Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

nen sum, tertium denique et optimum, quod denuo instituta depuratione obtinetur. Quae vero sit in India orientali huius salis praeparandi ratio, nondum satis constat. Alii ex aqua quadam minerali venaseupri praeterfluente extrahi, alii aeruginem et pinguia ei admisceri, alii denique ex adipe, argilla et sim ligine sibi inuicem superstratis et terra obrutis post

aliquot annos boracem progigni voluerunt. ΡΟ-stremorum maxime sententiae Noster suffragatur,

fultus tum experimentis a se ipso in hoc genere institutis, tum buracis crudae dissolutione et depuratione. Reperiit enim eiusmodi solutionem in fil-tro, Per quod colaretur, materiem terrestrem albi cantem satis subtilem relinquere; illam vero ipsam evaporatione tentatam partim in crystallos rudiusculas rubellas coire, partim sub specie liquoris rinbri spissi adipem rancidum redolentis relinqui. Qui liquor denuo inspissatus et rancorem magis iamiam prodens, sub destillatione aquam oleumque crassum praebuit, illi, quod ex adipe elici solet, satis simile, rosidua in vase destillatoria massa salina, boracem

crudam calcinatam aemulante. Inanis vero est

nonnullorum opinio, adipem ideo boraci adiei him esse existimantium, Vt ne, aere Accedente, satiscat in puluerem.

T rra ex solutione boracis crudae in fundum p. r 3 vasis delapsa, salis sedatiui adeo tenax est, ut ne iteratis quidem lotionibus eo prorsus destitui positi, nisi coctio saepius repetita accesserit. Acida quaevis illam coniunctionem soluunt, sale sedativo inde separato. Sal sodae adiectum ex illa boracis terraeum aqua cocta boracem restituit. Quae inde relinquitur terra, ita iam omni sale sedatiuo spoliata atque nuda quasi deprehenditur, ut frustra ex illa quicquam salini elicere tentaveris. Ex his omnibus constat, boracem crudam plus acidi sedatiui coimtinere

222쪽

tinere, quam depuratam, cui sal sodae denuo additum suisse videtur. Nimia tamen huius salis copia crystallorum formationi aduersatur. Apparet vero ex salibus, quae acida cum hac terra progignunt, eam esse ad aluminosam CL Auctor dicit vitrescibblem referendam. I38- Sed boracem vere ex argilla et pinguibus componi, uti analysis eius probat, ita experientia Cl. Auctoris demonstrat, qui cum adipem cum argilla subactam per menses duodeuiginti in loco humido cum aqua macerandum seposuisset, illo tempore Praeterlapso sese aquae seruentis adminieulo sal se

dativum extraxisse commemorat. Caeterum non sola pinguedo animalis, verum etiam olea vegetMbilia ad boracem eiungendam idonea sunt, ita ut ex utrisque acidum sedatiuum ea, qua descripsimus, via, possit elici. Possent forsitan huic sali parando ossicinae apud nostrates exstrui, siquidem quaestio num huic capiti a Cl. Auctore adies arum ratio

haberetur. Esset nempe ante Omnia experizndum,qua' terra, quodnam pinguedinis genus huic fini esset accommodatius; num sub testis, an sub dio

fossae moliendae essent huic operi; num massam interdum vertere et effodiendo agitare Con- Veniret 8 P. 242. Borax igne tractata calcinatur, pondere tertia sere parte diminuto, tandemque in vitrum seu potius massam vitriformem aqua solubilem mutatur. Si carbo inter ustionem inciderit, rubro colore borax tingitur. Teste Cl. BARON sal ammoniacunia borace destruitur.

Boracis dissolutio aquosa itast affuso acido vi.

triolico asscitur, ut, postmodum evaporata, sal sedatiuum compareat tandemque sal GLAvBERT. Idem praestat acidum nitrosum, salinum et acetosum, ita tamen ut mox nitrum cubicum, mox sal commune,

223쪽

rridae terra soliata crystallislata praeter boracem rea maneat. Idem contingit, si acido cuicunque di, luto borax dissoluenda traditur. Semper autem abundante acido opus est; alias enim salium indoemergentium crystalli a se inuicem non discretae, sed mixtae sunt atque de genere utroque partiebPant. Quamprimum vero a se inuicem salia media et sal sedatiuum fuere segregata, solutiones illo-xum denuo confusae neutiquam ita miscentur, Vecrystalli oriantur ancipites, dummodo ab addendo sale lixivo temperaueris. Huic experimen forum enarrationi adiicitur a Cl. Auctore computus omnium eorum, quae ad boracem in partes suas dissoluendam requiruntur; quo patet sal sedatiuum non acidi vitriolici vel alius cuiuscunque esse progeniem, sed vere in borace ipsa contineri. Ex Nostri sententia sal sedatiuum acido vi, p. 1 7. triolico acido adiposo et terra argillacea purissima constat. Acidi vices in boraee gerit, quantamen illius abundantiam non patitur ita, ut in salii nasci queant. Essiorescit adeo per complurium mensium moram ex eiusmodi massa acidum

nimium continente, sal sedatiuum, relicta borace, qualis antea fuerat. Sal istud ignis patientisi mum est, nec absque assusa aqua in altum extollitur. HoΜBERGIVs Caput mortuum vitrioli martis

addere solebat, utpote borace ipsa ad hanc opera tionem usus. Atque potest omnino acidum col- cothari illi adhuc inhaerens, sal sedatiuum prolicere , licet alia salia vitriolica metallica atque terrea aegre admodum id faciant. Cum dubium esset, an sal sedatiuum omne sub limatione posset in altum extolli, Cl. Auctor, ut hac

de re certior fieret, usus est ad hanc operationem

cucurbitis argenteis, quippe quae in ipso igne aquae frigidae affusionem facile ferrent; ita senis et sexa genis

224쪽

genis vicibus repetita sublimatione ex unciis salis sedatiui sex, praeter septemdecim aquae drachmas, salis sicci unam unciam cum drachmis tribus ascendere expertus est. Relictae denique fuerunt in cucurbita drachmae quinque substantiae salinae nigrae vitri sermis, quae a sale sedativo parum disse res, nec tamen aliquid sublimatione amplius exto queri pateretur. Illud vero sal sedatiuum, quod cum aqua adscenderat, denuo instituta sublimatione duas uncjas eum granis triginta sex salis praebuit, relictis quadraginta octo granis materiei te

reae insipidae, quae partim alicui salis sedatiui destructioni, partim aquae ipsi ad sublimationem adhibitae tribuenda esse videbatur. p. 166. Sal sedatiuum igne, quo sundatur, paullulum vehementiore opus habet, quam ipsa borax. Est vero illius vitrum spissius; unde colligit Cl. Auctor, p. 16ρ. seli sed tivo plus terrae inesse, quam boraci. Salsedatiuum etsi ad dirimendam salium vitriolicorum mixtionem nihil valeat, ex nitro tamen et sale maxino acidum expellit; superstite ex utroque labore substantia salina, ex qua post lotionem praeuiam borax emergit vegetabilis aut vulgaris. p. ITI

Absolutaborastis et salis sedatiui contemplatione, Cl. Auctor ad crystallisationem salium deuenit. Omnis Vero crystallorum efformatio duplici via

peragitur, altera sicca, altera humida. Formae crystallorum forsitan partium constituentium rationem sequuntur, quae sese inuicem attrahunt atque repellunt. Scilicet eorum partibus Noster fauet, qui cum NEWTONo praeter attractionis vim, repellendi quoque lacultatem per uniuersam naturam domina. ri arbitrantur.

Crystalli, quae ex humidis dissolutionibus

emergunt, mox evaporati0ne, mox refrigerio obti

nentur.

225쪽

nentur. Utroque modo salis cum aqua coniunmo ex parte dirimitur; atque secedentibus partibus f linis et in crystallos coeuntibus, relinquitur ut plurimum liquor, ex quo crystalli nullae posiant amplius e iungi. Terrea tamen salia integra crystallisantur. Notandum vero est, plerorumque s lium faciliorem uberioremque dissolutionem aqua seruida fieri. Atque inprimis omne salium genus,

eui vel aquosi principii vel aquae sic dictae cryst Alfusionis larga copia contigit, seruida aqua facilius dis luitur, adeo que etiam per refrigerium in crystallos congelaturi Ad ea vero salia distatuenda, quibus neutrum aquae genus magna copia adhaeret, nihil interest, feruida an frigida aqua utaris; eaque omnia non refrigerio, sed evaporatione sormas crystallorum induunt. Utraque vero salia intra aquam ipsam ita coeunt in erystallos, ut primum aliqua particula ex solutione decedat, cui dein-eeps sensim sensimque plurus moleculae grandiorem crystallum, si collectae fuerint, efformaturae, velut per strata apponuntur. Aquam si spectes intra crystallos collectam, eius triplex genus esse invenies. Est scilicet, quao ad naturam salis pertinet, aqua, eou privet e si seIὶ ita cum eodem coniuncta, ut absque ipsus salis plenaria destructions auferri nullo modo queat. Alterum genus crystallis salium adhaeret, ideoque, cum et forma et pellucidiuas ipsi debeatur, aqua cryytollisutionis dici consueuit. Salia, quae multa eiusmodi aqua instructa sunt, dissiculter plerumque ea penitus orbantur; quibus vero parcior inhaeret, ea sacilius d satiscunt; indole tamen plane non mutata. Tertium aquae genus a dissolutione Cl. Auctori dicitur, ideo, quod eius Ope tum sal ipsum dissoluatur, tum peregrina admixta eluantur. Quaedam huius aquas portio intra lamellas oxystallorum delitescit, atque

exsiccain

226쪽

exsiccatione demum earumdem absumitur. Hinc saepenumero ex dissolutione salina, quae manifesto vel in acidam vel in aleatinam indolem vergit, salpersecte neutrum deponi obseruamus. Quin adeo crebro, ut crystalli nascantur grandiusculae, abundante vel acido vel alcati opus est; neque t men abundans illud crystallos ipsas ingreditur, utino v KLLIVS existimauit, tartarum vitriolatum aci,

do posse ita saturari seu potius obrui ratus, ut salinde enixum acido abundet. Cuius opinionem ut refellat Cl. Auctor, crystallos istas, in quibus acidum dominatur, omni illo abundante facillimo negotio exui posse monet, dummodo chartae bibulae in Ponantur. Idem experimentis aliis cum nitroso et salino acido institutis, constitit. Omnis itaque

uo 'ELLII error in eo haerere videtur, quod aquam

dissolutionis, in crystalloriim interstitiis adhuc latentem pro abundante acido habuerat, quod ad n turam salis ipsius pertineret. Simul vero apparet sedulo distinguendum esse inter aquam crystallis tionis et dissolutionis. P. zos. Singulare atque mirandum fere attractionis et repulsionis virium, crystallisationem moderantium, argumentum in eo cernitur, quod ex salinis solutionibus sal coagulari soleat in eo inprimis vasis pariete, qui aliud vas eodem salis genere impletum attingit. Id in salis mirabilis GLAvBERT solutione fieri Cl. Auctor expertus est, quod nempe et vasis parieti sese apponeret, qui iuxta vas aliud sal e mir bili plenum collocatus esset. Quod si contra huic dissolutioni appropinquaretur lagena sale tartari plena, in opposito latere crystalli emerserunt.

P. ao7. Crystallorum formationi motus vehementior aduersatur; modicus eandem iuuat, ita, Vt saepenumero a motu crystalli subito compareant. Caeterum eo ipso momento, quo salia coagulantur, calor oritur

227쪽

oritur simili ratione, qua aquam, dum congelatur, calorem producere Cl. Auctoris tentaminibus constitit. Forsitan aqua salium, tum illa, quae principii munere fungitur eau principe tum quae crystallos constituit, in illis ipsis congelata est. Duriae saltum enux - meresin dicuntur liquoreS P. 2I . ab uniuscuiusque salis crystallisatione relicti, nullasque crystallos amplius praebentes. Perperam vulgo dicuntur muriae nitri et salis marini, quae peregrinis salibus e. g. sali marino calcareo et sale GLAvHERI inquinatae sunt. Nomen istud proprie illis tantum liquoribus conuenit, qui ex distatutione salis cuiusdam purisii mi etiam relinquuntur, posteaquam crystalli, quotquot formari poterant,

inde emerserunt. Salia mineralia atque metallica parcam, terrea fere nullam, vegetabilia copiosam muriam relinquunt.

Salium omnium, dum dissoluuntur et depu- P. zr6.rantur, aliqua pars destruitur. Hinc accidit, ut inflammabilis materia expediatur, atque ipso humoris secessu in arctius spatium sensim sensimque redigatur; adeoque, quod remanet, fluidam formam asseruet ' . Hinc salia yegetabilia, utpote

copiosissimo phlogisto instructa, plurimum muriae relinquunt. Salium porro mineralium sollitiones adsperso vini spiritu copiosiorem et acriorem muriam praebent. Destructo vero et abacto phlogisto abundante, muriae in crystallos cogi possunt. Nimirum pro diuersa salium, quas continent, ndole vel, exsiccandae vel adeo urendae sunt. Sal ab hac operatione residuum atque denuo solutum, in crystallos formatum est egregie, secedente tamen terra copiosa. Nonnulla muriae genera e giali S SEIGNET TE, tartari tartari satietc. post aliquod

tompus sponte crystallorum formas induunt. supra p. s6et. Salium Iom. XXII L. Patra I L.

228쪽

P. zzo. Salium contemplatione ad finem perdiistit,

ad metalla Cl. Auictor accedit. Indolem et facubtates, his omnibus communeS, breuiter exponit, atque sic praeparatis Lectoribus specialem metablorum tractationem ab arsenico orditur. P. a 37- Asenisum de salium et metallorum natura participat. Album nempe, quae calx est arsenici, sexaginta quatuor aquae partibus solui potest, neque cum oleis iungi aspernat Cum phlogisto mixta atque sublimatorio igne tractata, calx ista in metalli speciem transit. Idem susione cum sa- pone nigro et sale lixivo obtineri potest. Regulus iste metallicus ipso arsenico albo volatilior est, prius nimirum aufugiens, quam calx phlogisto

non Vnita auolet; cumque arsenicum album

aquam puram p0ndere quinquies superet, regulus octuplo ponderosior est. Acido vitriolico perinde ac ipsa calx arsenici soluitur ; vitriolum inde enascens excandescit super igne, antequam aufugiat. Acidum nitri facile soluit, neutiquam vero acidum salis communis regulo assus una, quod ne nitrosam quidem solutionem turbat. Alcati fixum ex solutione nitrosa puluerem album in acido nitroso et liquore alcatino solubilem praeci pitat. Lixiuium alcatinum tantam arsenici albi copiam dissoluere potest, ut inde nascatur massa se gilis, fusca, ad aerem deliquescens, quam heyar lienici MACQvERVS dixit. Aqua soluitur, non

penitus tameni remanente quipp2 materia sto

culenta prorsus non solubili et ne summa quidem ignis vehementia mutabili Quod cum alcati minerali paratur hepar arsenici, in crystallos redigi se patitur. p. 2 2. Arseni Cum per detonationem non aequali

nitri portione, si aeris necessum non prohibueris, massam

p. 339

229쪽

massam praebet vitriformem , atque in aprico de. liquescentem. Quod si vero, vasis clausis, ad hunc laborem utaris, sat relinquitur nρutrum arsenicali candidum, constanter siccum, inque crystallos quadrangulares prismaticas, utroque apice fastigiatas, coalescens. Acidum nitrosum aufugit, atque, cum aqua recipulo infundi soleat, coeruleo colore tingitur. Crystallorum forma admodum inconstans est, cum eae, quae prima vi Ce nascuntur, supra dicto modo configuratae sint; reliquas m0x parallelepipeda, mox a CuS, moX quadrangula aut triangula referant. Sal istud absque destructione fundi potest, nec facile destruitur, nisiphlogiston addideris, quo arsenicum statim abigitur. Si loco nitri communis, cubicum adhibeas, sisti neutrum ament te minerale nascitur, quod mox opacum redditur, humores ex aere attrahit, atqucla qua solutum vehementer incalescit. Sal ammo niacum ab arsenico plane non imitatur. At ni trum flammans destruitur, acido aufugiente, alea Ima vero parte arsenico nubente. Sal istud neutrum arsenico ammoniacale crystallis aciculatis

planis, sese mutuo decussantibus, efflorescit. Non quidem ab acidis mineralibus, sed omnino ab ignodirimi potest haec arsenici et salis lixivi volatilis

misceta.

Regulus Gobniti grauitate specifica admodum pvariabilis est, quod bis mullio, plerumque ei inhaerenti, tribuendum est. Ut plurimum tamen octies aquae pondus superat. Vehementi demum igne funditur, et, si in loco aperto c0mmittatur prunis, maximam partem in auras abigitur. In vasis clausis auolare re Cusat. Si spathula hoc metallum, dum uritur, agit*S, in calcem ignis violentia conuertitur

230쪽

P. a Sy. Cl. Auctor hac opportunitate ductus, de metallorum calcinatione quaedam uniuersalia proponit. Absque aeris vero accessu metalla in calcem redigi prorsus nequeunt. Atque facili patet negotio,

Cur D'ARGETVS metalla, globis ex massa porcellanea factis inclusa, in calces mutata es e compexerit, dummodo hoc argillae genus aquam et acidum vitriolicum continere plurimum, quae facito possint quandam aeris speciem in cauo globo circa metallum intus latens producere, adeoque huius

combustionem adiuuare. Si enim Omnis aer remotus fuit, integra metalla manent. Quo sortiore autem igne in aere libero uruntur, eo dissicilius ealces illorum fundi sese patiuntur, eo fixiores

sunt atque minus colore tinctae.

P. 2 69. Cobaltum raro ab omnium aliorum metallo. rum admixtione liberum est. Frequentissime amtem bismutho inquinatum reperitur, quod ne fusione quidem separatur, licet acida mineralia id abripiant. Dissiculter vero, nec nisi coctio accedat, in vitrioli acido concentrato cobaltum solubtur. Quae solutio, mox roseo, mox viridi colore tincta post evaporationem, duo salia praebet alterum viride, alterum albescens, cubicum; illud cobalto, hoe bismutho debetur. Ex solutions nitrosa cobalti pariter operosa per refrigerium enascuntur crystalli rubrae, prismaticae Coaceruatae, deliquescentes Si multa aqua hane dissoluationem nitrosam diluas, bismuthum, quod sorte adhaeret cobalto, deiicitur. Etiam in salis acido concentrato soluitur cobalti regulus, omnium optime vero aqua regis, cuiuS solutionis, quod notum est, ea indoles est, ut litterae ea scriptae in

charta, primum quidem non appareant, calore vero accedente viriditate sese manifestent. HKLLO TOhuius inuenti gloria debetur. Singularo vero hoc est,

SEARCH

MENU NAVIGATION