Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gem quod doctorum plerique certatim tribuunt. Ac te iseud mala legendo cognoscere , quam ambitiose praedicam do immodice a me estierri. 'Et ingentes tenebras hene cio nostro ab authoribus depulsas dico, non ex mea, sed aliquot doctorum hominum sententia, quibus quum magnopere nosra haec placerent, arbitratus sum tibi δε- msimo non ingratum fore eundem conatum. Sed ut bac parte sm inferior, jucundissimus S acceptissimus non poterit non esse bicce labor, quem in gratiam nepo

tis tui AN T. A CAMERA Episcopi Belisensis designati, jamduι infumpse. Eum siqviidem charissimum

habes, non quod solum propinquus sit, verum etiam quod quam de se in studiis e ectationem concitarat, eam non justineat modo, sed longe quoque superet. Sic enim tibi visum es , ut juvenis optimae spei cum splendore generis egregiam quandam literarum cognitionem conjungeret. Ita me Deus amet, nihil praetermitto in illo instituendo , quod ossicii mei esse videatur: cui rei argumento esse queat, qualecunque iseud es, quodsub tuo nomine in vulgus editur, illius cassa elaboratum. Memces laboris nostri illa erit praefantissma , si te cborago has satis digne parteI agam. Non utar pluribus, ne te Summi Pontiscis-Chriasianissimi Regis negotia tractantem pergam odiosus in- perpellare. Recte nimirum in te quadrat illud Flacci

ad Iulium:

In commoda publica peccem, Si longo sermone morer tua tempora Iuli. Vale unicum ornamentum urbis Romanae. Pictavit, Die Thomae Sacro. IS O.

Ciuitiasti

12쪽

Burdigalensi ,

Carmen hortatorium, ad hujus Libri editionem.

ic uid cohibes lueis cupidum Avellane libellum: Caelasque ingenii pignora docta tui p. Pignora quae niveus doctorum calculus ornat In lucemque dari publica vota petum auis genitor natis coeli spirabile lumen Insideat p cujus tam fera corda rigent punc hinc conspicuum poterit tibi surgere nomen: Posteritas quod amet, famaque laudet anus. Nam veterum s quis ueneratur scripta virorum , Sedulus ille tui praeco laboris erit. Plurima, quae caecis latitabant mersa tenebris, Accipiunt lucem, pumice tersa tuo. Plurima, quae 3nendis foede violata jacebant, Vindice te, prisco clara nitore micant. . AE serili captatur fama labore: Dum properat nugas edere qui que sιυ :Carmina permulti vix dum bene nata propinant, Sic , uisnt numeris plurima trunca suis. Hinc sit, ut infelix vulgo si fabula vates: Dum caput ex ima tollere certat humo. Sed tiιus ingemaό quando labor adjuvat arteis, Laudibus hunc ultro publica fama feret. Ede igitur lucis cupidum Avellane libellum: Nec coela ἰngenii pignora docta tui.

13쪽

p STRUM AVELLANUM,

Valesumo. laxisi prima vix dum lanugine malas , 'AE Et juvenilis adhuc spirat in ore rubor , Attamen obliquo Rentes lumine terram . Exuperas rerum cognitione senes. Exeris in lumen caecis prius abdita clauseris, Et luci Reddis quae latuere diu. stui tibi praeripiat palmam nec vivere credo , Nec posthac unquam forte futurus erit: Noe libet mo claroque interprete fungi, Seu medicam laetis vis adhibere manum. Ergo stemmatibes titulisque VALESIA regum clara, tuo vivet nomine clara magis.

AD LECTOREM.

14쪽

INDEX CAPITUM.

CAP. L π ocus nunquam antea intellectus libro IX. 1 u Epistolarum familiarium Ciceronis Ep. 2.

S lib. xv. Epist. 6. Familiarium , de Hectore Mediano. III. Emendatus locus apud Suetoniam Tranquillum, in Augusto cap. 4S. IV. Explicatus locus Tertulliani de lautitia Russin menses.

. pius nihil factum est.' VI. Locus resitutus apud Gellium, capite ultimo

. VII. Apud eundem vocem unam perperam legi, libro . XVII. Capite II. - VIII. Explicatus unus locus, N alter restitutus apud Tibullum. '

. vulgo, explicatus.

Derborum, Arguit S Calefacit. iXI. Suspecta quaedam apud Acronem. XII. Duo senarii apud Porphγrium a nemine animadversi. XIII. Explicatus locus in oratione pro Coelio cap. 3. Ll σ1 et interpres. . XIV. Locus resitutus apud Lucium Florum cap. 18. lib. 3 XV. Unde natum si proverbium: Aliquid 'nonstri alere.

XVII. Restitutus locus in inscriptione Eunuchi. XVIII. Restitutus locus apud Donatum.

15쪽

c1p. XIX. Duo loci in prologo Heautontimorument, in quibus caecutiunt omnes Interpretes. A XX. De nomine Heautontimorument, F quo. - . . , habitu Menedemus in scenam prodierit. - , XXI. Explicatus locus Ciceronis, libro I. de Legibus, de auspicio Aquilo. TXII. An adulterium natura turpe sit. XXIII. ratione capti in bello non occidantur, ijed seruentur. XXIV. Emendatus locus in I. Quum duobus S2. - : f. si in coeunda 2. n. pro socio. unde

Iession vix elici posse dicebat Budaeus. XXV. Resitutus Deus in l. Idem Ρomponius scribit: si frumentum s. f. sed si plum- . hum 2. T de rei vendicatione , qui hactenus non est intellectus. XXVI. Restitutus locus in J. Placet 2. C. de pedaneis judicibus. ixXVII. Explicatus locus inpiani longe aliter quam vulgo intelligatur is l. qui vas 48. f. s: ancilla I. ff. de furtis. XXVIII. Donitionem Iustitiae, perperam vulgo in-

16쪽

Vel aliter, quam vulgo sere inte, . ligantur, explicati:

CAPUT Li

Locus nunquam antea intellectus, libro IX. Familiarium Episti Ciceronis M. 2.

Iicero in Epistola quadam ad Varronem lib. 9. ep. 2; adfam J Te vero inquit nolo , nbi ipse rumor jam raucus eripfactus, Hilaias venire. Erit enim nobis . honestius' etiam quum hinc discessserimus, uideri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. Hunc locum nulli adhuc Interpretes , quod sciam, videntur assequuti. Imperitissime enim ad famam referunt, quae de rumore rauco hic a Cicerone di-Guntur. Nos igitur primi omnium, quid velit Q- A a cero,

17쪽

.cero, aperiamus. Is rumorem, fluvium Tyberim intelligit, & raucum rumorem fluvium tempestuosum appellat. Sententia esto. Nisi fluvius sit comcitatior ac tempestuosior, nolim te ad Bajas venire : ne quis suspicetur natandi nos potius causas voluptatis, quam plohandi illuc venisse. Nempe si fluvius , quo irrigantur Baiae, exundantior factus suerit, jam in eam suspicronem non veni ' mus. Ad probandum hunc intellectum duo nobis sunt evincenda. Prius, Rumorem Tyberim nuncupari. Alterum n cum idem nonnunquam signis, care quod tempestuosum. Virgilius, Rumorem Tyberim dixit Aeneidos lib. VIII. vers. 9o.JErgo iter inceptum celerant Rumore secundo.

Rumore inquit Servius) pro Rumone posuit. Nam uisupra diximus 1 3beris Rumon est dictus: unde Nscus Ruminalis, ad quam ejecti sunt Remus N Romulus: quae fuit, ubi niunc est Mercal in circo. Hac enim la-hehatur Tyberis antequam Neptuno factis sacrissciis averteretur. Ergo ffuerit Rumone secundo lavente sunto intelligimus. Idem Servius endem lib. svis 63.J . tradit Tyberim Rumonem vocitatum , quod ripas reminet & exedat, juxta illud Virgilianum.. Stringentem ripas, is pinguia culta secantem. Raucum vero fluvium tempestuosum appellari posise, ostendimus ex Horatii Ab. 11. Carminum, Γολ14. 6. 13.J qui raucum Hadriam posuit pro tempestuoso & sonoro, interprete Acrone. 'T f. Frustra cruento Marte carebimus a

Fractisque rauci fluctibus Hadriae,

Θ Fru a per autumnos nocentem . ' Corporibus metuemus Austrum.

virgilius. fAeneid. v. vs 86b. ' - Tam raucssipdue longe sale saxa ruebant in utat fundentiam nostram quod est apud Cicero

18쪽

nem pro Coelio. eap. IS.' Accusatores pusdem Phidianes, amores, adulteria, Bajis acta convivia, comessariones, cantus, symphonias, nauigia factant. - Εt ibidem. Hahes hortos ad Tyberim ac diligenter eo loco praeparasti, quo omnis juventus natandi causa venit. Si quis tamen praefractius nobiscum agat, en ultro arena cedimus, si docuerit ex ullis authoribus raucum rumorem pro fama depereunte atque evanescente vel semel fuisse usurpatum. Nec enim facile patiemur nobis palmam eXtorqueri , propterea, quod quidam DoletusJ in Commentariis Iuis lingua latino istam loquendi sermulam in eum sensum observavit, nullo alio loco praeter hunc citato.

Locus Ciceronis explicatus lib. V. Famil. epist. 12. de Hectore Naeciam, et lib. XV. CP. 6.

uani , qui se a laudato demum viro optabat commendari. At de eo interpretes obmutescunt. Sciem dum igitur scriptam fuisse fabulam a Naevio, quae imscribebatur HEcTOR PROFIcIscENs , unde locus ille Ciceronis; depromptus fuit. Eo titulo scriptam fuisse a Naevio fabylam probo ex Prisciani lib. vIII

re proficiscente. Tunc ipsos adoriant. Adverte t men illum Prisciani locum in omnibus exemplaribus vitiatum circumferri. Sic enim legitur: Naeuius in m. Hectore prosciscente. Tunc ipsos adoriant. Viades quid porrexerit errori ansam. Nam facile po. tuit particula, in , geminari transireque suprascriptis tribus apicibua in notam numeri vernarii. . Itac:

19쪽

certe, ut retuli, legitur in codice manu scripto, quem Rupellae reperi in vetusta Plochotrophii b, bliotheca ), quum me illuc ad docendum aliquam do Stephanus Noellus vir in omnibus artibus apri,

me detritus pellerisset. . . .. . . C: A P U Τ ΙΙΙ. , . . .

Emendatus locu apud Suetontium Tranqui

Miror post tot lucubrationes doctissimorum hominum in Suetonium, locum unum depravatissimum relictum fuisse. Sic etenim apud illum legitur, in Augusto. cap. 43. J Nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, quum in puerilem habitum circumtonsam matronam ministra se compererat, per trina theatra virgis caesum' relegaverit. Dicant mihi illius authoris castigatores , Beroaldus, Egnatius, ct Erasmus quid semientiae .elici possit ex praecedentibus verbis. Ego profecto famae meae periculo admoneo non min

stra se , sed monserasse, legi debere. Illamque vinrissimam esse lectionem satis arguunt sequentia. Et ladem inquit) urbe atque Italia submouerit, quod spectatorem a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisis., Hic locus praeterea indicat lapsum Fausti Victoris, qui existimavit suppositi,

sa) Pristianus G. I. Vomi Μstus quoque habebat. Nais virus in Hectore prosciseen te r Tune ipsos adoriant. Vossiua lamen. legere malebat. Navius in Hectore: Pro sentes um ipsos adoriant. Vid. ejus notas ad P. Sertoerii collecta-ma Veterum Tragicorum pag. 7ς. sic fabulae Naevianae nomen HEcTOR fuisset , non HEcTOR PROFiciscENs. Sed vix est , quod in hisce veteris aevi reliquiis tuto desernao.

20쪽

tium esse apud Acronem Horatii interpretem, A gum tempore fuisse latam legem, qua scenici a m tedistis deterrerentur. . Ut enim lex comoediae Archaeae multis ante Ammitum seculis lata fuerit, fuit illa tamen renovata es confirmata, ut pleraeque aliae, tempore Augusti. Ergo Aero non commeruerat repraehensionem, si quis hunc Suetonii locum excusserit. Et forte illuc respexit Horatius, quum ad Augustum scriberet. Di t. lib. 2. ep. I. U. ISB.J-- - Quin etiam lex Poenaque lata, malo φπω nollet camine quemoram

Describi, vertere modum formidine fustis , Ad benedicendum desectandumque redacti. - CAPUT IV.

Explicatus locus Tertulliani, de lautitia. - . Rin is mensis.

Interrogatus sum aliquando, quos Rutas notasset Tertullianus de Pallio cap. S.J his verbis: Taceo Nero , S Apicios , ly Rustios , impuritatem

Scauri, Er aleam Curii, X vinolentiam Antonii. Sic respondi: Rustus Praetorius ciconiarum pullos inmensas primus Vocavit, qui quum in Praetura ideo repulsam tulisset sequentibus σκα ουσι lacessitus

. . Ciconiarum Russus se conditor, Hic est duobus elegantior Plancis, Suffa Hi scazontea leguntur apud veterem Scholiastem ad forat. Serm. LM. 2. Sabr. a. -- co. Observandum autem, Salmasium etiam in notis ad Tertulliani Pallium p. 461 Sempronium Rufum , virum Praetorium , hic intelligere quem ab interpretibus ante se non repertum gloriatur. ε

SEARCH

MENU NAVIGATION