , sic tamen ut hoc ad praescriptas conditiones, seu ut
loquitur imperator Rudolphus II. in agen gallan, darinnenteine gur*hung seM ehen, tantum exercere possint. . g. III.
8쪽
Ius personarum, quo ciues in republica gaudent, interm matri alia hoc etiam praesertim efficit , ut quis legitimum, et ad ef- φρfectus ciuiles, inire possit matrimonium. Idque non olim ιὰν Ibbis. tantum apud Romanos ciuibus erat proprium, sed hodieque adhuc illis conceditur, qui vel ius ciuitatis habent, vel ciuibus exaequati sunt. Cum itaque Iudaeis ius ciuitatis commune tribuerimus; merito in quaestionem venit, quid. de horum matrimoniis apud nos in Germania sentiendum sit Quae res eo dignior singulari pervestigatione videtur, quo certius est, ac nosmet ipsi iam fasti sumus simulque probatum dedimus , Iudaeos secundum conditiones praescriptas, adeoque iure quasi limitato, vivere teneri. Vidcndum igitur est, - an, et quatenus Iudaeorum matrimonia valida et iusta nuncupanda sint. Ac illud quidem est, quod in praesenti disseris tatione sustus pertractare apud animum nostrum constituimus. Cum autem ea in re varii diuersi casus contingere possint, qui nequaquam commiscendi, sed probe distinguendi sunt, nostrum etiam esse arbitramur, ut in hac tractatione omnia bene ac rite discernamus. Quod ut recte fiat, ante ponenis dum est, Iudaeos vel inter se, vel cum Christianis, atque postremo casu ante vel post conuersionem, inire posse matrimonium. Et porro conuersus Iudaeus vel Iudaica uxore adhuc superstite adeoque coniugatus, vel solutus Christianam ducere potest. Ut igitur de his omnibus, quid iuri conueniat, distincte intelligatur, hunc seruabimus ordinem, ut primum de matrimoniis Iudaeorum inter se eorumque u Iore, ac deinde de eo casu, ubi Iudaeus qua talis cum Christiana coiit, denique de eo , quo conuersus cuius Iudaica uxor adhuc superest, tandem quo conuersus solutus duxit Christianam, agamus. ' o
9쪽
Motrλο- Quod si ergo primum matrimonium inter Iudaeum et
s uana Iudaeam in Germania Contractum Ila te Contemplemur, id quidum Iurem-dem tam iure naturae, quam gentium corroborari firmumque
2 si '' haberi deprehendimus. Etenim in genere matrimonium est societas inter masculum et foeminam liberorum procreandorum causa inita, idque per modum pacti contrahitur perficit Pae. Hoc inire naturaliter omnibus, qui humanae naturae partici pes sunt, non tantum permissi im, sed propemodum iniunctum atque praeceptum vidctur, quia quilibet homo ad promouendam publicam utilitatem imprimis est obstrictus, y haec autem eo maxime promouetur, quod liberi procreentur, et a parentibus coniugibus propter spοπην bene educentur, quandoquidem hac ratione genus humanum non augetur tantum, sed etiam ita conseruatur, ut omnes in publica, etiam nouiter procreati ac educati, satis apti fiat ad communem salutem promouendam. Ex his quantus uniuscuiusuis matrimonii sit valor abunde perspicitur. Scilicet ut istud iniri possit ac debeat, semelque contractum validissumum sit, firmam aeque obligationem ac ius persectum producat, ex duplici ratione consequitur, partim quia pacto nititur, quId semper seruandum est, partim vero, quia quilibet id osseti sbi impositum sentit, ut liberos Procreet,
- eosdem educet, atque sic publicam promoueat salutem. Iam vero Iudaei sunt homines et pacisci valide possunt. Sunt pra terea illius, in qua tolerantur, reipublicae membri; hinc quid de Iudaico matrimonio ac eius valore secundum Ius naturale sentiendum sit, facile pacet. Erit ob utramque a me
b Idem all. loe. g. r. seitu. Quae matrimonium ineundi necessitas e iam ex scopo partium corporis humini apparere videtur vid. Perissi
10쪽
allegatam rationem validissimum, quia Iudaei nec a valore pactorum, nec ab ossiciis, quae aliis ciuibus incumbunt, quasi non teneantur, exemti sunt. Quod vero ad ius gentium attinet, gentes moratiores unanimi consensu, id quod dixi, seruant, Iudaeisque coniugibus ius coniugum tribuunt. Nul- sibi enim usitatum esse animaduertimus, quod IlIdaei, ut animalia bruta, vago atque surtivo more coeant, aut sorte ad inis star seruorum Romanorum, in contubernio tantum , nec in matrimonio vivant; sed hunc morem potius communi quasi suffragio inter gentes receptum intelligimus, ut Iudaeis, xbieiiciendi non videbantur, iustarum nuptiarum fructus concedantur. Cum enim tolerandi sint, quippe eos perituros non esse CHnisTus ipse praedixit; communis gentium utilitas maxime suadere videtur, ut ne valor matrimonii Iudaici tollatur, quoniam, nisi inter Iudaeos etiam ius parcntum et liberorum, necessitas educandi et alendi, et quae sunt reliqua, comprobarentur, tota gens confusa instar ferarum circumvagaretur, aliis noceret, publicamque securitatem valde turbaret. Ut omittam, gentes id quidem, quod ius naturae ratum habed atque probat, parum pensi habere, aut plane mutare, adeoque Iudaeis ius matrimonii denegare non posse. Quemadmodum vero ius gentium aeque ac ius naturae tam uniuersale est, ut etiam Germanos obstringat; sic ea quae ex utroque hoc iure de Iudaico matrimonio proposui, in Germania valere manifestum est. S. V. Quae hactenus de matrimonio Iudaeorum secundum Ius . naturale et gentium disseruimus, ea quoque ius ciuile I V-STiNlA NI imperatoris egregie probat, quippe quo Iudai-ariorum pr cum matrimonium non minus ratum firmumque declaratur. Euoluamus enim THEODosii, Aac ADII et HONORI I