Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

timemus, ne, quia perraro grati homines reperiuntur, idcirco ciuibus nostris crimini detur, quod nimium Lansito grati esse dicantur. 'Sed de his plura persequi non est opus; ad rem venio.

EUSTA CHIUS ZAΝ ΟΥΤ Us clarissimis aetatis nostrae hominibus non stirpe modo, verum etiam ingenio, industria, rerum gestarum magnitudine conviiunctus fuit; quae prope maior cognatio est, quam illa, qua plerique delectantur, generis, et nomini S. Patrem Ioannem Petrum poetam longe probatisΙ1mum, Patruum Franciscum habuit, robur illud Bononiensis Academiae, cuius per multos annos abactis fuit. Illius aetas in ea tempora incidit, quibus, si quando alias, omni litterarum genere Bononienses florebant. Neque enim possumus Maias re-dios, Ghedi nos, Beccarios, aliosque bene multos, quorum in hac urbe magna ingenia, et consilia fuerunt, recordari, quin doctrinarum prope, non hominum nomina obuersari nobis videantur. Cum his Zanotius Vterque Ioannes Petrus, et Franciscus,

coniuncti simae, et sine obtrectatione vivebant; quod

in tanta maximarum rerum aemulatione, quantam inter eos intercedere Oportebat, ut nUnc stant more

vix fieri potuisse arbitreris; sed qui tum docti et

erant Bononiae, et habebantur, fere aequabiliter Omnes erant huiusmodi, atque haec laus eximiae innocentiae mota ad homines solum, verum etiam ad illa tempora pertinebat. Vix autem dici potest, quam ea consuetudo Eustachio emolumento fuerit.

mihil enim adolescentulus domi audiebat, nisi doctum, et elegans, quodque non ipsum aut scientia augeret, aut exemplo. Instruebatur interea Scientiarum Institutum, et supra, quam dici potest, magnificentia atque opibus crescebat. Mars ius praeclaram susceptioneni illam sua in perpetua quadam constantia roborabat, neque in tanta re torpere quemquam patiebatur. SenatoreS pro veteri ipsorum con-Υ a suetu-

342쪽

suetudine in litteras propensi nihil habebant antiquius, quam ut Marsilio plane satisfacerent, et egregie inchoatum opus Urgerent. Ipse Pontifex, quamquam erat multis, grauissimisque negotiis distentus,

partem tamen aliquam curae, et cogitationis suae in Institutum derivabat. Omnino ingens erat tam praeclari operis gloria, multique certatim, alius alio copiosius, nouas aedes muneribus exornabant ; qui in Instituto docebaut, onmi in hominum coetu, et omni sermone celebrabantur: neque tantus ardor

Bononiensium finibus potuit coerceri ; sed ex urbe

in urbem traductus Italiam, atque adeo Europam breui occupauit. Quae cum in aliorum adolescentum mentibus inhaereicerent, tum in Eustachii animo obliterari non poterant. Etenim omnibus Instituti rebus ipse aderat, aut, si quando abesset, eas unus propter docti silmoruin hominum familiaritates

omnium maxime audiebat. Itaque alacrem magnumque animum ad eas attulit artes, quarUm cognitione subnixos ad sumnaam dignitatem aduolasse alios videbat celeritate mirabili; cumque Eustachii Manstedii spectatae, praeter ceterOS, VirtuteS essent, ad hunc se applicuit, atque ad huius imaginem se totum confingere prorsus studuit. Sapienter is quidem, qui, cum optimum sibi ad imitandum proposuisset, ab ineunte aetate prouidit, ut, si etiam superare illium, aut aequare forte non posset, saltem in deligendo recte sensisse iudicaretur. Cum

vero haud pauci sese in Manstedii disciplinam per

eos annos tradidissent, vix ulli clarius exsplendescebatat , quam Algarottus, La notiusque. Eminebat enim in utroque cum indoles virtutis, tum discendi

ardor plane incredibilis; sed alter ingenii celeritate, alter iudicandi prudentia magnus habebatur: ille Omnium doctrinarum cupidus nullam fere liberalem disciplinam non attigit; hic a mathematicis artibus, in quibus sese puer abdiderat, vix unquam se abstra-

343쪽

hi passus est: illius distincti, ornati, festiui sermones laudabantur; huius oratio sobria, adstricta vembis, densa sententiis, nihil ut in ea notari posset diffluens , nihil redundans: denique ut nihil addi Al- garotio poterat, nisi inepte, ita nihil huic, nisi te.

mere, detraxi sses. Qua praestantia cum esset, au-ΠOS natus fere viginti consecutus est, ut Maiastedio in Astronomia excolenda adiutor daretur. In quo facile ostendit, sapientiae interdum, quam aetatis, cta, ius esse celeriores, veris inaeque dici; non, ut Rrbores et fruges, sic mentes et ingenia habere ad partus dies certos. Sive enim siderum motus obse Varet, siue astronomicum opus generosis adolescentibus explicaret, adolescens ipso, ita utroque in mune e praestitit, ut omnibus probaretur, Maniredio inprimis, cuius nos iudicium reliquorum testimoniis anteponimus. Atque grauissimis hisce occupationibuε laxare se vix poterat, unusque iam tum Astronomi partes sustinere cogebatur. Coeperat enim Manstedius ex renibus laborare, lapideque in vesica facto grauis limis doloribus excruciabatur, quibus anno millesimo septingentesimo trigesimo nono confectus est. Nemo illum non lacrymiS, et modrore

est prosecutus, hocque unum, quod verissime possumuῖ dicere, ingenti, ut in malis, consolatione Bononienses lenivit, quod Maiis redii gloriam Zanotti

doctrina renouatam non sperabant modo, sed propos bi cernere videbantur. Itaque ea prouincia La-HOtto conam ista est, quam in Instituto Mani redius obtinuerat, eidemque imperatum, ut, quod illo antea fecerat, Astronomiam in Gymnasio explicaret; ac nemo profecto aetate illa erat alius, cui se Astronomia, credo, ipsa committi mallet. Cum vero is intelligeret, quam magnum onus suscepisset, ac quanta de se esset exspectatio, non modo ut ante collectam famam conseruaret, verum etiam ut spem confirmaret ratiqui temporis, curare coepit. At primum

344쪽

ephemerides illas longe nobilissimas, quibus Man-Dedius futuros planetarum cursus ad annum millesimuin septingentesimum quinquagesimum praenuncia uerat, ad alios duodecim annos Lanotius produxit, neque postmodum in eo labore nunquam, dum vixit, sese exercuit. In his autern libris facile Θpparuit, quam penitus in eius animo Manstedii praecepta inhaesi menti Nunquam enim ab ea ratione, quam ille in praedictionibus suis agendis tenuerat, La notius discessiit, atque in iisdem sere Astronomorum tabulis institit, nisi si forte utiliores aliae,

magisque ad veritatem accedentes visae fuissent; quamquam nihil minus in eo volebat, quam nouus videri, ac recentissimas quasque tabulas laudabat magi , quam sequebatur, neque antea usurpabat, quam illas maxime emendatas esse, correctasque longo usu didicisset. Laborem hunc alius excepit. Etenim vixdum ad Astronomiam tradendam accessit, cum

annumeranda sibi , et describenda sumsit clariora sidera, quae certis infixa sedibus signifer orbis complectitur, vel ut prouinciam cognosceret ipse suam, vel ut, quam in obseruandis sideribus habebat solertiam, eam studio, et exercitatione redderet acriorem. Nam certe non ignorabat, quam 4nulti ante

se Astronomi descripti Q nes huiusmodi coniecissent, qui etiam longe plura in Lodiaco a sua , quam 'UR Zanotius animaduertit, sudiose diligenterque nota- Verant. Ex quo intelligi potest, quam diligenti simul, et quam magno fuerit animo. Nam qui vel omnium primi in designandis inerrantibus stellis euigilarunt, vel qui aliorum notationibus multa poste

addiderimi, feceruntque antiquorum inuenta meliora, sapientes illi quidem, qui ingenti spe gloriae eX-

citabantur, ne qua posset ipsos defatigatio retardare. Zansitus sapientior, cui officium pro gloria fuit, quique in solam propemodum artis suae cognitionem intentus hanc ad vi iliarum suarum fructum duxit

esse

345쪽

eise permagnam. Quamquam non est putandum, Zanotti consilium splendore caruisse. Primum enim id ipsurii laudem habeat oportet vel sine laudis exspectatione in magnis tamen rebus studium ponere, deinde, quum id ageret, ea Lanottias aperuit, quae nec erant satis nota nostris, et erant cognitione dignit lima; velut illud, maximas saeee existere iustellis prope omnibus varietates, quibus sit, ut inte dum longe lateque colluceant, interdum lumine imminuamur, ac prope nitescere intermittant. Fuerat enim antea in paucis stellis id animaduersum, neque fere astrono ini adduci poterant, ut vel in paucas illas vere inconstantiam cadere /rbitrarentur. Adeo enim plaeebat, eorum siderum, quae inerrantia ipsi dixissent, mutabilitatem plane esse nullam, Vt, cum stellas extenuari cernerent, incusare quiduis mallent, quam illas, eiusque rei culpam aut in oculorum fallacias, aut in aerem conferebant, qui modo crassus concretusque, modo tenuis et putus nobis offunditur. Neutrum Zanotius concedebat, hocque vrgebat maxime: stellarum commutationes tum fieri, cum metuendum non est, ne aut videndi sensus sallat, aut coeli dissimilitudo fraudem faciat. Fit enim interdum, ut, si ad duas stellas, quarum alteractu in proxime alteram sit, rursus telescopio inspicieta las te reuoces, alteram sibi mirifice congruere videas, alteram mutata forma a se ipsa dissidentem cernas, Quid hoc autem est insolens adeo vel coeli, vel oculorum ingenium , ut harum stellarum alteri lucem eripiant, et noctem quasi quamdam offundant, alteri non item ' Haec autem cum ZanottuS proponeret, illud quoque non omittebat, non se eum esse, qui has siderum conuersiones certis termini. circumteriberet, aliorumque industriae malebat confider', quam suae. Modeste, et considerate ille quidem . . Namque, Ut mittam, quam magnum fuis

346쪽

operibus istage maximum, alia etiam non deerant, quae ipsius conatus prohibere poterant. Nomium enim Baillius viam, rationemque docuerat, qua astrorum magnitudines accurate exquisiteque conferri

possent inter se, quaeque ad illorum ordines definiendos pertinebant, erant obscurissima prope omnia, multisque obsimi cia dissicultatibus. Lan otium praeterea, ut qui negotiosam prouinciam administrabat, aliud ex alio impediebat. Namque praeter Ephemeridas, quas, ut dixi , labore summo conficiebat, si quando sol, aut luna, aut aliqua earum stellula- Tum, quas vi sua lupi ter complexus contorquet, deficerent, aut Mercurius, Venusque sol em traii cerent, vel si qui cometa se proderet, ac longissitne adueniens intra planetarum orbes sese coniiceret, vel si quid aliud in coelis occurreret obseruatione dignum,

ea prope via VS uotare cogebatur. Neque enim laborem hunc delegare multis in ea urbe poterat, in qu pauci admodum Astronomiae studio trahuntur, aliiSad quaestuosiora properantibus, aliis ne ad haec quidem. Plerasque ex illis obseruationibus Lanotius edidit, quas qui legerint, nullum ab eo experientissimi astronomi ossicium desiderabunt: hoc certe HO-mine apud Mai ranum, Catili urn, Messorium, ali OS-que praestantissimos aetatis nostrae mathematicos in honore suit; Caillius etiam, cum in Africam iter

faceret, ut eas, quae circa Australem polum volvuntur, stellas in astronomorum catalogoS referret, aliorum quorumdam siderum, quae nobis conspicua sunt, motus, et conuersiones cum aliis longe claris simis viris, tu in notandas Lanotio commisit, qui

pro sua fide et diligentia ex Catilii voluntate susceptum negotium sic gessit, ut opinionem, quae de se erat, aequauerit, et docti stimi illius hominis desideriuria expleuerit. Sed Lan otio praeter insitam animo industriam ad bene de Astronoinia merendum fortuna etiam , cuius magna in Utramque partem

347쪽

tem vis est, adiungebatur: id que tum praeserti iri apparuit, cum templi D. Ρetronii Curatores, Alamanno Insulano Senatore amplissimo in primis suadente, celeberrimum gnomonem, qUem in ea Im-gnificentissima aede Castinus construxerat, emendandum Lan otio, reficiendumque crediderunt. Iamdiu enim dolebant homines, praestans illud, ac singulare instrumentum, per quod Casinus cum alia bene inulta, tum solis accessus, discessusque subtiliter definiuerat, temporis diuturnitate fui si e corruptum, partim commota lamina, cuius centi Ana radius Sosis traiicit, partim deprauata ea linea, quam, cum meridies est, radius ipse attingit. Hanc certe, quam Cassii nus ferreis regulis aliis aliisque deinceps positis consignauerat, marmoreis lapidibus, quo illae magis firmarentur, insertis solo hinc et hinc, infixisque, praetereuntes quotidie homines sic protriverant ut esset vitiosissima, aliis eiusdem partibus depressis, atque introrsum in pauimentum actis, aliis

praeter modum assurgentibus, inconditeque curuatis. Labem etiam aliquam, ne Omnem eiuS culpam in homines conferamus, terrae motus sortasse fecerant, quibus identidem Bononiae aedificia nutare, crepitare compages, tabulata concuti visa sunt. Quae cum Mansi edius animaduertisset, nihil magis optaverat quam Vt praeclara adeo constructio, filiae vitium fecerat, restitueretur. Itaque eos, qui templo praeerant, ima itauit saepe, rogauit, obsecrauit: egregium Cassinianae solertiae monumentum interire ne sinerent, atque ad gnomonem nobilistimum reficiendum, quidquid ipsoriam esset, praestarent; se quidem in eam rem, si vellent, diligentiam quam posset

maximam collaturum. Haec saepe Manstedius, et cum multis, sed tunc Insulanus in corona non aderat. Itaque dum restituere ille gnomonem non

posset, quod reliquum erat, id unum suscepit, in quo nullum impendium fieret, nisi laboris, ac singu-Υ s laruita

348쪽

larum partium libramenta, erroresque dimensuS, quam hi cautionem haberent, diligentissime patefecit. La notius felicior; perficere enim potuit, ne quid per multa saecula, quatinum augurari coniectura possumus, a gnomone cauendum esset. Quare claris limum illud astronoinicae facultatis instrumentum est ab ipso refectum diligentia tanta, ut adhuc Castino dignum videri possit, ea vero firmitate, quale a temporis, hominumque iniuriis facilius tueatur. Multa vero, quae obseruasse e re astronomica erat,

huius insti timenti ope su ut a Lanotio animaduersa. Neque enim aut poli altitudinem, aut eclipticae obliquitatem, aut anni longitudinem inuestigare praete misit, neque oblatam sibi illusti an e Astronomiae facultatem ad nihilum recidere passus est. Neque solum vidit, quid esset maxime notatione dignum, quod eius doctrinain commendat, verum etiam ita iis, quae perquisiuit, cum clarissimis Astronomis. ac Si opto in primis, consensit, quod facile ostendit, quam diligens spectator coeli siderumque Lanuuiis fuerit. Quam certe laudem, etsi aliae abessent, nos tamen ipsam per se vel magnam, vel potius maXimam, esse putaremus. Nam si qui in coaceruandis publicis, priuatisque tabulis aetates conterunt ipsas, et vel unius oppidi monumenta diligenter collecta, atque annotata proferunt, in celebritate versantur; quant in honore eos Qise Oportet, qui tamquam mundi annales conficiunt, et historiae suae fines coeli regionibus terminant ' Quamquam conatus est etiam La- notius mathematicorum doctruus aliquid , atque adeo multum, addere de suo. Namque breuis limos calculos, minimeque artificiosos aperuit, quibus cometarum positus, et conuersiones inuenirentur, ac,

quantum in eo simplicitas posset, expertus est: quidquid certe ad cometarum curtum describendum pertinet, id omne ad trigonometriam, et ad falsas quaSdam positiones reuocauit, quo facinore nae ille

magnam

349쪽

magnam ab astronomis gratiam iniit. Etenim pleriqUe omnes, cum locum hunc tractunt vi mathematici fere sviat laboriosi, indulgentes sibi longissimos calculos ineunt, nec nisi per exquisitiorem industriam ad id, quod est propositum, accedunt. Molestiam hanc leuare Lano ius voluit, idque illi in co- metis duobus, quorum alter anno millesimo septingentesinio trigesino nono, alter millesimo septingenissino quadragesimo octauo prodiit, cessit pulcherrime. Neque vero dissitemur, Zanotti inuentum in

cometas alios aegre accommodari potuisse, neque horum inuentorum fortuna communis est recusanda. Cum enim cometae toto coelo vagentur, ac seu

dum incitantur, seu dum retardantur, seu dum insistunt, innumeras Eabeant varietates, non est postulandum, ut una praeceptio sit ad omnium cursus definiendos aptissmia. Est tamen aliquid, cum iti redissicillima verseris, atque ea, quam nemo VnUS VUiverse perfecit, astronomorum commodo iterum ite-xumque prospexisse. Neque alia non exstant, quae eius ingenium , doctrinamque testantur. De forma

Terrae, quae nostrae aetatis astronomos maxime

sollicitos habuit, sermones conscripsit probabiles, et vero probatos, quos qui legerint, hominis elegantiam mirabuntur. Nam quamuis hac super re eodem, quo alii, fere peruenerit, breuius tamen id praestitit,

et facilius, ac theoremata quaedam adeo venusta explicauit, ut dicantur Boscholaichium in amorem sui rapuisse. Quum vero docet Lanottus, qUemadmodum e positionis , quem vocant, angulo forma terrae Cognoscatur, ea nimirum tractat, quae plane

pro nouis haberi posse crediderim. Quamquam doterrae forma seripserunt adeo multi ut difficillimum sit tenere aliquid non antea fuisse scriptum : quo fit, ut ea ipsa, quae a Lanotio deprehensa fuisse arbitramur, non facile noua esse assii memus. Idemque fortasse valet in multis aliis, neque ego ullain in partem

350쪽

tem disputo. Quis enim praestet, quae sunt ab ipso

in via, ac tractatione migrometrorum obseruata, ea

superioris aetatis diligentiam effugisse' praesertim Cum constet, esse illa imientia adeo facilia , ut vel se Osferre potuerint non quaerenti. Itaque Lariotius ipse, qua moderatione erat animi, non se illa aiebat proponere, quae ingenium ostenderent, id enim elucet in disticultate, sed quae astronomiae studiosis prodesse pollent, quamuis parua, et mediocria et essent, et viderentur. Sed vero quae de perspectiva conscripssit, ut nominibus aliis, sic nouitate mirifico Commendantur. Omnem enim cum ichnographiam, tum scenographiam, quod a nemine antea saei rilegimus, uno, breuissimoque praecepto coinplectuntur. Nequo enim quisquam est, qui ignoret, quam multas in partes diducta initio fuerit perspectiva,

qudmque varias praeceptiones nunquam uou habue-Tit. Quas omnes Lanotius cum in unum theorema Contraheret, non tam veterem artem excolere visus

Osi, quam nouam propemodum docere. Quocirca non est mirandum, si Lanotti scripta vixdum edita Omnes fere Italorum scholas peruaserint, neque defuerint, qui illa non solum veterum libris antepone- ent, qui plerumque exiles sunt, et aridi, et multis

obscuritatibus inuoluti, sed vel Tayloxo ipsi, qui

magnus habebatur, eratque in omnium fere manibus. Mechanicen quoque Zanotius attigit, ac de corporum percussionibus pauca quaedam edidit, quam subtilia non dicam, elegantia quidem certe; quo nomine in tanta amplitudine mechaniceS ne nunc quidem contemnantur. Sed est etiam quo- . Tuindam error tollendus, ne Zanotti studia exponenteS gloriam minuamus. Cum enim hic sua theoremdi emitteret, illa quaestio, quae tum de viribus Viuis erat, eius animum vehementer sollicitabat, quada Leibnitio primum orta, ab Helvetiis deinde, Geta manisque aliis aucta, Gallos pastina, Britanno que

SEARCH

MENU NAVIGATION