Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quam sibi suo jure quodam vindicant poetae; ut pro libidine in huiusmodi rebus fingant & tradant, quae collibuit. Hesiodus quippe in Theogonia pari spadio terram ab utroque Coelo & Tartaro distare scribit. OG. 72O.J .

An non de Cerberi capitibus diversa tradunt 8 trium capitum Virgilius, ct eum secuti innumeri latini poetae scribunt. Hesiodus quinquaginta capitum appellat. Theogon. V 3I1.3

Sibyllas alii quatuor, alii decem fuisse scripserunt, ut est apud Aelianum de varia hisoria lib. XII. cap. 3S.JIn numero liberorumNiobes dissentiunt item poetae. verba apponam Aeliani lib. XI I. Ocap. 36.J Videntur antiqui in numero fliorum Niobes inter se minime concordare. Homerus quidem sex ait fuisse mares, S totidem feminas. Labus vero hisyeptem. Hesodus autem decem S novem. Si modo Hesodi versus illisunt, ac nonsaso,tit multa alia, illi sunt attributa. A man decem ait. Miamnermus viginti. Pindarusque totidem. Hydram alii quinque,alii septem capitum scribunt fuisse. Hyginus novem. quod etiam multo ante cecinerat Alcaeus: ut est apudSelaoliastem Hesiodi in II Goma. G. 313.J Simonides autem eodem tradente Scholiaste quinquaginta capitum diXit. Diodorus Siculus centum. Sed de Hydra Pausanias Corinthiacis. cap. 27 l'dra unum caput habuit. Pisander Cainirenses, ut heia tua videretur horribilior, S poess essceretur sde digna, . capita 'drae plura attribuit. De Tityo Virgilius DAeneid. VI. G S96.J- per tota novem cui jugera corpur

92쪽

ANNOTATIONES. cap. XI. 8s

quod ex Ix. Odasseae sumptum est. At Hyginus septem tantum. Ac scitu dignum est, quod scribit Pausan. Phocaicis. cap. 4. pag. 8o6.J Locum, ubi Tityus sepultus fuit, novem jugerum fuisse: hic

Poetae occasionem fabulae invenerunt. C etam Aeneae fuisse nutricem Virgilius. O Aeneid. VII. init.J

Prochytam putavere: unde & Ρrochytae insulae nomen inventum. Herculem apud alios duabus , apud alios tribus noctibus conceptum fuisse scriptum reperies, si Plauti Amphitruonem, Oetaeum Senecae Herculem, S Statii lib. XLI. legas. It que a Lycophrone G 33.J τραπεριος λεων, Hercules dicitur, & a Pallada in Epigram. Graecis ληνος. Scyllam, quae in marinum monstrum sit versa, Virgilius modo Nisi , modo Phorci filiam tradit a . Historiae quoque gravissimos scriptores diversa scribere, saepe est animadvertere. In Africa ursum non nasci prodit Plinius lib. VIII. cap. 37. S penultimo ejusdem libri. At Solinus cap. 39. &Herodotus lib. IU. c. I9I.J contra scriptum reliquere. ut non sit mirandum, quod Virgilius lib. v. Aeneid. G 37. J sic cecinit: Horridus in jaculis, S pelle Libasidis ursae. Idem Plinius eodem cap. lib. Africam Cervos non gignere assirmat. At Herodotus b , Mela, &Virgilius allicr crediderunt. Sic enim poeta lib. I. Aeneid. U. 188.J J .

- Tressat Vid. Vietia. AEneid. Irr. V. 42 . Geom. I. Cf. O . &Praecipue Eclog. τι. Q. 7 . & quae ad h. l. notarunt Helnsius&Burmannus. eonf. etiam quae ipse auctor habet infra cap. Lxπ.tb Imo vero contrarium scribit Hero ius Lib. IV. cap. 192. ubri. cervus di aper prorsus in Africa nullus est. Eique adsentitur etiam Seruius ad Virgilii l. c. nec puto apud M

- reptriri , quod histe refragetur. . '

93쪽

Prospicit errantes. hos tota armenta sequuntur. Aeolias insulas, quae & Aeolides , Lipareorum , Vulcaniae, Hephestiae, & Hephestiades sunt pellatae, numero esse septem tradidere Mela l. II. c. 7.J Plinius l. III. c. 8.J Didymus , Solinus. Dcap. 6 J NoVem Ptolemaeus. tantum quinque Appianus Alexandrinus lib. v. bellorum civilium. pag. 1158. edit. Tollit. J Hujusmodi sexcenta ociosis& cuis

Labulas poetarum plerumque historiam amousim respicere. locique aliquot λ . Virgilii illustrati.

Non sunt ita apud poetas fabulosa omnia , ut Vulgus censet, ut nunc omittam reliquos, de Virgilio loquar. apud quem vix fabulam invenias, quae non aliquam historiam obumbret. Ecce, quid magis vanum trajectione mortuorum nauta Charonte 8 At id totum figmentum ex penitissima libstoria Aegyptiorum est petitum. qui mortuorum Cadavera ex continente per Nilum & Acherusiam paludem ad sepulcrum efferebant, trajiciente PONpitore, quem Charontem vocarunt. Quae historia a Diodoro Siculo lib. III. cap. 6. traditur longiori. bus verbis, quam ut huz sint transserenda. . Apud eumdem Virg. nou. V1. G 6I7,J ' . - Sedet, aeternumque sedebit. In felix Theseus. - gunt hic quidam Tereus: quoniam eductum ab

Hercule j m ex inseris locis Tllestum in labulis le-

ξ ', Sunt, i

94쪽

gunt, nullo alio argumento ducti. at id corrumpere est auctores, non exponere, ex libidine quidquid sit libitum mutare tam leviter. quasi Virgilius non respexerit vel ad umbram Thesei: quoniam

antiquorum quorumdam Theologia tenuit, mortuorum quidem corpora terrae, animas coelo, Umbras vero inseris reddi: vel etiam ad fabulam, qua dicitur, Thesei nates diutina sedendi in vinculis apud inferos necessitate, lapidi, ubi sedebat, adhaesisse : ct cum Hercules abreptum abduceret, agglutinatas ad saxum illas reliquisse. itaque Virgilius prudenter verbo sedendi est usus , ad nates alludens. Praeterea quoniam Theseus Atheniensis fuit, potuit S Virgilius ad illud respicere, quod de illis fertur. Nam quoniam rei nauticae ellent omnino dediti Athenienses, Depyges sunt dicti a Comicis, quasi diu sedendo nates perderent, ut loquitur opinor Plautus.. Fabula praeterea de Theseo S Perithoo ex eo ficta est, quod uterque ad δε idoneum, quem Agis alii dicunt, Regcm Molo

sorum accesserunt. qui. filiam eX Cerere uxore Proserpinam nomine locare non alia conditione volebat, nisi prius canis, ' Cui Cerbero nomen fuit, fingulari certamine a proco esset superatus. Haec

omnia & alia plura , quomodoque Theseus in vincula conjectus, ab Hercule fuerit liberatus , vel etiam ipse Perithous , legere quilibet potest apud Pausaniam in Atticis, S Plutarchum in Theseodorum lih. IV. cap. 3. θ' lib. v. cap. S. adsnem, &apud Aelianum lib. Variae resoriae iv. in principio. quid ' illud de effera immanitate Μegentii lib. VIII. 483.J non est ex historia petitum y Cum scrumit illum cadaveribus vivorum corpora alligare Uolitum , ut putrescerent priusquam anima eiu

retur 3 i

95쪽

Mortua quin etiam jungebat corpora vivis, Componens manibusque manuS, atque oribus ora, Tormenti genus: F sanie, taboque suentes Complexu in misero longa fc morte necabat. Audi Ciceronis verba ex Hortensio, quae sunt apud Augustinum IV. contra Pelagium. Verumque st

illud, quod est apud Arisotelem, affectos sunt

cio , ω ἰ qui quondam cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur: quorum corpora viva cum mortuis adversa adverssaccommodata quam aptissme colligabantur. ita nostroranimos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis e conjunctos. Hanc eamdem historiam lib. v m. cap. 2. de Crudelitate refert Valerius Max. Ciceronis verbis: Ac ne Etrusci quidem parumferoces in poena excogitanda, qui vivorum corpora cadaveribus adversa a Uersis alligata atque constricta, ita uisngulae membrorum partes Angulis essent accommodatae, tabescere mulpatiebantur. amari vitae pariter ac mortis tortoreI.

CAPUT XIII. uuirinus in Evangelio Lucae non CFrinus

a is

Graeci cum non habeant o. litteram, quam Latini in multis vocibus u1urpant, suo K. utum tur in vertendis Latinis nominibus in suam linguam. Itaque ΚυρῖrιM , Κουτους , Vel Κυιτους , Κυρ-ους & Aκυλλίους scribunt, quos nos Quirites, Quinctor, Quirinos , S Aquillios dicimus. carerent ergo re prehensoribus interpretes, qui in Evangelio Lucae

ct apud Iosephum & Dionem, & Juvencus etiam poeta Syllabae etiam non habita ratione) Cyr, num, Vel Cyrenium, Vel CFreneum verterunt, si

96쪽

Quirinum transtulissent. fuit enim Syriae Praes ctus Ρ. Sulpicius P. F. P. N. Ruirinus. qui iam Cos fuerat cum M. Valerio Μ. F. Μ. N. Messala Barbato Aimiliti. Hic Ρ. Sulpicius Quirinus in Syria Srriae autem Iudaea provincia erat censum egit: illuc missiis ab Augusto ad id curandum, de praeterea ad Archelai Romam deportandas pec nias quem privatum Toparchia in Urbem Galliae xiennam cum uxore Glaphira idem Augustus res gaverat. - Ac de hoc Quirino Iosephus lib. v11. Et in sne lib. xv D. N principis . m. belli udaici, ct Capitolini lapides. qui cum per se satis magnam fidem faciunt, Quirinum non Quirinium scribendum, tum haud temere umquam leses Cognomen ullum ad ea usque tempora in IVS prol tum a . Censum autem, de quo est in eodem Lucae Euangelio , cur Augustus instituerit, ut universae civitates, & privatim S publice res suas rusticas & urbanas profiterentur, lege apud Dionem S Xiphilinum lib. LvI. Quirinus ergo &apud Lucam , non Cyrinus, ct praeterea apud Cornelium Tacitum scribendum, qui saepe hujus Quirini meminit: quamquam omnes libri Quirinium habent, ut vertere etiam Dionis interpretes, sed male.

a Iisdem rationibus, ut verum suum nomen Quirino adissereret , usus est Cel. Perietvonius in Du'νtat. de Augustaea Orbis terrarum descriptione 3. o. Atque ita etiam P. SULPl-ΥlUS QUlRlNUS dieitur in Μarmore apud Murator. Thes v. p. DCLXX. I. . quod ante aIiquot annos speciali Disserta. ione egregie illustravit vir Ampliss. A. viander Miaden. Errat igitur Lipsius , cum ad Taciti Ann. III. cap. 4.3. vulga tam in Tacito scripturam defendit.

97쪽

Horatius. expositus.

Ina littura dempta illustrat obscurum S corruptum una tantum littera supervacua locum apud Horati θω L. Servi. Satrr. 11. Ps 9 sqqJerius plures versus deseribendi sunt, ut periodu., quae longiuscula est inteει at praesentetur u. 1 Ad regem redeo. posequam mhil inter utrumque convenit ς hoe etenim sunt .omnes jure molem - suo fortes , quibus adversum bellum incidit. Inter i-i Hectora Priamiden, animosum at ue inter Achirum Ira fila capitalis, tu et uinia ivideret mors: on-όδε sausam, nis quod virtus in utroque -i Summa fulti duos discordio vexat inertes , ia: Aut si dispari,intellum incidat, ut Dio di i - γ- , Cum Lycio Glarico, discedat pigrior, ultr et I, Muneribus misso Bruto Proetore tenenti .

i , Compostus melius cum Bitost Bacchius. -- quorum versitum haec est sententia cum verborum ordine. Postquam orta inter Rupilium S Persium rixa , Bruto Praetore ditem Asiam tenente , interutrumque nihil convenit, nec ullo pacto ea rixa componi potest, sic exarsere , S sic pugnat uteruque inter se belba , ut Bacchius cum Bitiao melius non sit compostus , Parenthes . enim multorum . versuum fecit Engissimum. hvperbaton eorum Ver. borum. Bruto Praetore tenente item Asam Rupili U Persi par pugnat, upi non compostus melius cum Bitho Bacchius. postquam igitur inter utrumque nihil Convenit ob hanc causam quoniam pares sunt uter

que , ct neuter alteri cedit de suo jure, ut sic di-

98쪽

eam: par enim pari Vix umqRam cedit. quod coimtrario duorum strenuorum exemplo sit clarum. ut enim capitales inimicitiae sunt inter duos strenuos, ut in quorum utroque summa sit Virtus', nec alterquiescit nisi altero oppresso , cujusmodi fuit inter Hectorem & Achillem ira, quam capitalem Sirre conciliabilem faciebat summa in utroque virtus si duo inertes discordia vexat, eodem jure & eadem pertinacia omnes omnes Vadet i molesti implacabilesque sunt, quoniam in his est summa inertia, ut in illis summa fuit virtus. Postquam in. quam) nihil inter utrumque conVenit, pugnat par, intellige, sic dbelle, uti non sit compositus melius cum Bitho Bacchius. At si disparibus bellum incidat, qualis fuit inter Diomedem S Glaucum pugna, citora cileque hic componitur finiturque contemio. inferior enim vel ultro missis muneribus cedit superiorict meliori. Ergo ut ex Horatianis versibus sequatur hine sententia, quae sic est eorum Verbonam germabna, ut vocari in controversiam probabili ratione non possit, non Aut, in ea versu legendum est. At f di paribus hellum incidat. etiamsi veteres & novi libri quos quidem viderim, habent, Aia. ab mplo interprete levissimo sed molestissimo errore lib

Αe ne ille quidem alter ejusdem porean versu Sa r. IV. 6. 87.J ab aliquo satis est luculenter

V n E quibus undis avet gravis aspergere caenaos, . Praeter eum, qui praebet 'Mam. ' - ' bHic enim praebere a am, non est balneum Combvis dare, ud exponunt aliqui, sed materiam & D. cultatem ad adspergendos libertate procacioris lin-Mae. mira ceteros. Cumque usus sit hoc ver , bo espcrge i pN vellere, Pi gere, si rare, desti.

99쪽

Care, mordere, proscindere; in eadem eleganti persistens metaphora dicit, praeter eum, qui praehet aquam, id est praeter convivatorem, qui ad adspergendos ceteros salibus es petulantia praebet aquam, id est convivium apparatum & lautum, ubi bene habiti, acceptique prolixe convivae hilarit tem principio , deinde calescente frequenti invit tione , mente petulantiam sumunt ad ceteros perfundendos S aspergendos.

CAPUT XV. '

In restituendo Livio, qui foedis maculis hactenus fuit inquinatus, elaborarunt multi docti viri Sed enituit super ceteros opera Caroli Sigonii sic, ut de eo merito dici possit, quod de Tiresia apud Homerum cecinit Ulysses, datum esse nimirum

Restitui ego quoque atque exposui locos aliquot. nunc non est praetermittendus ille ex lib. v. capa Io. lcui cum remedium ullum opportunum afferre Gl manus non posset, Dustra elaborandum esse nou putavit. Livii verba haec sunt: Comitiis Tribunorum plebis numerus expleri nequiit. pugnatum inde, in loca vacua ut patricii coviarentur. postquam obtineri non poterat, o tandem labefactandae legis tribuniciso causa emeritum es , ut courarentin Tribuni plebis C. Lucerius S M. Acutius haud dubie patriciorum opibus. cap. II.J Fors ira tulit, ut eo anno Tribunus plebis c. Trebonius esst. Hactenus bene se habent omnia. quae vero sequuntur, auxilio egent. Is, quod p rioni patur quidam, primo incoepto repusi tamen

100쪽

Tribunos militum expugnasse vociferans, legem Tria

niam sublatam , F cooptatos Tribunos plebis non suffragiis populi, sed imperio patriciorum; S eo deuolui

rem, ut aut patricii , aut patriciorum affectae habendi Tribuni plebis sint: eripi Sacratas leges , eatorqueri tribuniciam potestatem: id fraude patriciorum, scelera ac proditione collegarum factum arguere. Fateor, si sic legatur, nec historiam constare, nee sensum integrum elici posse. Itaque partim ex ingenio, partim ope antiqui scripti libri adjutus sic emendo, ut pro, Patres quidam primo incoepto repulsi, legam ct interpungam se. Patres , primo quidem incoepto repus, tamen Tribunos M. ubi duae illae partie lae , quidem, & tamen, sibi pulcherrime respondenti porro pro , Tribunos militum , legi omnino debet, Tribunos plebis , &pro; pugnase, meus vetustus scriptus in membranis liber habet, expugnassent. ibique interpungens suspendit sententiam: vocem illam, vociferans , sequentibus annediens , recte quidem, nisi fallimur hoc pacto. B, quod petiis Jent patres , primo quidem incoepto repus, tamen Tribunos plebis expugnassent , vociferans legem Treboniam Jublatam , cooptatos Tribunos plebis non su=ragiis populi, sed imperio patriciorum: N eo deuolui rem, ut aut patricii , aut patriciorum affectae habendi Tribuni plebis sint: eripi sacratas leges: eztorqueri tribuniciam potesatem: id fraude patriciorum, Icelere ac proditione collegarum fae tam arguere. Sic igitur congruenter Omnia procedunt. Nam quod Tribunos militum in Tribunos plebis mutarim, audax nimis videri non debeo. sic enim historia ut legatur postulat. Quodi sum enim hic Tribunorum militum mentio 2 ipse quoque Livius monere potuit sic legendum esse. Nam cum dicit, eatorqueri Tribuniciam potesatem ,

repetit quod paullo ante posterat, Tribunos plebis

SEARCH

MENU NAVIGATION