Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

actionibus Philosophicis A. 17 9 et So. inseri cura

vit. Post hunc Sei EFFERVS, LEM IS, MARGGNA

FIVS, tandemque Noster cum ΜΑCQv Eno in huius

mefalli naturam inquisiverunt. Platinae, quae in nostras regiones deportatur, quaeque in granula di, vi sa esse solet, auri mercuriique globuli, nec parum martialis sabuli intermixtum est. Igne per se et sine addita mentis fundi nequit, a radiis solaribustamnia domatur, ita, ut in foco speculi ardentis, minuto temporis primo praeterlapso liquescat, nec tamen in terram sic liquata decidat, utpote statim atque a foco recedit, consolidari rursus solita. Potest siis fusa mallei ictibus insigniter attenuari et extendi.

Ex solutione platinae alcati fixum puluerem p. I 38. deiicit, qui, quo plus alcatini liquoris adsperseris, eo pallidius flavescit. Etenim non pura platinae calx praecipitatur, sed sale platinae commixta. Salistud difficulter se dirimi patitur, ita, ut repetitis demum lauationibus cum alcatino liquore institutis, acidum a Calce metalli est secedat. Sal platinae, quod ex solutione huius metalli alca lino volatili liquore mixta decidit, super igne non detonat. Nulla platinae calx vitris aut vasis porcellaneis tingendis accommodata est; semper enim ignis violentia metallum inde restituitur. Caeterum dissicillima est platinae ex calce sua redussio, et vix unquam ita votis respondet, ut in solidam naassam illa coeat. Speculi ardentis ope metallicam primum, dein vitrio paci susci speciem induere visa est. Aurum pia tina adulteratum esse facili et ex-p. Iso, pedito experimento cognosces, ubi solutioni auri sal ammoniacum solutum affuderis. Platina enim, auro prorsus intacto sic fundum petet. At contra, ubi parum auri platinae inhaeret, huius miscetae argumentum habebis in puluere fusco, qui ex me

talli istius mixti solutione adiecto vitriolo martis

602쪽

praecipitatur. Ab auro enim puluis iste proficiscitur, cum quippe platinam deiicere vitriolum martis nequeat. Mam festatur etiam auri in plati napraesentia eo, quod solutio stanni auriferae platinae solutioni adspersa statim purpureo colore tingatur, Cum confra purae platinae solatio hac ratione explorata fuscum aut lateritium puluerem dimi, P 16 I fere soleat. Hepar sulphuris, perinde ac nitrumvst ne simultanea aliquam platinae partem soluunt. Idem metallum regulo antimonii, et inco, bismutho

et stanno facile iungi se patitur. Videtur adeo aliqua platinae cum stanno conflatae portio acido salis solvi posse. Promta eiusdem cum plumbo est colli quatio, misceta eo fragiliore et duriore inde prodeunte, quo maius platinae pondus additum fuerit. Cupellatione metalla sic mixta a se inuicem separantur, ita tamen, ut platina semper aliquam plumbi particulam pertinacissime in se retineat, indeque

pondere augeatur. Vehementissimo tamen ignotorta platina nullum, certe paucum plumbum retinet; quin potius, Ut Nostrum experimenta docuerunt, mollior ductiliorque hoc labore redditur. Cum ferro sus o facile conflatur, nascente inde durissimi metalli genere. Cupro quoque et argento maritari potest, huic tamen paullo dissicilius. Omnium

lubentissime vero cum auro miscetur, ita tamen, Vt

color auri et magna pars mollitiei pereat, nisi exbguum saltim platinae pondus addideris. Septuaginta quatuor auri partes ab una platinae parte fere non immutantur, dummodo sorti igne metalla fusa suerint. P. zo7. Ad finem sic perducta corporum naturalium, metallorum inprimis disquisitiona chemica, lustratisque iis illorum lacultatibus, quae tentaminibus varii generis artifici chemico innotescunt, Cl. Auctor

ad varias artes et opificia descendit, quibus Chemia

603쪽

simulatur. Auspicatur hanc disputationem a fim-lium operum contemplatione, atque ex his omnium primo artem lateres coquendi describit. Terra argillacea, pinguis, modico sabulo mixta lateribus effingendis accommodatissima esse censetur. Illa ex suis stratis protracta aceruatim congeritur et per hiemem stigori imbribusque exposita relinqUitur. . Sic et attenuatur et tractabilior redditur. Postmodum aqua maceratur pedibusque calcatur et depfitur; tandem in formas redas a siccatur atque in magnis furnis huic labori adaptatis Coquitur. LatereS Cum calce et sabulo parati reliquis duritie praestant. Fornices docimasticos ex integra m sia, ΠΟΠ, p. 223. ut vulgo fieri solet, ex partibus inter se conferruminatis parare Cl. Auctor iubet. Ad crucibula fingenda maxime idonea massa ex terrae aluminosae benelotae et ustae partibus tribus et singula argillae albae componitur.

Fictilia, Poteris de terre vernii leo V sse test ' p. a et s.cea, spoteris de grer commune) fictilia Anglicana.

terra is Angisterre . Ex vasis ultimo loco recensitis albissima maxime quidem aestimantur, Cum Vero plenariam coctionem non experiantur, molliuscula sunt, et quodam tenus ab aqua penetrabilia. Vitium

istud corrigitur insperso surnis sale culinari, cuius

vapores crusta vitrea vasa obducunt. Color aeneus

fictilibus conciliari dicitur vaporum salinorum ab que sirinul phlogisticorum auxilio. Vasia porta lanea. In Franco- Gallia usque ad p. 23 I.

annum I 77o nondum inuenta suerat ratio hoc fim-lium genus bene praeparandi. Eo fere tempore circa Seuas Seue in terra argillacea reperiebatur pulcerrimis vasis porcellaneis essingendis omni ex parte accommodata. Mo-Iin Chinensium argilla alba admodum pura esse videtur; petun - ωe autem spa

604쪽

thum fusibile s. fluorem mineralem nominant. Ex his duobus porcellanea vasa in India orientali fabre- fiunt. P. a 3. Antequam tractari et formari queat massa porcellanea, terrae, et lapides illam constituentes lauari prius, a particulis rudioribus purgari, aqua deniquo per semestre spatium in fossis grandioribus macerari debent. Sic subacta massa fingitur, et siccata in peculiari quodam receptaeulorum terreorum genere gazettes aliqua ex parte coquitur. Vasa deinceps puluere vitreo consperguntur, coloribuSque pro lubitu pinguntur, atque denuo forti igne uruntur, donec iustam nacta fuerint consistentiam et splendorem. P. a S I. Vasa porcellanea adulterina Fh unco post vera fuisse inuenta Noster arbitratur. Solent illa ut plurimum encausto ex centenis minii et sabuli

quadraginta stanni usti et viginti aut quinque et viginti libris salis vitri obduci.

P. zS . Encat iste. Ars vitriariis. tam accurate Noster describit; ita tamen ut vix audeamus aliquid ex hac ipsa tractatione hoc loco describere. Addidit etiam varias obseruationes ad artis vitriariae historiam spectantes. Vitri in fenestris usus omnium primo apud gentes Septentrionales et quidem in templis inualuisse videtur. FORTUNAmaeus sexti seculi poeta, et GREGORIVS TVRoNEN sis illius coaetaneus, huius rei meminerunt. Circa octaui seculi initium vitriarios ex Francogallia in Angliam accersitos fuisse memoriae proditum est. Seculo duodecimo Abbas quidam, SVGERVS, sanum

sancti Dionysii M. Denio fenestris vitreis egregie

pictis exornauit.

Illud vitri genus, quod Anglis sint - ρι s db

P. 233. Qitur, ex Nostri sententia praestantiam suam non

605쪽

exquisitae cuidam partium constituentium proportioni et mixtioni, sed potius fortuito casui debet. Ait enim se ex quibusdam eruditis cognouisse, vitrum illud in iisdeni furnis eademque ratione, Ut

Commune, obtineri; neque semper omne vitrum in

crucibulo quodam fusum iisdem laudibus pollere, sed quaedam saltim frustula eligi, quae illud vitrum

achromaticum s. 'nimo, praebeant; ita ut nondum constet, qua ratione illud sic mutatum fuerit. Quamuis itaque certa et constans via hoc vitrum parandi nondum inuenta fuerit, Cl. Austor tamen existimat, illa vitri communis vitia forsan corrigi, adeo que vitrum achromaticum effingi posse, si massae vitriariae nulla salia adiicerentur, eaque dum fluit, spatula lapidea agitaretur, sic enim fieri posse arbitratur, ut uniformis quaedam et aequalis totius vitri sit consistentia. Vitri genera varia, leuiora, et ponderosi0r , p. 28s. qu e cum plumbi calcibus parantur, et achromatibcorum vicibus in telescopiis fungi possiliat. Inter haec plurimi facit Noster, quod ex duabus cerusiae

partibus et una silicum calcinatorum constatur. Porcellanea Reaumuriana aut vitrea, quae, Ut nor P. as Φtum est, vasorum vitreorum cum sabulo et gypso

caementatione obtinentur, hac ipsa ustione ita astici videntur Cl. Auctori, ut acidum vitriolicum ex gypso euolutum sub vaporum specie omnia vitri interstitia penetret. Gemmae sanitiae. Vitrum, quod his parari' p. 296. dis vulgo impendi et nomine Strar insigniri solet, Noster ex unciis duabus silicum ustorum, una cine-Tum clauellatorum purissimorum, drachmis sex boracis et duabus cerussae seri iubet. Metallicorum operum disquisitionem Cl. Au P- S.I-ctor ab uniuersali quadam globi terraquei QOΠ'temPlatione auspicatur. Terra primigenia siue

elemen

606쪽

elementaris ex Nostri sententia, corporum organicorum adminiculo in varias figuratur formas; eo, . -quod his ipsis corporibus a natura demandatum sitos scium, igneam materiem in sinu suo fouendi quasi et colligendi, eamque postea aliis corporibus tr dendi. Iuuatur stulcm haec igneae materiae diffusio aquarum ministerio, quibus quippe telluris facies indies mutatur.

Terra vitrescibilis, quae, ut videtur, ab initio telluris omnem molem constituerat, aquis deinceps inundata, vegetabilia varia aluit, quae hunc primum e creatoris quasi manibUS egressa, terrae naturam immutare coeperunt. Magis adhuc illa a pristinades exit indole, posteaquam animalia quoque exti,

terunt, quorum Ope terra Calcarea nata est. Ex eodem regni vegetabilis et animalis penu omnis materia inflammabilis depromta est, qua ad salia, metalla, sulphuraque sormanda natura opus habet. Quid Θ quod es mare immensae vegetabilium et animalium ibi degentium copiae salsedinem debet, quae in fluviis ob adfluentes continuo aquas pluviales nulla est. Metalla, in quibus terream particulam salini principii adminiculo cum inflammabili

materia iunctam esse Cl. Auctor censet, in ipso maris gremio longe frequentissime nasci autumat; ita forsitan, ut terra calcarea phlogisti accessu sensim sensimque immutetur. Num sulphur aut arsen, cum omnibus metallis in sit, nihil decerni posse ait, crystallorum tamen formas in metallis a sulphuris connubio plerumque pendere. Montes ob stratorum situm perpendicularem, certe non hori Tontalem, corporumque marinorum in iis absentiam, primaeuos dictos, perinde ac alios omnes mari suam originem debere, imo adeo summae antiquitatis esse, veros mile est: siquidem, stratorum, quae antea in calcareae indolis monte fuerant, situm, a variis

607쪽

His causis, mutata simul ipsius saxi natura, turbari potui si e perpendas: prouti simile quid fieri cernimus, quando lapis calcareus lamellosus igne vehementissimo ustus, forma sua orbatus, confusisque quasi inter se laminis, ad vitrescentium lapidum naturam sensim inclinat. Ornatur porro haec sententia a Cl. Auctore alio quodam experimento, quo constat, lapides varios vitrescibiles, qua unae. g. Corneum lapidem, cotes, silices, achatasque, si violentissimo igne torreantur, lamellarum formas, primigeniae quasi naturae indices, prodere. Est denique non obscurum huius rei argumentum in cochleis, quas hinc inde in vitrescentem lapidem conversas offendimus; quarum tamen, ob cal Careae te rae, dum ad vitrescentem naturam redit, contra Rionem voluminisque imminutionem eXiguUS numerus est. Ut breuibus omnem Nostri sermonem adumbremus, aquae, Corporibusque organicis omnis telluris facieS, qu e nunc est, externa, omnisque interior fabrica debetur: his terrarum fertilitas, his terrae motus, his montes ignivomi, his denique

omne metallorum, corporumque mineralium inflammabilium genus gignitur et producitur, aete

Hisque aquarum et Corporum organicorum vicissitudinibus innititur, quae et nunc est, et olim erit, globi terraquei forma et indoles.

Minoeras metallicas eas saltim dici vult Noster, squibus sapor nullus in est. Existimat enim, nisi haec nota minerae definitioni adiiciatur, fieri posse facile,

ut salia metallica quoque, et aquae mineraleS cum mineris peruersa ratione confundantur. Omni autem minerae metallicae praeter metallum, vel sulphur inest, vel arseni Cum.

Auri minera nulla datur, siquidem hoc metat' plum semper purum et solidum est, saxisque saltim inhaeret. Idem de platina statuendum est; cum sulph 337-

608쪽

sulphure enim arsenicoque copulari recusas. L

wis smiridi sic dicto Hispanico platinae mineram, si qua est, similem esse suspicatur.

P. 3 I. Quae Cl. BA VΜK minera argenti cornea di, citur, nobis ea esse videtur, quam nostrates mineram vitreum salutare solenti Nobis enim vocata minera argenti cornea, non arsenico, nisi casu se

tuito id quoque inhaereat) sed acido salis semper mineralisata est. De plumbo nudo, quod hinc inde reperiri narrat, mineralogorum plurimi, nec immerito, dubitant. p. 377. EDRr ti. suceincte iis, quae ad venarum c

niculorumque subterraneorum indagationem et exstruimonem pertinent, vaporumque mephitizorum, inflammabilium et metallicorum natura perpensa, ad ipsius artis docimasticae contemplationem Noster accedit. Praesert autem in scrutinio miner rum s Osui des mines in eam rationem, qua minerae contusae non lotae igni tradunturi Ex lauatione enim hoc incommodi enasci ait, ut una cum terrestribus particulis, de minera ipsa haud parum ab ipiatur adeoque tentaminis fides ambigua reddatur. Monet etiam certius expeditiusque sorode minerarum pretio iudicium, si paullo maius minerarum pondus scrutinio subiicias, quam si, ex plu-rorumque artificum more , in exigua saltim copia laborem instituas. p. 38 I. In disquisitione mi herarum auriferarum ustio. ne praeuia Vix opuS est. Plurimum autem intem est, sal et boracem adiicere, alias ignis vehementia plurima plumbi pars comburitur, adeoque magna auri copia intacta, saxoque minerae inhaerena relinquitur. Praestat etiam mineram susam in crucibulo asseruare, quod si enim effunditur, aliqua part cula metalli semper remanet. Eandem rationem in mineris argenti perscrutandis sequi oportet. Cu-Preae

609쪽

preae se disquirendas sunt, ut sedulo primum ustulentur, diu protracto igne, donec omnis arsenici sulphurisque vapor auolauerit, alias, hepate sulphuris sub susione nascente, quo non exigua metalli pars corroditur, fallax evadit huius examinis euentus. Aplumbo in hoc labore abstinendum est, quo quippτmagna aeris copia semper destruitur. Cum stannum facillime in calcem abeat, et dissiculter restituatur, sub calcinatione minerarum stanni, magna plerumque eius pars deperditur, nisi, quod Cl. Auctor suadet, minorae ignitae picis nonnihil adiiciatur. Inde enim hoc commodi habebis, ut arsen cum metallica forma nunc donatum facilius dissipetur. Oportet etiam, quantum fieri potest, a mineris disquirendis lapidea frusta separare, ne sub harum tarda colliquatione metallum denuo combinratur. Mineri S ferri, pertinaciter sulphur sub cal- Cinatione retinentibus, calcis vivae pauxillum sub susione addere oportet, quo et lapidea minerae pars celerius fundatur,, et sulphur exactius separetur. In eliquatione hydrargyri, quae destillatione sit, oleum addere oportet, ne forte metallum in minera sua saepenumero minutissime diuisum, in cal

cem abeat.

Pertractatis omnibus circa metallorum eliqua, P. ψ O. tionem laboribus, ad pyritas Noster descendit, quos et sulphuris aut arsenici metallum in ipsis contentum inuoluentis, et terrae non metallicae copia, ac denique ipso compositionis modo a mineris differre arbitratur. Sulphur nempe alia ratione in pyritis quam in reliquis mineris suo metallo iungi exist mat, forsitan ob argillaceae terrae prstes entiam. Quod vero solos pyritas ex chalybe scintillas prolicere eoque a mineris optime distingui posse opibnetur, Vehementer miramur, cum multae mineram

idem iaciant, ex quarum numero haematiten, stanni

mine.

610쪽

mineram crystallisa tam ngrnu pen) cobalsique cineream grauer Syeis obast nominasse susticiat. p Et si pyritas martiales, si vitriolum ex iis separare animus est, post praeuiam ustionem aeri, inoquo defatiscant, exponere oporteti neutiquam tamen in vitrioli cupri elixi uatione eadem ratio obseruanda est. Quod si enim pyritas cupress ignetostos, subdio asseruaueris, metuendum est, ne, quae omni pyxitum generi inhaeret particula martialis, simul cum cupro salina specie efflorescat, adeoque vitriolum cupri inquinet. p. 467. Cum saepenumero ex pyritis ustis alumen elli Xiuetur, nouam quandam serrum praecipitandi rationem Noster proponit. Magis hunc laborem votis

responsurum esse speras, si loco lixivii, quod vulgo

huic operi impenditur, saponariorum et inae putridae, lixivium aleatinum phlogisticatum adhiberetur, quod exiguis impensis ex sale lixivio cum calce viva et carbonibus fieri posse docet. p. sit. Ei Rrr tib Omnibus iis, quae ad aquarum mine. 1 alium originem et explorationem pertineant, Cl. Au ictor ad salinarum salisque fossilis contemplationem accedit. Quam ut exemplo illustraret, sali-P. S I 7. D. rum Comitatus Burgundiae Franthe - Comte descriptionem adiecit. Binas vero salinas ista regio habet, alteram Montinoroti, alteram Salinis Satins . Illic tres putei sunt, scatebrae vero plures,

in hos puteos confluentes; quorum a JUae, Cum sale non admodum diuites sint, aerea ventilatione in aedificiis sic dictis graduatoriis, concentraritur, antequam sal excoquatur. Aquae salsae Salinenses, triplici fonte scatentes, illa praeparatione nota

indigent, sed, ut illas natura sale plenas largitur, statim igne inspissantur. Salinas etiam habet Lotharingiae comitatus, tribus locis, eqsquu

SEARCH

MENU NAVIGATION