Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tem hunc Priamo Laomedontis sitio patrium fuisse, in aula Jub dio stetisse a iunt. Expugnato Ilio ad hujus

stravi Priamus confugit. Spoliis autem divitiis Stenelus Capanei situs eum arripuit. et eo propterea loco essdedicatus. Tres autem oculos ob bas fortaloe caussarhabere eum potest conjici. primo una vox omnium hominum est, Duem in Coeto regnare. deinde qui sub terra imperium tenet, is quoque Homeri Versu Pupiter vocatur. Pupiter infernus, laudandaque Pers bones. Aej b lus poseremo, Euphorionis filius, maris quoque regem B-vem appellat. Tribus itaque oculis Ddem uti tradidit,

quicumque tandem in tribus, quae Uutgst celebrantur, cortitionibus imperare eumdem es auctor. Herceum

autem Iovem ait Festas, in V. Herceus 'piater. J intra conseptum domus cujusque coli solitum, quem etiam penetralem deum appellabant, Dietes vero Cretensis Aedisciatem Duem sa) liunc vocat lib. v. Iovis Hercei saepe meminit Demosthenes, quem eum Apolline Patrio Atheniensium Gentes, id est sere, praecipue colebant. Eodem lib. vj. 363. J .

Antiqua. inquit Servius) vel nobilis. vel quia si hus millibus octingentis annis regnasse frmatur. Ego ex Lusebio & Archilocho bb trecentum tantum

- αὶ Apud I ichvn Cretensem Lib. v. Map. I t. vulgo legitur: Interim Priamus re cognita ad aram Duis aurae aediscisis couis Deit. Sed Viri docti praeemitibus Μstis legunt Jovis anteis disciatis. vid. Obreoti & Nπdingit notas ad eum locum. b, Matium hic & infra cap. 2 i. decepit Annii Vlterbienis si egregii Ueteratoris, impostura. Is enim ex non intelle .cto Eusebii in Chronte. ad An. yo8. loco, Archilochum hunc Chronologum exsculpsit & sub ejus nom ne confictum de Temporibus librum cum Beroso , Metasthene, aliisque eiusdem farinae Scriptoribus publicavit. Vid. Baile in Lexieo Critico in voc. Archilophus Not. O. ubi nonnullos quoque

G. J. Vossit de Archiloeho errores castigat.

122쪽

annis minus tribus imperium Trojanum a Dardans ad urbis exeidium durasse comperio.

Eodem lib. G. 8o1.Jyamque jugis summae surgebat lucifer Idae ,

Ducebatque diem. -

Stella facem ducens multa cum luest cure r t. Illam Jumma super labentem culmina tecti , Cernimus Idaea claram se condere silva. Historiam hic scitu pulcherrimam tamquam aliud agens tangit poeta , quam verbis Pomponii Melae ct Diod. Siculi exponere est visum , Mela igitur lib. I. cap. 2 Ipse mons vetere Divarum certamin8 9 judicio Paridis memoratus, orientem solem aliter , quani in aliis terris solet aspici, Utentat. Namlue er summo vertice ejus speculantibus pene a media nocte naris ignes passim micare, S ut lux appropinquat , ita coire, ac se conjungere videntur, risiec magis magisque collecti pauciores subinde, una ad postremum famnia a deant. ea cum diu clara, S incendio flmilis est ut i , cogit se , ac rotundat, ex si ingens globus. diu is quoque S terris annexus apparet. paullatim decrescens, hy quando decrespi, eo clarior, fugat novissesno' clim irm sol factus attollitur. Diod. autem lib. XVIi. pag. 16S. Edit. IV eling. J Sed enim proprium , supraque omnium opinionem Ut, quod huic

monsi usu venit circa erortum Canis. In sumnto enses ejus vertice aer tranquillis us efficit, ne eupars tunialiquem ventorum sentiat. Ibi nocte etiamn m durante sol radios suos emittens conspicitur: non quidem uscircularis ejus forma, sed potius ut fulgor late in partes multas ab eo dijufus appareat, veles s multus ignis terrae horizontem corripuerit. Paullo post torus ill splendor in unam magnitudinem coarctatur, donec dimulati stadii Bacium conficiat. tuncque die adveniens

123쪽

jam plena integraque solis amplitudo diei lucem inducit. Plinius quoque lib. H. cap. II. de sole exoriente latitudinem Idae montis exsuperante breviter quaedam tetigit. Operae pretium est apponere elegantissimos versus Lucretii, hujus rei totius mulsam ex opinione Epicuri evolventis lib. V. svs. 65S. seqq.J Tempore item certo roseam Matuta per oras Aetheris Auroram defert,'lumina pandit. . Aut quia sol idem sub terras ille revertens , Anticipat coelum radiis accendere tentans: Aut quia conveniunt ignes, θ' semina multa Confluere ardoris consuerunt tempore certo, Ouae faciunt solis semper noua lumina gigni. Miιod genus Idaeis fama es e montibus altis Dispersos ignes orienti gumine cerni. Inde coire globum quas in unum, S conscere orbem.

CAΡUT XX. Servius defensius. Acrisioneis. Patron ymica. Deum assum, S pinpureum.

Acrillioneis apud Virg. lib. Vo. . v 4 Io. J

Omnino patronΥmicum est, quidquid contra Servium quidam dicant. - Acrisioneis Danae fundasse colonis. Acrisus princeps quidem nomen est: a quo per paragogen Acrison , onis deductum format Acrisionides patronymicum masculinum; unde est femininum Aerisonis , S interposito πού η , Acrisioneis. Sic Iapetionides originem suam invenit. de qua re

124쪽

ANNOTATIONES. CAP. XX. IIIIIaprum per paragogen. N ab Dpetion Papetionides. Nec me latet dici etiam Acrisone ab HomeroIliad. xiv. Di 3 I9 J , ν

Sed ibi ea forma est, quae & horum, Amimone, Adrasine, Oceanine, & similium. . Quae patronymica quidem esse censent nonnulli: quod negant alii, quoniam ea sit natura patronymicorum femininorum , Ut a patronymicis masculinis deducantur; quod his non contingit, ut quae statim a pri- mitivis formentur. Abron ca ut est apud Scho- Iiasten Theogoniae Hesiodi) Paronyma vocabat. Praeterea veteres Grammatici Latini Graecique patronymica appellant quae nunc vulgo posseisiva vocant: ea inquam quae a propriis parentum nominibus descendunt, ut Saturnia Funo. Icetaoniusque Timoetes , lib. X. Aeneid. Dis 123.J S Inoo Melicertae, primo Georg. O . 437. J a Servio. sic Semelius Bacchus ab Acrone I. Carm. Horat OLI7. G 22.4 S Neleius Nestor Iliad. II. go.J

Graeci scriptores in Romanorum nominibus patronymica appellant, quae Gentilia nos dicimus. qualia sunt Pusius, Tullius, Cluentius, & ejusmodi; tamquam quae a primis illis auctoribus defluxerunt, DA, Tullo, Cloantho. quorum imitatione exemploque nos eorum Pelopidas , Atridas, Aeacidas , &reliqua id genus Romano more possumus Gentilia appellare. Formant porro Latini patronymica a suis nominibus, non solum a cognominibus, ut Sci

125쪽

piades a Scipione : sed etiam a Gentilibus nominibus: ut a Memmio Memmiades, ut est apud Lucretium. . I. U. 26 JMale habent eumdem Servium, quod Amineam vitem albam uvam ferre dixerit, in eum Virg. Ver-

Quasi vero non sint aliae vites, quae escarias uVas eodem nomine & specie purpureas & albas pariant. quasi Apianam purpuream S albam non norimus. βed Vopiscus in Floriano cap. 4.J satis Servium tuetur, sic scribens : Vitis, quae uvas Amineas a has ferebat, eo anno plurima purpurea facta est. Quod autem ad syllabarum mensuram pertinet, Serenus sap. XXX. Virgilium est secutus hoc versu. Succus Amineae vitis cum pane medetur. Ausonius Graecorum mensum imitatus est illo Pem tametro. Epist. XVIII. G. 3I.J Solus qui Chium miscet B Amineum. Sed quod non semper poetae Latini nmneyos, quos apud Graecos invenerint, servent in Graecis dictionibus , alibi a nobis dicetur.

CAPUT XXI Magna Graecia tota Italia dicta est, F Sicilia.

Helias Capreolus civis meus , qui communis

patriae annales conscripsitjam Olim non omni,ho οἰμουσω pro saeculi illius doctrina, vindicandus est a calumnia cujusdam, qui in sua Italiae descri- . . ptione,

sa) Brixiensis hie JCtus seripsit xxv. Libros Chronioνum de Rebus Brixianorum ab Urbis Exordio ad Annum Christi sio, insertos I desauro Italia Celeb. P. Burmanni. Vid. y. A. Eiarie. Biblioth. Meia Insima Latinit. Lib. m,

126쪽

ANNOTATIONES. CAp. XXI. IIuptione, quam eX expilatis Blondi, Sabellici, Volaterrani , Martiani, Merulae & hujusmodi scriptorum

Commentariis populari Italico sermone consecit, illorum tamen diligentiam non assequutus, quincto quoque verbo Heliae, quem dixi, magni loco criminis objicit, quod scripserit, Italiam olim Magnam Graeciam fuisse appellatam. concedo quidem, id quod omnes sciunt, Magnam sive Majorem Graeciam sic enim vocat Valerius Maximus lib. v m. cap. 7. de Ρythagora loquens) nuncupatam fuisse portionem quamdam Italiae extremae, in qua fuere potentissimae quondam urbes Croton, Thurium, quae postea Sybaris est dicta, & Tarentum. Sed quin nomen hoc longius latiusque extensum sit negare, hominis est ignorantiam fatentis. certissima hujus rei argumenta sumi possunt ex toto initio xx. lib. I sint, ct ex lingua , quae tota fere Italia Graeca fuit. Neque enim solum ad Italiae littora deductae sunt a Graecis coloniae, sed mediam etiam Italiam habuere, ut legere est apud Strabonem, S alios Graecae historiae scriptores, Sapud

Solinum cap. 8. quorum Verba non apponam, contentus testimonio unius Myrsili antiquissimi scriptoris a , qui de Tirrhenis loquens , totam Italiam a ,raecis habitatam fuisse testatur, sic scribens: uuod s etiam ad hos venit Torebus situs Ati, utique non ab eo advena nominati sunt Tirrheni indigenae, sed contra ab eis Torebus fuit cognominatus Tirrhenus a Graecis. igitur eis totam Italiam coluerunt Graeci, ut nostri tradunt, ex ipses tamen sedis-Tirrhenis ,

vicinisque Romanis falsa esse ostendimus lyc. At si n-quict

at Principem hic Ioeum occupat Inter scriptores ab Annio Vi erbiensi confictos, ut adeo hoc, & sequens Archilochi te. simonium nullius sint momenti. vid. supra ad Cap. 19.

127쪽

quiet ille) nondum probas, Italiam fuisse Magnam Graeciam appellatam. diserte probari id tibi vis. audi igitur, quae Archilochus lib. de Temporia hus tradit. Idem Homerus reformavit characteres , N Grammaticae praecepta primus dedit, cum antea qui que fimone scriberet simul S loqueretur vernaculo. Quae profecto etiam Italia , quae S magna Graecia suscepit. Ovid. lib. IV. Eas f. 63.J Nec tibi sit mirum Grajo rem nomine dici: Itala nam tellus Graecia major erat. Quid ' quod S Sicilia ipsa magna est Graecia dicta. Cumque Graeci verba sunt Strabonis lib. VI. pae. s89 J ) utrumque smul littus adfretum usque tenerent,intei Graecos S barbaros diutinum bellum confatum est. Et paulo post: Iam enim tantopere res Graeca ampliscata fuerat, ut F hanc , Siciliam magnam Graeciam appellarent.

CAPUT XXII. Tibrae, λοβοι. Virgilii locus explicatus. item Columella emendatus.

Fibrae quae sint in extis & stirpibus quaerendum

Videtur. In eXtis, corde, jecore, S pulmone nihil aliud sunt fibrae , quam sectae imae eorum partes. λ Moi Graecis dicuntur. unde αλοβα Xenophonti lib. Iv. rerum Graecarum spag. ψΙ7. Ἱin quibus fibrae non apparerent. Jecur ut de eo potissimum loquar) in duas finditur fibras. propterea Cic. Issum jecoris appellat. Γlib. 11. de Divinat. V. Ι2,I3.J SerVius in eum Virg. Versum lib. vI.

128쪽

ANNOTATIONES. CAP. XXII. 1gi Fibrae inquit sunt eminentiae jecoris. Sane paulo melius, quam cum alibi Dad Georg. I. U. I 2o.J fibras in jecore venas aut nervos interpretatur. inscite, quis negabit 8 deinde aliud est vena, aliud nervi, aliud etiam villi. hos Graeci ἶνας dicunt. si forte Servius cum nervos eXposuit, villos intellexit. Fibrae enim in eXtis sunt non Venae, non nerui, non villi, sed λοβοι, id est eminentes &s . Ehae imae partes. ad quarum similitudinem & infima auricula λοβος appellatur. & quamquam res est certissima, tamen eXemplis scriptorum confirmabitur etiam. Plin. lib. XI. cap. 37. Divo Aug. Spoleti sacriscanti primo potestatissuae die sex victimarum jecinora replicata intrinsecus ab imasbra reperta sunt. Suetonius in ejusdem Caesaris Augusti vita. scap. 93.JEt immolanti omnium victimarum jecinora replicata intrinsecus ab ima sbra patuerunt. Ρlin. paullo infra locum citatum. . urium jecusculis fbrae ad numerum lunae in mense congruere dicuntur. Cornelius Celis lib. IV. cap. I. Puiso spongiosus, ideo spiritus capax, S a tergo spinae junctus, in duas fisas ungulae bubulae modo dividitur. Pomp. Mela lib. II. cap. 3. de Peloponneso loquens: Vocaturque Peloponnesus ob sinus N promontoria, quis ut sbris littora ejus sunt incia D. ex his, quae attulimus, exemplis, apparet satis credo , fibras in extis esse, quas diXimus , eXtremas partes. In stirpibus autem quae fibrae sint, videtur egere eXpositione attentiore. Labuntur enim non pauci in notione hujus verbi explicanda. Servius in illum Virgilii versum Georg. I.

Strimoniaeque grues, S amaris intuba fhris.sbras interpretatur radiculas: neque id sine rivali. ego fibras folia expono. quod autem folia fibrae sint, probat Columellae, lectissimi auctoris, testim

129쪽

nium lib. II. cap. Ig. de saritione sic loquentis: Tri. ticum adoreum cum quatrιor sbras habere coeperit, ordeum cum quinque. Idem lib. VI. cap. Io. Porri

etiam succus cum oleo, sic enim lego; non succum oleo , ut in vulgatis libris legitur) vel ipsasbra cum

ordeacea farina contrita remedio eyl. ejusdem radices

diligenter lotae, S cum tritico pinsitae, jejunoque datae vetustissimam tu sim discutiunt. Ecce ut fibram

a radicibus clare distinxit. Idem lib. XII. cap. g. rumque tempsiva saritio es , cum enata frumenta quatuor sbrarum esse coeperint. Plin. lib. XVIII. cap. 26. de segete sarienda. Lex certa in eo, cum quatuorsbrarum eqse coeperit. faba vero non antequam trium foliorum. Columel. eodem lib. cap. m. de also loquens: Deinde cum ternas sbras emiserint spicae, sariantur. Idem X. Intuba cum teneris frondens lactucula sbris, Virgilius igitur cum sbras dixit, folia non radices intellexit. cum autem amaras addidit, quasi allusit ad appellationem Graecam. Nam Graeci κικιο- ριον quidem, sed etiam nuncupant, a πίκρου, quod amarum significat. Intubum autem Latiuum verbum est. ideo per , u, media syllaba, non pero scribitur. Enecantur porro sata multo magis

Juam radicibus & capillamentis intubi, foliis &ruticantibus multis ex una radice ramulis nodisque

ipsius intubi, huc illucque discursantibus, & implicantibus vicinas stirpes a). ex unica namquein tubiradice brachia quam plurima prodeunt, & late funduntur. Ne tamen penitus inscitiae reum peragamus Servium quamquam hic sententiam non muto afferenda etiam exempla sunt bonorum scriptorum , qui fibras pro radicibus vel capillamentis

radicum acceperunt. :Ρlin. lib. XVII. cap. IO. Quo

minime rimosum lum ne penetrans sol exurat s

130쪽

ANNOTATIONES. CAP. XXIII. Ias

hras. Cic. tertia Tusculana cap. 6.' Nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed

omnes radicum sbras. Idem ibidem adsnem. cap. 34.JHaec sunt illae sbrae stirpium, quas initio dixi, persequendae , elidendae, ulla umquam positexissere. Idem is Senis. Dci . IS.J Et eiicit hemhescentem ex eo viriditatem: quae nixa fisis sirpium sensim adolescite cuisoque erecta geniculato vaginis jam , quasi pubescens includitur. Theodorus cum locum hunc verteret dixit. Virg. in Moreto. 6.88. Istuatuor evellit cum spissis allia mi is.

Plin. lib. XVII. cap. 18. Praecisarum ad radices plagam fbrasque aceto acri S urina vetusta madefacere. Idem XIX. cap. 2. Tubera haec vocantur, undique terra circumdata, nullisquesbris nixa, aut saltem c pillamentis.

CAΡUT XXIII. Lisii locus declaratuS. Libro IV. ab V. C. cap. 38.J Livii haec sunt ver

ba: Profertur tempus ferundae legis: quam, si subjecta invidiae esset, antiquari apparebat. Legem hic intelligo non de Consule ex plebe creando :non agrariam: sed de bello V entibus indicendo Nec aliter accipi posse, declarant Livii verba prae cedentia & sequentia. quae praecedunt, haec sunt: D patres aegre passi decrevere, ut Tribuni militum de bello indicendo Vejentibus primo quoque die ad populum ferrent. quod ubi primum promulgatum es , fremere juDentus.' . quae tequuntur vero haec sunt: cap. 6o.4Repente spreto auxilio Tribunicio certamen conferendi Hortum. 9 lege perlata de indicendo Udentibus helio , emercitum magna ex parte voluntarium novi Tribuni militum confulari potesate Gos duxere.

SEARCH

MENU NAVIGATION