Ius matrimonii iudaeorum in Germania tum inter se tum si alter coniux ad sacra christianorum transiit. Illustris ictorum ordinis indultu praeside Io. Tobia Richtero ... ad diem 21. Decembris A.C.N. 1751. ... publice ventilandum proponit Ioannes Gottl

발행: 1751년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

dissolutum. Sed cum inter omnes constet, verum delictum non esse, adeoque nec adulterium, nec bigamian nisi dolus delinquentis adiit, et praeterea minimas circumstantias, in criminali causa, rem variare; ego quidem valde dubito, an in uniuersum astarmari possit, nostro casu concumbentem adulterii et bigamiae esse reum. Ipse C ARPa ovius iam. iam fatetur, ordinariam adulterii et bigamiae poenam, in eiusmodi transgressorem, haud esse decernendam, sed quicquid

rigoris obtinere videatur, magis in terrorem, quam ut vere decernatur, introductum censeri. Ego vero plane non inteuligo qui fieri possit, ut factum aliquod illicitum ad certum

delictorum genus reseramus, et nihilo secius eo arnmita, debitae poenae locum esse, negemus. Appellemus itaque hoc factum illicitum tale, quale est, videlicet stuprum non adulterium. Si enim noster concumbens adulterii reus declarareis tur, nulla certe disserentia foret inter eum, qui iustam diuortii causam iam tum existentem pro se allegare potest, et inter alium citra eiusmodi causam, carnali commixtione λdem coniugalem violantem, cum tamen, discrimen maximum interesse, vix ullus si negaturus. Accedit quod instituto desertionis processu iam constet, deserentem redire nolle, cum alias ad illum haud deueniatur. Denique cum desertus . ope coniugali et remedio Vstionis priuatus sit, num urere magis quam naturam sequi debeat Ignostendum ei erit, qui aliqua causa eaque haud penitus spernenda commotus dein

liquit, ' adeoque delictum, si quid commisitim est, pro

leuiori potius quam grauiori habendum. ' Ceterum si dolose concubuerit, nihil quidem habeo, quo eum ab adulterii poω .na liberem. At vero non tantum dolus non praesumitur, sed ipse concumbens bong. praesumtione qua ustioni obuiam ire, quam luxuriose vivere maluisse videtur, munitus est.

bon. Iibertor.

SEARCH

MENU NAVIGATION