장음표시 사용
481쪽
etiam sulphuratum. Deinde crystalis cubicis huius minerite oleo vitrioli mixtis, vapores acidi salis marini praesentiam, demonstrabant: vitriolicum acidum adesse praecipitatione calcareae solutionis in aqua forti probat. Mineram hydrargyri corneam Auctor Cl. de- p. 6I8.
texit: est ea alba, nitens, flavescens et nigra, inuenitur etiam crystallisata, ut translator subiungit cubica; nos vero prismaticas vidimus crystallos. Haec
minera, superius descripto modo disquisita, esse hydrargyrum, quod acidi vitrio lici maiorem partem , et acidi salis culinaris minorem contineat. Iam Cl. Auctor tentamina Cl. LE sAGE dis ubxit, atque assirmat se magnum numerum mineralium, quae ex mente Cl. L κ fAGE acido salis marini
mineralisata sint, disquisiuisse, neque tamen atOmum salis vel vitriolici acidi obtinuisse. Huc pertinent: album spatosum ferrum ex Byrutho; stan-neae crystalli ex Cornubia et Bohemia; lapis calaminaris ex Mendiphile, idem semipellucidus ex
Vallesia, cobaltum nigrum ex Saxonia, magnesia nigra ex Sommers et hire, Cerussa natiua ex Lotharingia; minera plumbi alba, transparens ex Sommerseis hire, eadem crystalli sata ex Irlandia, eadem ex Doulaven in Britannia inseriore, minera plumbi nigrescens et viridis ex I schoppauia in Saxonia, ut et ex Friburgo in Brisgoia. Omnes minerae plumbi calcem plumbeam rubram dederunt, cui ferri nonnihil admixtum esset. Insuper Cl. Auctor
etiam nonnullas harum minerarum, methodo S
giana disquisiuit: neque tamen unquam vestigia acidorum dictorum inuenit. Non vult tamen CLAuitor fAGII auctoritatem in dubium Vocare, potius existimat adhibitum fuisse ab hoc ad experimenta oleum vitrioli , quod iam acidum salis contineret. Nam HoLKn Rus , qui hoc acidum in
482쪽
Gallia parat, ipse se sal culinare cum vitriolo commiscuisse, ut plus olei vitrioli obtineret, Cl. Auctori
fassus est. IX. D. CHRISTI AN FRIEDRICII DANIELS Samniturig
Praefationem, contenta et indicem rerum.
CHRIST. FRID. DANIEL Collectio medicorum responsorum et relationum Cum annotationibus et tractatu de monstro leptem mensium sine corde, pulmonibus cet. edita ab EIUSD.
Necessitate cadauerum secandorum in praemissa
praefatione omnino monstrata. haec responsa et relationes medicas ac chirurgicas ita proposuitat qua collegit, ut primo considerentur per se let,les capitis laesiones, item colli, thoracis, abdominis, extremitatum et omnis Omnino corpori S dein az-cidentaliter letales laesiones sequuntur; porro eae succedunt laesiones, quae plus Quam occasionaleSCaulas morti S seu morborum letalium sistunt seu ob praeternaturalem corporis statum letales fiunt; tum
483쪽
ium, veneficia, mors subita et incerta, incertum momtis genus, relationes naturaliter mortuorum ita melancholicorum, responsa varia medica, infanticidia monstrumque his communicantur. Quaedam praeterea loca, quae dubitationem mouere possent, exemplis et rationibus confirmauit et extra dubit tionem Cl. Auctor posuit. Obscuri, qui intercum xunt termini technici, in indice sunt explicati. Numerus contentorum est olluagesimus et unus. Corrupto puellae septennis cerebro ex vulne p. s. re sciopeiorum, ea octo diebus post est mortua. HIPPOCRATES asserit tum quosdam in tribus, alios in septem diebus mori. Praeterea additae sunt sententiae variae de trepanatione ossis tem
De laesione per accidens letali semina , qu e p. 7 .lienis fissura obiit. De alia lienis fissiira sine vis ex- p. 77. ternae signis. De an eurysmate pedis, Vulnus selopeti sana' p. 9y.
tum sequente, cuius aneurysmatiS ruptura, accedente gangraena, mortem faciebat.
De seruo, qui post esum placentae, radi eis maΠ' P. I 3 3. dragorae puluere conspersae, non diu post intorii hic narratur. Etiamsi symptomata, quae solent, acribus et causticis assumtis, sequi, et hic aderant,
nec non ventriculus inflammatus et intestina spha- elo corrupta apparuerunt, tamen, cum massa inventriculo reperta nullum proderet alliaeeum odorem, hunc casum dubium relinquit Noster. Vix videtur ab hac radice hic estectus repeti posse. De abortu subsequente quatuordecim dies post p. 197. ex usu pilulae laxantis ex quindecim granis resinaeialappae, Antequam Noster progreditur ad infantici' p. zoῖ.diorum varia exempla, quaedam de experimento
Tom. XXIII . Para ILI. Hli cum
484쪽
cum pulmonibus φ) praemittit. Quam ob rem doctrinam natandi a Cl. SEGNERO propositam hic repetit et inde refutat Cl. uuTT NERVM, qui copia maiori et minori aquae quaerit fallaciam experimenti cum pulmonibus, quippe quae aquae Copia plane nihil hic essicit. Hoc autem largitur Cl. Auctor, singularem grauitatem aquae in his experimentis quid facere posse. Quem in finem Cl. DA-N1κL, his periculis factis, Vsus est pura aqua, plerumque ex fluuio Salae Funiculo umbilicati non
ligato, haemorrhagia mortuos esse recenS natos hic narratur. P 273. Septem mensium monstrum natum erat m, gno capite, palpebris clausis, oculis nullis, nasu aegre apparente, ore, dextra aure, loco sinistrae curua superficialis rima. Extremitates superiores deerant, Collum, thorax et abdomen externe non distingui poterant. Anterius nonnullae costae et posterius spina dorsi detegebantur. Secundinae naturalem figuram prae se ferebant. Pes dexter longior sinistro, contusus et digito uno destitutus; sinister prope maleolum curuus et quasi luxatus, dUO-bus vltimis digitis inter se connexis. Orificium anialtius erat cet. Secto hoc monstro, singulare iter et distributio vasorum sanguiserorum in conspectum
veniebant. Aspera arteria, pulmoneS, diaphragma, hepar, lien, Pan creas, ren sini ster, una arteria umbilicatis, uterus cet. thymus, thyroidea, cor deerant,
nec ventriculus cum intestiniS erat nexus cet.
P. 277. Conuertit sese postea ad generationis systernata, ac inprimis ad euolutionis systema ex ovo, id quod potissimum assumitur et a Cl. HALLERo et
485쪽
nos NETO defenditur, uti in nostris commentariis legi potest. Quoniam autem Cl. HONNE TVR Obseruationibuς argumentiSque HA ERI nititur, commemorat modo Noster Hallerianas sententias et eas ipsas reiicit.
Quapropter ad CL VOLP sententiam de p. a 8 I. generatione progreditur, qui ad eam explicandam vim essentialem sumit: Epigenesis, quam Cl. VOLP defendit, nota est. Ac primum quidem
monstrat Noster, quae mutationes, ad ortum partium necessariae, in hoe monstro, non successerint, et dein, cur non acciderint. Imaginationi laesas maternae et compressioni nihil Noster tribuit, editam si et hoc in exemplo aliquid fecisse viderentur. Mater enim huius monstri laniatori saepe interfuit et abdomen compressit. Postremo, nonnullis annotationibus additis, exempliSque variis commemoratis, explicationem figurarum Cl. Auctor adiecit.
PHILIΡΡI GEORGII SCHROEDERI, Phil. et Med. Doct. Archiatr. Magia. Britann. Regis et Med. in Acad. Gotting. Ρ. P. O. Opuscula medica antehac seorsim edita, nunc vero collectastUdio I. C. G. ACKERMANNI, Med. Doct. Vol. l. Norimbergae apud I. G. Lochnerum,
dissertatio 1774. ibidem aucta prodiit. Dein in Commentariis Petropolitanis, v. comm. nostr. VOLXVll. p. 7o3. Vol. XVIII. p. 68 . VOl. XX. P. sqq. Porro Neuere Minuche v. Indicem scriptorum Physico medicorum. Ann. 1764.
486쪽
p. ri. T M'. I. de frequentlaribus febrium prodromis gen II ralia quaedam proponens, defensa Gottingae,176s a L. I muling. Annotato illo discrimine, quod principia, prodromosque febrium intercedit,
ad diuisionem horum morborum Cl. Auctor progreditur, eorumque duas constituit classes, quarum altera eas sebres, quae noxiam quandam colluuiem ad primas vias delatam coniunctarn habent, atque adeo mesentericas, intestinates, plurimasque biliosas, putridas et malignas complectitur; altera vero eas comprehendit, quae ardentioris, minusque spasticae sunt indolis, atque cum sordium ad primas
vias colluvie raro coniunctae deprehenduntur.
Iam praecipuas recenset causas, quae his febribus oriundis occasionem praebent, iisque ipsos annectit prodromos. Etenim repetita constitit obse vatione, spontaneam atque insolitam lassitudinem cum mente sibi perfecte constante coniura clam benignum catarrhum, febresque intermittentes mitiores saepenumero praecedere; biliosas autem malignasque eandem somno solito grauiori et frequentiori, tumultuosis insomniis perturbato, comitatam haud raro sequi. Graues capitis morbOS, quos plerumque febris quaedam vel praecedit, vel comitatur , memoriae imbecillitas, aliqua vertigo a
que stupiditas insolita praenunciant; laesum vero digestionis negotium, praesertim si grauius sit, ab intestinalibus febribus facile excipitur. Ardentes, minusque spasticae febres futurae insolita, licet non magna, lassitudine, quietisque amore, et hebetata nonnihil a certo temporis spatio ingenii vi cognoscuntur. Ceterum ανοζεξια has praecedit vix ulla; ex ingestis vero calefacientibus, alio tempore sine ullo incommodo assumtis, molestum capitis, pectoris atque membrorum aestum, genarum ruborem
et faciem sine manifesta causa pleniorem cum respi
487쪽
rationis quadam dissicultate, siccaque tussicula coniunctam ii, quos huiusmodi febris propediem est invasura, fere semper persentiscunt. Dis . LI. de amplitudine generis febrium bibi H p. s.fumum, defensa Gottingae, I 766. a F. L. M . Bilio sae, siue cholericae febres, quae a putrida humorum corruptione, Omnique omnino malignitate immunes sunt, cum intermittentibus, inflammutoriis atque exanthematicis febribus haud raro coniunctae deprehenduntur; summe proinde necessarium est, ut, antequam ad huiusmodi febris sana
tionem nOS accingamus, medicamenti S remouere
sordium biliosarum ad primas vias delatarum copiam studeamus, quo quippe sano non poterit non ipse princeps morbus facile tolli. Inter illas autem febres, quibus biliosa huiusmodi colluuies facile accedit, intermittentes, siue epidemice grassentur,
siue sporadice, ut vocant, aggrediantur homines ipleuritidem, anginam et rheumatismum inflammatorium ; febrem erysipelaceam, purpuram, Vario las, morbillos atque scarlatinam attentionem mereri
prRecipuam, Cl. Auctor se obseruasse resert. Disp. LLI A intecta de pleuritidum partitione, p. 93mprimis quoad febrium illa coniunctarum diserentius, proposita Gottingae, I 769. a F. C. Affert. Pleurutidis notione, diuisionibusque iis, quae in medicorum scholis receptae sunt, praemissis, varias huius ipsius morbi species, velut biliosam, sanguineam, malignam, spasmodicam, hepaticam, stomachalem,
intestinalem, etc. quas FORESTUS, RIVERIUS, SY DENHAΜVS, BI ANCHI, aliique celeberrimi medici
obseruarunt, Cl. Auctor enumerat, signa, quibus cognosci possint, annotat, iisque tollendis idoneas reeenset medendi methodos.
488쪽
insituendae praeci uas cautiones , proposita Gottingae, X TTI . ab I. um L. R 'ebern. Cum multis multorum tum obseruationibus, tum experimentiS euictum sis nimia sanguinis detractione homineS, eOS-que sanissimos, ex tono et vigore inde labefactato, ad cacochymias, viscerum Obstructiones, hypochondriacas, hystericas, aliasque grauissimas affectiones disponi, non potest non cognitu esse facillimum , Omnem aegroti flatum in adornanda hac medendi ratione rite disquirendum esse, ne, dum auertere aliquem morbum studemus, eum et peiorem, et ad Coctionem, crisinque, inducta virium debilitate, omnino ineptum reddamus. Etenim non in putridis modo, iisque mox simplicibus, mox complicatis; in neruosis lentis, acutisque febribus noxas saepenumero attulisse visa est venae sectio, verum etiam ipsae inflammatoriae, praesertim si cum aliis morbis fuerint complicatae, post unam, alteramque sanguinis missionem grauiores quandoque, et aduersuS Omnem medelam pertinaciores euasisse constat. Quare, inquit Cl. Auctor, optimum erit, ut indicationes a viribus aegrotantium
et symptomatum a plethora, phlogistica diathesi, ipsaque inflammatoxia stasi pendentium vehementia formatas ita sequamur, ut aliarum etiam Caus xum, simul sorte praesentium, quas venae senio haud minuero, sed magis noctuas quandoque ved dere possit, accuratam somper, quoad fieri possit, habeamus rationem, primarumque viarum vitiosam colluuiem mobilem reddamus, et per apta
l tis, morbi saepenumero quidem sere solo diaetae regimi
489쪽
regimine, blandisque euacuantibus debellandi, nonnunquam tamen, potissimum si ad interiores coi poris partes serperit, aut inflammatoriam, aliamque febrem habuerit adiunctam admodum pertin
cis, historiam, causasque ex variiS Cum veterum, tum ' recentiorum medicorum scriptis Cl. Auctor
studiose collegit, concinnoque disposuit ordine, ita ut, siue pathologiam, siue therapiam huius mali noscere quis cupiat, hanc diatriben velut absol tisiimam illi commendandam esse, haud dubitemus Disp. n. At ens annismi de insise ne sese phre- P. zis nitidis et paraphrenitidis, defensa Gottingae, I 76S.
a C. H. Fein. Si medicae artis principes in sede atque natura cuiusdam morbi determinanda valde a se inuicem recesiisse verum es , sane hoc in variis, quos consulimus, phrenitidis et paraphrenitidis descriptionibus animaduertitur; etenim alii in priori malo cerebri, aut meningum eius, in posteriori vero transuersi septi vehementes inflammationes acutissimae labris et perpetuorum deliriorum causam esse statuunt; alii, funerum praesertim sectionibus nisi, omnem utriusque morbi fontem in pri, miS viis quaerendum censent, alii denique alias corporis partes accusant. Quare haud irritum hunc putamus Cl. Auctoris laborem, in quo et discrimen, quod inter utrumque hunc morbum inte Cedit, Rnnotauit, et veram causam denuo investiga-Vit, aptisque argumentis stabilivit. Redeunt a tem , qu o prolixe dispusauit, eo, ut inter phren, iidem atque paraphrenitidem discrimen assumatur nullum, nisi quod a Wmptomarum vehementia sit repetitum , atque adeo priori nomine febris ac Mi; malignae indolis cum per et uo fere delirio coniuncta, altero Vero leuior, minusque acuta ei dem species insigniatur, quibus, si lubet, παζαφζοσυνη VCterum,
490쪽
siue febrias transitoris mentis clienatio, velut tertia species commode adiungi potes . Ceterum, inquit CLAuc for, valde est probabile, sedem vitii , quod phrenitidem essicit, nisi semper, saepissime tamen,
vel maxima saltem ex parte in praecordiis, visceribusque hypochondriacis latere, deliria vero utplurimum ex consensu nasci; hinc, quae medicamenta prosint, et quae noceant, non potest non clarum
esse atque perspectum. Et ad sanguinis quidem missionem quod attinet, ea, si modo verae plethOrae signa adsint, omnino instituenda est; si vero propter aliquam causam videatur omittenda, ceruicis et occipitii scarificationibus uti conueniet; praeterea fomenta emollientia, eaque tepida praecordiis assidue applicanda, clysmataque similia inlicienda sunt, quibus vesicantia vel sinapis mi, et, pro interno usu, evacuantia antiphlogistica, antiputrida et ant, spasmodica volatilia iungi possunt. Opiata propter febrem, corruptos in praecordiis humores, corporisque siccitatem minime primis diebus, immo neque aliquando hebdomadibus decerni debent; si vero, declinante febre, corporeque iam satis depurato atque humectato, delirium nihilominus pergat, prudens laudant usus magnum promittit fructum. Paraphrenitis eandem, sed quodammodo mitiorem, desiderat medendi methodum.
et 8 o. Di D. VII de haemorrhagia uteri, proposita
Gottingae, I 77 I. ab L. Burgaveri risi negari omnino non potest, a variis scriptoribus doctrinam de sanguinis ex utero profluuiis saepenumero esse pertractatam, tamen, quo minus superuacaneum atque inutilem hunc Cl. Auctoris libellum putemus , tum rerum, argumenti illustrandi gratia undequaque collectarum copia, tum accurata earundem dispositione prohibemur. Etenim cuncta, quast
