Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Trimestre secundum. I. sAΜUEL OEDΜAN de historia generis Laro- p. 89. rum. Eius generis species diuersissime ab auctoribus recensentur, de synonyinis multum disputatur. Cuius caussam inprimis esse monet, quod pulli, donec adolescunt, plurimum, praecipue quoad colorem,

mutantur, ne quidem remigibus et rectricibus x exceptis, quorum colorem, aeque ac iridis, alias permanere in auibus PENNANT pronunciat. Character

genericus Lari Nostro est: Rostrum rectum apice subadunco, mandibula inferiore gibba angulata, cera nulla. Nares lineares antice latiores in medio rostri. Differentias specificas a colore sumi oportet. Est vero Larorum omnium pars inserior alba, domsum et alae colores habent omnes inter album et nigrum intermedios, igitur et magnitudo consideranda est. Pedum color, cui plurimum tribuit LIΝ-NEUS , non, nisi in aue omnino adulta, tutus est; quantum iunior absit a statu persecto , color pedum minus aut magis saturatus ostendit. Saepius conspiciuntur Lari: canus, fuscus et marinus, pedibus solore obscuriore, qui labente tempore in nauum

aut rubrum abit. Iam oeconomiam auis in genero describit. Specierum aliae sunt capite concolore, aliae nigro, Omnium numerum ad octonarium reducit, enarratis ubique, quae varii auctores habent,

quorum vel descriptiones, vel picturae, quomodo ad species pertineant, qua constituit, ostendit ; quaedam dubia celinquit.

II. NICANDER continuat theoriam machinae p- Iaa. nulicae Wiraiauae. III. C. P. THUN BER G describit nouum plantae p. q9- genuS, cui nomen mutuyniae dedit. Pertinet ad

Polyandriam polysyniam. Character generis est: Calix phyllus, Cor. o. Stamina mixta pistillis. Unicam nouit speciem, quam a foliis cordatam appellat. Satis copiosam reperit in taponia, inter metropolin

322쪽

tropolin Iedo et insulam DeZima, ubi Batauorum mercatores habitant. Iaponensibus Do Tu Dantii voca. tur, item Sjuujak. Iset. IV. NI C. BILRKANDVR erucam describit, quae se-calis autumno sati teneras plantulas depascitur, hye-ine in terra degit, Maio in chrysalidem abit, ex qua sub Iunii finem exit Pholoenu noctisa conspicillaris Faun. Su. p. 3I . System. Nat. p. 8 9. Plurimae plantulae destructae reperiuntur prope lapidum strues aut finium rigores graminibus tectos, forte quod latava gramine nutriatur, donec secales plantulae progerminent.

I Sq. V. Io. sTROM Prosessor et pastor in loco Egen. Nos vegiae de infectis quibusdam marinis: Caucer Locusta quomodo a C. Pulice disserat. Maior est,

quam Locusta, et pro magnitudinis ratione, antennas habet longiores, tenuioreS, oculos rotundos, non oblongos, os magis obtusum, chelae in extremo caudae breuiores sunt pedibus, qui sub cauda collocantur, cum in C. Pulice sint aeque longae aut longiores. Cancer Pulex Mecit Grunt Irgia vocatur, Norvegis Marsue, Danis Taugione, ad ova edenda credit SI ROΜIUS hunc cancrum uti paribus duobus pedum. quos sub cauda habet; nam alium cancrtim, a Uuobus, quos nominauit, diuersum, illos pedes adhibere vidit ad protrudendos cancellos ex squamis ventris, quibus continebantur. Iidem vero pedes simul natatorii

sunt; unde non mirum est, esse utrique sexui comis munes. Cancrum Pulicem retia piscatorum destruere, Noster, multum cum piscatoribus versiatus, nunquam audivit. Adhibent tum retibus picem fluidam et corticis alni decoctum, contra putredinem, quae quidem alibi contra cancros adhiberi refertur. Qua occasione narrat, in Norvegia farinam et farinacea contra in secta defendi vasis ex ligno alni con- Ωἀis, aut ii umisiis alni ramis, item erucas brassicam

323쪽

desinientes, alni ramo cum foliis, brassicae impositis, fugari. Iam Onisci scopulorum LINN. sistit descriptionem et picturam. Tandem, quae FABRICIUS in it. Norveg. p. 383. appellauit Phalangit marini duo tentacula, non tentacula aut palpos esse contendit, sed oui ductus. VI. ADOLPHUS 11 o DE ER dissertationi praece- P cienti quaedam addit. Ipse inter piscatores educatu nullum audiuit queri de damno, quod Cancer pulex retibus inserat. Λlui vero ligno certe non fugari insecta, sibi enim esse sellas ex hoc ligno factas, quas chiliades cimicum liabitauerint. Eaedem sellae inductae erant corio russico, igitur ne huius quidem odore arcebantur. Viridia vero alni folia vitant insecta minora, Ob humorem viscosum, quo tecta

sunt. Trimestre tertium. I. P. VARGENT IN exhibet compendium obs p. ID.

meteorolagitarum Holmiae annis Ips 8 - 6 institu.

tarum.

H. ERIC. PROSPERIN conatur elementa Planetae P. I 78.

ab Hreschesio detecti eruere.

tri structuram. Vtitur antliarum specie, quae aerem examinandum sugaut: sed siue figuris de inuentis hi, disseri nequit.

chira mine Ia. V. ID. L. OD HELIUS experimenta edit de vi Leaei p. aa .pa ustriis coiitra Lepram, ad quem morbum plurimum faciat sordities et victus deterior. VI. PETR. IAC. HIELM inquirit, quatenus terra P. zz 7 calcarea ingressiatur sacchara . Saccharum aqua forti soluit et ita tractauit, ut solet acidum sacchari quaeri; item igne in crucibulo visit, semper addito acido vitii oli, g Vpsum obtinuit, itaque terra cal.

324쪽

carea saccharo inerat; nam nec ab aqua sorti, nec a vasis, nec aliunde illam accessisse certum se esse ait. Eius vero terrae tantillum inest, ut ab ea nihil metuendum sit, Vel immodice, qua de re queritur, adhibito saccharo; neque terram calcaream comitari acidum sacchari, nisi ope oleosi, quod saccharo inest. P. 234. VII. RET ZIUS de genere Asteriore. Excusandum L IN NEUM, quod ab Oceano remotior, siccis exemplaribus, in spiritu vini seruatis, aut picturis Vsus, non omnia recte docuerit. R ET ZIUs in itinere ad Scaniae litus occidentale, inultas vivas vidit, ipse non paucas adseruat. Itaque iam tradit, quae ad illarum historiam supplendam et emendandam sa-ciunt, plura sorte daturus, cum maiorem specierum numerum collegerit. p. aqq. VIII. C. P. THUN BERG addit quaedam de ARGriis inprimis, quas in mari Indico obseruauit. Tum haec animalia, tum alia maiora, etiam mammalia, antequam siccata explicentur, possunt in spiritu vini seruari, quo insecta arcentur. Plura animalia in uno vase spiritu pleno si hoc modo in itinere transinserenda sint, conuenit, singula singulis inuolucris linteis tueri, ne concussa se mutuo laedant. p.246. IX. Cl. BI ERRANDER lamam, quae in fructibus Rubi idaei reperitur, educauit et in coleopterum abire

vidit, quod Anobium utrum dicit et describit. Latava non ipso fructu rubi vescitur , etsi illum ablatum sequatur, sed fundi parte, cui fructus insidet.

Trimestre quartum. p. a 9- Ι. ION. THEoa FAGRAE Us M. D. de ferment tionis usu in agricultura. Plantas non nutriri a crassioribus particulis, quibus recipiendis pori ipsarum Otductus nimis angusti sint, sed a materiis in maXimam tenuitatem diuisis, quas ex ipso aere foliorum

DPQ attrahant. Itaque cum organica corpor- ις 'mentatione et putrefactione in particulas tenui ili

325쪽

mas resoluantur, haec inprimis ad nutriendas plantas requiri. Cui fini quomodo funus adhibendus sit

docet, cuius maximus usus sit, ad nutrimentum plantarum ferinentatione et putrefactione euoluen

dum.

II. ΤοRB. BERGMANN de fontibus salutaribus L0 αp. 2I6 Pauxillum acidi aerei continent, paulo plus aeris hepatici, ferri nihil, nihil acidi vitrioli ci. Qui es sectus edantur ab aqua sola intra corpus adsumta, non satis constat, quoniam plerumque balneo simul adhibetur. Fricantur, qui balneo utuntur, limo, quia sphagno palustri ortus est, et pauxillum vitri,ici

continet. Subiungitur ingens catalogus morborum, quibus laborantes pauperes huc venerint, et simul indicatur, quot a quouiS morbo conualuerint, aut non.

Additur etiam loci ichnographia, in illa domus, quam

rex eo accedens habitat, item hortus, cuius prima exordia propriis manibus Ornarunt Rex , Regina et Principes Regii I76I, 176 a. III. ANDRQ ROER IN G, adi. Chem. in acad. p. 267. Oboeus Chemice examinauit calculos bronchialer tussi eiectos ab hectico, haemoptysi, arthritide et variis aliis morbis laborante, Reperit illos, non arthriticos, calcUliS renum congeneres, quod initio credi poterat, sed osteae naturae, scilicet terra constare, quae sit calx unita acido phosphori, item materia aliqua in igne avolante, cuius natura ob exiguam calculorum quantitatem examinari non poterat, Odor combustorum idem erat ac ostium. Erant albi di, laeves, maximam partem paulo maioreS capitulo acus, petiolo instructi, rarius in latera e tensi, formati, ut videbatur, in cryptis glandul rum bronchialium, aut ex ipsis cellulis pulmonum eiecti. IV. D. ΜELANDER HIELM de figura externae fu- D. 27Ι- persciei tormentorum bellicorum maiorum, quam ex eo definit, quod metalli cauum cylindricum tormenti X a incla

326쪽

includentis crassities ea esse debeat, quae vim, qua materia elasti ea ex puluere accens a nata se expandit,

contineat.

p. 28O. V. PRIDER. MALLET FIrai Num quoddam calculi integralis a DOm. l, A LEMBERT editum, eX COH- stante, quam addi Oportet, explicat. P. 28 . VI. NIC A NDE R, theoriae machi ne hydraulicae spiratis continuationem terticiu edit, inprimis varia serpentium genera inter se comparanS. P. 2 9. VII. ADAM A FZELI Us phil. adiunct. Upsaliae,

describit fungi fenus, cui nomen: Helvella. id multum similitudinis habet cum Phallis et Perigis, cha ractere tamen sequenti generico distinguitur: Fungus turbinatus biformis, fructificatio supra pileum sublaeuem sparsa. Nullus enim dubitat, puluerem, quem fungi spargunt, semen esse, cum, illum serendo, plures langorum species propagauerit. Tres autem diuisiones facit Heluellarum; Pi leo deflexo,

plano, verticali. His octo species continentur, et aliquarum varietates. Nullam recepit, quam nouipse possit deat neque libros citat, nisi quos in manibus

habuit, Schaeseri iconibus fungorum aegre caruit, quaedam imaginibus illustrat, aliorum figurae ubi reperiantur, indicat. Multa tamen hic, ut in aliis fungis, ulteriore disquisitione illustranda profitetur. f. 3I3. VIII. SAMUEL OEDΜΑΝΝ, Comminister, edit Obseruata de aucte hiemali. Character auis est: rostri fascia rubra, rectricibus duabus intermediis longissi-IniS, speculo alarum nullo, quo vi imo defectu satis distinguitur ab a nate acuta , sola cum qua confundi possit, cum non nisi hae duae species anatum rectricibus longioribus instri ustae sint. Suecis appellatur Alfineis varietates duae simi praecipuae, Vis e

327쪽

rem, pluribus confirmare nititur. Ouis incubat Intra circulum p0larem, ingruqnte hyeme clementius ipsi eli clima Sueciae cum vicinis. sTELLERUS it. p. 32I Kamischathat. p. 89. cantui velut anatis 6 tonos tribuit, quos Noster distinguere non potuit, fatetur tamen, inesse aliquid grati sono, quem auis edit. Post Varias modulationes, quas a-a-l - scribere possis,

subito sono ag&h abrumpit. Inde Suecis AI appellatur, Gruentandis Agis In eodem sono Kam, schatenses Anugit sta audire sibi visi sunt, illoque nomine Vocant. STELLERO cogitanti da mechanismo oesophagi et laryngis, 'nde oriatur haec aui S VOX, non subscribit Noster, qui similem mechanismum in aliis auibus marinis reperit, et has aperturas pertinere credit ad moderandos aquae marinae effecturi quam, dum submerguntur, ingurgitant. Anas hyemalis conchyliis vescitur, quae comminuta in eius ventriculo Noster reperit , in Groentandia inprimis nutria inentum ipsi praebet Mytilur discora VII I. ANDR. FALCK , Conre flair, obseruauit p. 323 Ecli in Lunae IO. Sept. 1783, nsim .X. CAR. WILH, SCHEEL E examinat materiam p. 324, dulcem, oleis expressis et pinguedinibus contentam. Occasionem in haec inquirendi dedisse ipsi videtur, quod in

Pharmacopoli is vocatur emEloimm Fis, et proau- , citur coquendo olea pinguia et expres a cum aqua. Itaque coxit partem unam calcis plumbi, vel lithargyrii, in puluerem tenuem redaeii, cum duabuS pa tibus olei recentis olivarum, et una parte aquae, spa thula perpetuo mixturam agitando, donec Oleum mnem calcein plumbi soluerit, tunc rursus addituyΡarS una aquae, et ebullitio continuatur per minuta Vnum aut duo , dein remoto alieno ab igne et emplastro refrigerato, decantatur aqua, quae superstat, et hanc dulcedinem continet, haec aqua filitatur, et

coquendo inspissatur ad sympum. Dulcedinem hanc non esse ab acido quodam olei, quod calcis

X 3 plumbi

328쪽

3z6 plumbi quidpiam soluerit, inde probat, quod, additis

alcalicis, aut acido vitrioli, nihil calcis praecipitetur, nisi forte oleum vetustum sit et rancidum ; tunc enim paululum calcis continet, id vero, caute addendo acidum vitrioli, sacile separatur. Omnivo similem dulcedinem eodem modo obtinuit ex oleo ainyg-

p. 326.d larum, raphani, lini, illo, quod acidorum ope a sapone separatur, butyro, pinguedine suilla. igitur oleis pinguibus quibuscunque inest dulcedo, quae a P. 3a9. saccharo et melle his rebus differt: I non abit in crystallos. a) Ignem seri, longe sortiorem, antequam destruatur, et tunc etiam pars eius, nihil mutata, manente dulcedine, transit in vas recipiens, 3 Non fermentat, vi miscetur solutionibus spirituosis alcaii- HS. Haec omnia ex eo nasci credit, quod plus

phlogistici insit huic pinguium dulcedini ; id colligit

inde, quod magna acidi nitri copia opus sit ad eam dephlogisticandam, antequam acidum sacchari appareat, clam vulgare acidum sacchari multo minoro copia acidi nitri indigeat.

XXXIII.

i. e.

Laudabili opera plurima ab illustri iΝGENHo Us edita opuscula collegit Cl. editor et notulis subinde

329쪽

inde illustrauit. Nota enim omnibus doctis viris sunt, quae Illustris Auctor in philosophiae naturalis partibus pluribus praestuit, sed libri, in quibus inventa sua descripsit, sparsi nimis fuerunt, hinc scito ab editore congesti. Doctrinae de eis citate prima initia, inprimis p. I. quoad electrophomm. Breuiter exposito systemate

FRANCKL1Ν. electrophori theoria traditur, ad hanc

theoriam, ceu inconcussam maxime, Confirmandam.

oratione publica coram societate Regia scientiarum Londinensi anno 1778. habita Ιll. Auctor electrophori phaenomena ex FRANCRMΝI systemate electricitatis positiuae et negatiuae explicuit. Haecioratio ex BARERI instituto habita hic translata legitur.

Num acuti fulminis Griuatores obtusir praesent p- 9s

ooua tractatione expenditur. Expenditur Ι) num aedificia acutis probeque constructis derivatoribus instructa magis a fulmine secura sint . quam obtusis derivatoribus instructa, a) num acutus derivator fulmine frequentius tangatur, 3 num acutus derivatoc frequentius fulmine tangatur, quam ipsuin aedificium nullo derivatore instructum, num obtusus derivator frequentius a fulmine tangatur, quam aedificium nullo derivatore instructum. Adseritur ex electricitatis theoria et ex exemplis, acutos fulminis conductores obtusis multum praestare. Descriptio nouae machinae Hectricae. quaφ f Vi P. I 3. non facile potitur, et ad condelae flammam accendemdam quovis temporeisines es. Machinam conficiei di modus tabula aenea prima illustratur.

Defor tuo machinae electrione, ad selopeimu core P. I 6 . in minabili onustum eukdendum. De machi uir electriciis globorum vitreornm loco ex p- I7Q- discis vitreis planis tonstrumaeir. Praelectio est in consessu Regiae societatis scientiarum Londinensis

habita.

330쪽

habita. Vtilitatem talium machinarum usus satis

confirmauit. p. I9 I. Misa me si0dus cauiselam Ue lagenae materia electrica onusne accendeussi.

Ρ.2O3. must methodus ceris iapsilogisticati ope lucem Dis laetas qui, lucidis noni producendi. Talem lucidum splendorem in aere dephlogisticato praebent camphora, phosphorus Κunkelii, serrum, chalybs. p. a I 3. Lampadis ex aere in amniabili descriptio, usui o conomico inferuientis. Ab EHRMANNO, V. Cl. iam in peculiari libro descriptum Ill. vir variis additamentis auxit, usuique magis accommodauit.

P 23s. Nova aeris ii animabilis jecier, qui mico mollieulse, flue Ullo apparatu praeparatur, et ad GFkμuem tam spirer es, ut iustaminetbisir aeris caeterae specierom es, ex praelectione in consessu societatis Regiae Londinensis habita anno I 779. Obtinuere Cll. viri AENEAE et C UTHBERSON, physici Amstelodamenses, inflammabilem aerem ex vitrioli oleo et vini spiritu mixtis. Explosionem ingentem producunt aetheris Frobeniani vapores, aeri deplilogisticato admixti, globum ex sclopeio propellentem , isque

Vapor ROUuin aerem hunc constituit.

p.249. Sclapeti cδre explosito onerandi descriptis , quod

breui tempore plures ea Pisones patitur. P. 3OS. . VOVI pulueris Pyrii thectria. PRIE STI SYUs Omnem theoriam pulueris pyrii in aeris dephlogisticati euolutione, dum hic puluis accenderetur, posuit, hoc vero Noster plane negat. Neces arta ad Pulverem pyrium tantum nitrum et carbones sunt, puluis pyrius adeo sine sulphure paratus tormentis bellicis grandioribus admodum inseruit, globos quippomδgis propellens et fumi tantam copiam haud excitan3. Probatur, omnes pulueris pyrii enectus ab aere inflammabili ex carbonibus, et ab aere dephlogisticato ex nitro caloris ope a carbonibus inducti

SEARCH

MENU NAVIGATION