Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s IOANNIS MARII MATII

Sunt Gemini Bellistortae sic nomine dicunt)Relligione sacrae.

Ac ne temere audere videar contra receptam per tot saecula lectionem , audiantur, quibuS ego auctoribus id audeam. Ac prius de Gemini cognomine squamquam rem notam afferam auctores aliquot citandi sunt, ut 'satisfiat etiam imperitioribus , deinde quod ad verbum Belliportae attinet, doctrina locupletum scriptorum firmabimus. Paterculus igitur lib. 2. cap. 38. sic scribit: III. -- gusto principe certae pacis argumentum Ianus Geminus clausus dedit. Julius Capitolinus in Gordiano Iuniore. cap. 26.J Gordianus aperto Iano Gemilao, quod erat signani indicti belli, Sc. Suetonius in Nerone. cap. 13. J Pallum Geminum clausit. Florus

lib. I. cap. 4. Fanumque Geminum eumdem pacis ac

helli sdem. Idem lib. 4. cap. ultimo. AMOSque tandem Caesar Augustus septingentesmo ab V. C. anno Fanum Geminum claudere, bis ante se clausum. Plinius lib. XXIV. cap. 7. Praeterea Panus Geminus is Numa dicatus: qui pacis bellique argumento colitur. Atque haec satis probant Geminum cognomen fuisse Iani ejus, cujus templum conditum fuit ut clausum pacis, apertum belli esset argumentum. Probemus nunc templum id dictum fuisse Pori belli. Priscianus lib. VIII. in I 2. Virg. versus. p. Ι263. ELPulschii. J Belliportae enim , quamvis sint duae partes

orationiΙ , pro uno tamen nomine accipiuntur. quod signiscat fores Pani templi. ubi tamen advertendum est, quod Priscianus dicit Belliportas significare fores Jani templi, meliores scriptores templum ipsum

eo nomine appellatUm tradunt.

Plinius, seu quicumque alius fuit is, qui de viris Illustribus scripsit, in Numa. Aur. Victor de Vir. Id. cap. 3. θ Portas Pano Gemino aediscavit. Porphyrio

62쪽

Claustraque custodem pacis cohibentia Fadium. Sic ait: nui Gemini templum , ac portas belli pac to orbe terrarum solus classerat Caesar Augustus. de qua re Virgilius, Belliportae dirae ferro compagibus, S, Mos Hesperio. Plutarchus in Numa. Irim. I. p. 73. A.' - δε ιιυτοῦ καὶ νεως εν ρέχη δε θυώρος, ον πολέμη πυλην-Quo quid dici potuit apertius y sed quorsum tot Virgilianae sinceritatis assertores atque interpretes huc aggero 7 ipse sibi Virgilius cum lib. I. f. 298.4 quando ait: Claudentur belliportae, tum hoc eodem carmine, de quo loquimur, enarrator interpresque est. nec digito innuit, sed nominatim & aperte testatur, Belliportas esse nomen templi, & pro uno nomine accipiendum , cum ait: Sic nomine dicunt. Itaque quin versus ita legendus sit S eXponendus, ut noscensemus, ex dodiis dubitaturum puto nominem. Qui vero varia Iani cognomina, eorumque caussas avet scire, adeat lib. I. Salum. Macrobii cap. IX. apud quem etiam alia scitu non ingrata inveniet.

CAPUT II. Libros Rhetoricorum ad Herennium non

esse Cornificii.

Qui libros Rhetoricorum ad Herennium Cornificio adscribunt, quo in numero sunt magni hac tempestate nominis viri, eX aliquot i incis Fabii Quinctiliani, quo auctore ipsi ad ita sentiendum moti sunt, facile convincuntur. Fabii igitur lib. IV. cap. 3. haec verba sunt, ubi de figu-

63쪽

s6 IOANNIS MARII MATII .

ris agit. Haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt. sicut Caecilius, Diomnasius , Rutilius , Corniscius, Visellius, aliique non

pauci. Auctor enim Rhetoricorum ad Herennium de tota arte Rhetorica, non de figuris tantum tractat. quod fecisse Cornificium scribit Fabius; quodque fecisse Rutilium omnes scimus. Idem Fabius paullo post. Orsaedam omnino non sunt Rurae: sicut ordo, Dinumeratio : Circumscriptio , sive hoc nomineriniscatur comprehensa breviter sententia , sive snitio. Nam haec Corniscius atque Rutilius: schemata dictionis putant. Atqui in toto eo Opere, quod Cornificio vindicant, de figuris, Dinumeratione, ct Circumscriptione ne verbum quidem. Idem Fabius ibidem. Adjicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi. Corniscius Interrogationem , Ratiocinationem , Subjectionem, Trallationem, Occultationem. At ubi de occultatione in eo toto libro Τ Idem eodem capite , sed paullo supra. Equidem tradi lyter praecepta

miror: eorumque exempla vitandi potius, quam imitandi gratia pono , Amari jucundum est, s curetur, ne- qtud in sit amari, Adium dulcedo ad avium ducit, bropud Ovidium ludent : Cur ego non dicam Furia t: furiam 7 Corniscius hanc traductionem vocat. In li-hro quidem quarto operis ad Herennium cap. 14.J in Traductione exemplum illud legitur , Amari jucundum est, s curetur nequid in it amari: caetera Vero nequaquam. immo in figura, quam Annominationem ille auctor vocat, eXemplum illud ponitur. lib. IV. cap . 25. J Avium dulcedo ducit ad avium. ut qui loco hoc Fabii nitantur, probaturi ex eo, opus

illud esse Cornificii, tenui admodum, atque adeo nullo filo pendeant: vel etiam suo ipsi gladio confodiantur. Qui veros eosdem libros Ciceroni ad scribunt, imperitiam sirgin ostendunt: nec us-

64쪽

dedi, quam male de Cicerone mereantur, opus il lgd tanto viro indignissimum illi attribuentes

CAPUT III. : Nepos θ' Neptis ex filio latine loquentibus quid significent Daretis Phrygii

locus perpensus. . Nepos seu neptis ex filo significat filium filiamve filii. omnes quidem filii filiaeve filiorum, avo

nepotes , neptesve sunt. sed additur interdum ex filio, ad ambiguitatem eorum nepotum aut neptum tollendam, qui quaeve ex filia sunt geniti. Ergo nepos meus ex stio nihil aliud est, quam filius mei filii. . Nepos ex stia pariter est filius filiae. Quod porro de voce Nepos scribo , idem in verbo . Neptis accipi volo. Nepos vero & Neptis

fratris mei, aut sororis meae is eave est, cui ego sum major patruus, aut major avunculus, id est cui meus frater avus est, aut mea soror est avia.

Itaque Octavius, qui adoptatus a C. Iulio Caesare dictus est C. Iulius Caesar Octavianus , recte dicitur nepos sororis Julii Caesaris. quippe cui Iulia Caesaris soror quia fuerit. Iulia enim ex Attio Attiam, Attia ex Octavio Octavium genuit. Itaque Suet. in Augusto i cap. 7. J Iulium Cgesarem Augusti majorem Avunculum scribit misi R. Quod sicubi de Octavio aliter scriptum traditumve reperias; vel illi in Historia sunt hallucinati, vel eorum libri lectionem habent corruptam , vel male ipsi locuti sunt. in quo numero est Eutropius cum alibi, tum de ipso Augusto loquens. Non sum nescius interpretem Daretis Phrygii, qui Cor-

65쪽

nelius Nepos creditur a , communem cons sum suae aetatis vixit ille cum Cicerone & Atti ) ct omnium superiorum scriptorum neglexisse, qui Hermionem Hesenae filiam neptem Castoris & Ρollucis appellavit, non sororis filiam. Daretis haec sunt verba: cap. 9.J Castor X Pollux ad Clitemnestram ierant, secum Hermionem neptem suam stiam Helenae adducentes. In quibus tamen verbis venit mihi in mentem, subvereri, ne vitium aliquod sit. Et fortasse sciolus aliquis voces illas duas, Neptem suam in margine libri aliquando acripsit. vulgo enim pridem Nepotes Neptesque appellamus populari & vernacula lingua, filios filiasque fratrum S sororum quae verba postea in ordinem ab imperito librario 1unt trallata. Neque vero mihi quis opponat Ε tropium, Spartianum, S alios ejusdem classis scriptores. Qui Spartianus in Hadriano , Sabinam uxorem Hadriani, neptem Trajani scribit filisse, quae Sabina filia fuit sororis Trajani. quod aperte Xiphilinus ex Dione testatur in principio vitae H driani. Nu uam inquit videns Trajanus adoptivit. popularis illi erat: educatusque sub eo. vinis deinde. Nam illi nupserat sororis Trajani stia. Spar tiani porro haec sunt verba in vita Hadrian. c. 2.JNepte per sororem Trajani uxore accepta. Idem in Severo. cap. 2I.J Falsus es ipse Irajanus in suo municipe hy nepote deligendo. Sed Spartianus & ejus notae auctores ob historiam leguntur. latine bene scire S scribere per temporum infelicitatem non

potuerunt.

a Nemo hodie Cornelium Nepotem Daretis interpretem eredit; nec scriptor ille licet satis antiquus ad eam aetatem adstendit. v. Fabricii Biblioth. Graec. vol. I. p. 27. Proindα opus non est, ut multum de stilo ejus simus solliciti.

. . .

66쪽

CAΡUT IV. Ciceronis locus expositus.

Lib. iv. Di L ad Sulpicium visola Iv. haec sunt

verba: Itaque cum omneἴ ante me rogati gratias

Caesari egissent praeter Vucatium; is enim , s eo loco eset, negavit, se facturum esse. Doctus vir inte pretatur haec verba , si eo loco fuisset, id est, si Marcellus fuisset. Ego vero eXpono, si esset ea dignitate. nostramque eXpositionem adjuvant duo alii Ciceronis ipsius loci similes & iidem: Diuola enim XLV. ad Terentiam lib. XIV. sic scribit: Reliquum est, quod ipsae optime consederabitis, vesri similes feminae sintne Romae. Et ejusdem lib. epis. XVIII. Vos videte , quid aliae faciant iso loco feminae. Ρlaut. tamen Bacchid. O l. 4. R. 9. υ 116.J priore modo accepit. Verum inquit) ut ego opinor ego in socsem loco, Dem potius aurum, quam illum corrumpi sinam.

C A P U T V. Ciceronis locus declaratuS.

Sunt in epistola illa longa ad Lentulum Dib. r.

Dis. assam. ep. 9.J haec verba: Scripsi igitur soletico more , quem modum quidem volui, tres libros in disputatione F dialogo de Oratore. Aristotelico more cum dicit Cicero, non respieit ad disputationem S dialogum , etiamsi libri de Oratore in dialogo & disputatione sunt conscripti, sed intelligi vult, traditam ibi esse rationem disp. tandi de aliqua re proposita in utramque Partem,

67쪽

quoniam mos fuit Aristotelicae scholae in hane &illam sententiam Academica consuetudine dicere, ut ex hac meditatione S exercitatione uberior ad dicendum copia & acumen pararetur. Hunc porro fuisse Aristotelicorum morem, quem dixi, declarat idem Cicero lib. 3. de oratore cap. 23. J his verbis : Sin aliquis extiterit aliquando, qui Arisotelico more de omnibus rebus in utramque sententiam posset dicere, S in omni causa duas contrarias orationes praeceptis illius cognitis explicare Sc. Idem in Oratore. cap. 14.J In hac Arisoteles non ad Philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam Rhetorum in utramque partem , ut ornatius uberius dici posset, exercuit: idemque locos sic enim appellat quas argumentorum notas) tradidit, unde omnis in utramque partem traheretur oratio.

Aphrodisaeus etiam Alexander in L. Topicorum docet Aristotelem S veteres philosophos in disputationibus hanc consuetudinem secutos fuisse , ut de proposita quaestione in utramque partem disputarent. Praeterea in suis libris de Rhetorica, quod maxime eX primo patet, praecepta dat Aristoteles in utramque partem , ad rem aliquam confirmandam, S ad eamdem infirmandam. Ergo, Arisotelico rnore, clam dixit Cicero, non respexit ad verba illa , in disputatione dialogo, quod scilicet libri de oratore διαλογίς- seripti sint, sed suod tradita ibi sunt praecepta in utramque sententiam, ad rem eamdem oratione probandam S refellendam. In epistolis ad Atticum lib. I 3. ep. 19.J 'Αριςοτmos aliud est, de quo docte, ut de omnibus, Sigonius in lib. de Dialogo. Peripateticos porro S Academicos eosdem olim fuisse leges apud Cic. Ira de

Oratore, S lib. V. de Finibus bis , S I. .ciorum.

68쪽

ANNOTATIONES. CAP. VI. su

Falli Cel um Prisconsultum in tradenda die Bisserti. Terminalia. Locus Livii ,3

Intercalabant Romani inter Terminalia, ct Regi. fugium. Terminalia erant vii. talen: Martias id est, vicesimo tertio die Februarii Regilagium Vero vI. Kalen. id est, vicesimo quarto ejusdem mensis. Diemque intercalatum cum eo , qui statim sequebatur, pro . uno censebant, & utrumque sexto Glen. dicebant. Hinc Bisseati appell/etio est: subsecuta : nimirum , , quod bis diceretur , sexto Kalendas , quoties quarto quoque anno intercalandus erat dies. si ergo iratim post Terminalia . id est, post vicesimum tertium diem Februarii intercalabatur , ut probabimus, necesse est, ut exddobus diebus , qui iterum repetito eod*m numeroseato Glen. dicebatur prior non posterior sit ad γjn ercalaris, contra quam sentit Celsus Iu risconsultus lib. xxVIII. Digestorum in L. 98. de Verb. Signis. sic scribens: cum Bissexto Glendas est, nihil refert utrum priore an posteriore due qui natus sit, E sic deinceps Serto Kalendas ejus natalis es, nam id biduum pro . uno die habetur, sed poserior dies intercalatur , non prior. Ideo quo amro intercalatum non es, fato Kalendas natus: cum Bigsexto Talendas est, priorem . diem natalem' habet. Cato mensem' intercalarem addititium : omnesque ejus dies pro momento temporis observat. Aperte Cel1us tradit posteriorem este diem es qui intercaletur: non priorem. sed nos testimonio locupletissimorum auctorum contra senti-

69쪽

ω IOANNIS MARII MATII.

mus: Livii inprimis lib. XLV. cap. 44.J Intercala- eo anno, postridie Terminalia intercalares fuerunt. Idem lib. XLIII. cap. ΙΙ.J Hoc anno intercalatum es: serti, die ps Terminalia Kalendae intercalares fuere. Quo in loco tortio dia pose, alet idem, quod postridie. ratio enim intercalandi non patitur, ut aliter intelligamus. Quamquam Gibere enim dicam,

quod sentio) opinor hic apua Livium scriptum tuisse , possridie Talendas , quemadmodum insuperiore 'exemplo est locutus, sed locum vitiavit ii peritus aliquis: qui stulte judicans, ' postridie significare non posterum diem, ut certe signifieat, sed post tertium diem', in libri margine scripserit pro expositione, tertio die los, quae dietiones postea sint

in librum traductae temere, rejecta vera scriptura. Censorinus libro de die natali. - l cap. 2O.J Praeterea pro quadrante diei, qui annum verum suppleturus videbatur , insiluit , ut peracto quadriennii circuitu

dies unus, ubi menses quonμm flebat , pos Terminalia intercalaretur, quod nunc Bisextum vocatur. Macrob. lib. r. Sarum. cap. 14. Et tu quadrans deesset, satuit, ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mmilibus ac diebus unum intercalarent dinu, eo scilicet ignem se ac loco, quo etiam apud veteres menses intercalabatur. ut es , . ante quinque ultimos Februarii mensessos sustinum renium diem intercalabant, Termina-TIAs scilicet jam peractis. deinde reliquos Februarii metas dies, qui erant quinque , pos intercalationem subjungebant. Terminaliorum porto diem ' fuisse vii. X alen. Martias, sicut Regifugium VI. Kalen.& ex superius allatis Macrobii verbis praeterca ex Kalendarici Romano fatis patet, & ex Vart.

lib. V. p. se. 46.J Terminalia inquit 'quod is dies

p . . s... Diuitiasti

70쪽

a. ni.

ili.

anni extremus constitutus. DuodecimuI enim mensis fuit Februarius. s cum intercala ur, inferiores quimque dies duodecimo demuntur mense. Non me fugit,

Ovidium lib. II. Easorum quod &a Paullo Manstio est observatum Regifugii diem in vicesimum tertium Februarii diem rejicere, cum seribit.

Nunc mihi dicenda est Regis fuga: . traxit ah illa

Sextus ab e tremo nomina mense dies.

Quod quidem convenire nota potest, cum illis tacaussis , quae ex superius a nobis scriptis ration, bus cuilibet possunt i succurrere , e tum 'ob hanc etiam: quod dies Regifugii erat N. hoc est sucinterpretantur nefastus. Terminaliorum autem dies. NP. id est nefastus primo. Vt ini eumdem diem uterque Terminaliorum S Regifugii dies imcidere non potuerit. Sed Ovidius vel memoria lapsus est. vel quadam securitaxe, quae interdum scriptoribus oboritur tractantibus res vulgo notissimas est trastus in fraudem. vel non beraus, sed quinctus dies est legendum. Qui vero Terminalia ιia VIII. Kalen. retraXerunt. nam ct id aliqui scrupsere, refellendi non sunt, res enim apparet, Vel nullo patrono. primum nullo auctore ut tradunt. ωinde si interealaris dies est Sexto Kalendas, &Terminalia statim jntea salabatur, quomodo non sunt Terminalia unc Kalen. celebrata.3

SEARCH

MENU NAVIGATION