장음표시 사용
631쪽
tionibus vera diaphragmatis inflammatio discerni possit, progreditur, eaqtie potissimum in tensio. nis, dolorisque vehementis sensu, qui instar circuli
thoracem inferiorem stringentis se gerat, et praesertim in inspiratione augeatur; praeterea in celeri ac breui, seu parita ac frequenti, crescente Vero malo inaequali respiratione, et in hypochondi iorum versus pectus revulsione, quibus nonnunqUam trismus Sardonicus, conuulsiones, singultus idio- pathicus, pulsatio vel palpitatio circa cordis scrobiculum et similia symptornata accedunt, Cerni existimat. Ceterum, etsi certum est, hunc morbum mox cum deliriis coniura Mim esse, mox ab iisdem prorsus deprehendi immunem; rariores tamen fore illos casus, ubi ea absint, Noster propterea arbitratur, quod magis diaphragma per se vehementipatet inflammationi, quam leui, bilisque, quae proiit, si sanguini fuerit admixta, ad eum incendendum, tenuem, acremque reddendum et Commouendum valet, ita quoque deliriis causam potest praebere, ea in cop a plerumque adesse deprehenditur, quae sit menti turbandae, aliisque grauissimis symptomatibus producendis longo aptissima. Iam vero, praecipua horum ipsorum symptomatum,
quae huic morbo communia sunt, velut risum, trisiarii in Sardonicum, singultum etc. studiosus contemplatur, tandemque breuissimis de morbi sanatione eXponit, quae etsi quam maxime anceps est, eoque magis dubia, quo grauius malum Vrget, pe i Oresiae notas ostendit, ea tamen potissimum per 'genda est ratione, ut quantocius sanguinis missione materiem morbo detrahere, tum alui ductione subinde ventri, visceribusque liberiores et laxiores reddere vias ac motus, soluentibus, diluentibus et temperantibus sanguinem ad aequabilem per Universum corpus cursum reducere, perspirationem,
632쪽
reliquas tuo excretiones expedire, et denique symptomata, consequentiaque suis remediis curare alluboremuS.
tm eius nexu cum varis aduery a ex hypochondriis valetudine, defensa Gottingae I 766, a G. A. Gramberg. Quanquam dissilendum omnino non est, spontaneam sanguinis ex pulmonibus, asperaque arteria exeretionem, eam que praesertim repetitam, de gravi viscerum respirationi inseruientium labe testari, pessimosque eam utplurimum excipere effectus non nunqUam tamen omni non solum periculo caruisse, verum etiam morbosa quaedam symptomata a menstruorum, aliarumque solemnium haemorrhagistrum fluxu prohibito exorta eam sanasse, exHo PM ANNI, T VLPIl, aliorumque medicorum scriptis constat. Quare in ferendo de haemoptys eos exitu iudicio cum ad ipsam sanguinis ex 'reti indο-lem, tum ad varia, quae exCretionem CD nco imitantur, 'mplomata probe respletendum esse liquet, ut ne tanquam phthis eos prodromum consideremus, Omnique omnino medelae resistentem putemuS eam haemoploen, cuius causa in hypochon-driis posita sit, aptaque eo propter medendi ratio nointerdum tolli queat. Etenim, si haud dispositum sanumque corpus post vehementes motus huiusmodi sanguinis excretionem experitur, neque periculosi cum ea coniuncti sunt essectus; aut si a sensiliori neruoso systemate, spasmisque hypochon-driacis hoc sputum sere unice pendet, illudque phlegmatis consueti leuis sputum absque odore et alieno colore subsequitur, neque ullus in pectore dolor, aut grauatiuus sensus animaduertitur; po ro si febricula et calores post coenam absunt, vires deprehenduntur integrae, nullaque profundius ri
633쪽
spirandi adest dissieultas, cum minoribus periculis
coniunctam hanc haemorrhagiam esse tuto licet coniicere; at vero omnis copiosa haem Optoe, eaque praesertim, quae dispositum ad hanc affectio. nem corpus aggreditur, aut ab interna acrium humorum erosione Orta est, simulque laesi et exul cerati pulmonis indicia, velut obtusum in quadam pectoris regione dolorem, saciei et totius corporis post prandium vel coenam calorem auctum, anXietates etc. coniuncta habet, metuenda valde, periculique plenissima putanda est, quippe quae mox citius, mox serius in veram phthisin abeat. Vero- simile autem est, inquit Noster, permultas, nisi plerasque haemoptyses vitiis viscerum hypochon-driacorum qualibuscunque esse implicatas, magnaque ex parte his ipsis existentiam suam et vim de bere; nam portarum venae obstructionibus, impe ditoque hac ratione sanguinis progressu, aut nimia neruosi systematis debilitate atque irritabilitate, vel denique variarum et inprimis biliosarum sordium
colluvie in viis primis latente, mox omnem humorum circulum valde turbari, mox spasmis ansam praeberi certum est, quorum causae nisi idonea vivendi , medendique ratione Corrigantur, Conge
stionibus ad superiora, et, praesertim si pectus angustius fuerit, anxietati, dissicili respirationi, ipsisque sanguineis sputis producendis reperiuntur aptissimae. Di D. VIII exhiberer anniecta de V seriae ex pyra cordiorwm Uitiis origine, proposita Gottingae 1767, a G. P. Toch. Cum repetitis euictum fuerit obseruationibus, en cephalum, vel principem ali quam eiuS partem, qualicunque ratione affectam, laesamque in apoplecticis persaepe fuisse; opinati multi, iique celeberrimi medici sunt, hunc graui L
634쪽
simum morbum sine eiusmodi causa, quae comprimendo suam inencephalum esticaciam proxime exsor t, oriri nunquam posse; at vero eX WlLLISIT, Μ RGAGNI, aliorumque, qui funeribus incidendis, causisque morborum expiscandis dederunt operam, relationibus clare patet, huiusmodi causam, etsi
sollicite fuerit quaesita saepenumero reperiri haud- qua tu in potuisse; hinc, si qua est uniuex alis apo
plexiae proxima pausa Constituenda, ea ΜοRGAGNLverbis, quibus in intimorum, qui in cerebro fiunt, motuum, cum nempe movemus, sentimuS, cogi'tamus, subita imminutione, eaque interdum tam Vehementi, quae proxime ad eestationem accedat, aut in hunc statum continuo tranSeat, eam cerni, hanc autem imminutionem a/variis, mUltiSque Causis, quarum aliae sensus omnino fugiant, aliae sub hos cedant, induci si tuit, optime comprehendi
posse videtur. Ad harum vero remotarum Caus rum numerum praecordiorum varia vitia, velut singularem corporis crassitiem et obesitatem, habitualem rubri sanguinis abundantiam , arthriticam per tinaciorem, inprimis podagricam corporum diathesin, siue retenta in visceribus, nec ad articulos detrusa, siue ex iisdem retropulsa fuerit materies, laesa a neruoso systemate undecunque vehementius ηffecto viscera ad chyli ossicinam pertinentia, etc quibus sensorii communis, plurimorumque Corpu'ris neruorum munia iacile alienentur, vel etiam plane impediantur, esse referenda, Noster variis, iisque cum ex prodromis poplexiae, tum ex symptomatibus nonnullis cum ea haud raro coniunctis, ipsaque. medendi ratione petitis Rrgumentis demonstrat. p. 3 Ufp Ix de arthritide vaga, defensa Gobting ο ι76 , a B. Dugeni Cum magna soleat inter
635쪽
ter rheumatismum arthritidem que esse assinitas, et vlexque morbus mox singulari cuidam corporis parti
velut assxus haerere, mox Circumvagari, mOX CUmsebrilibus variis θmptomatibus coniunctus esse, more ab iisdem immunis prorsus deprehendi consueuerit; operae pretium se facturum existimauit Noster, si, qua in re cernatur vera utriusque morbi natura atque indoles, antea exponeret, quam ad ipsam de vaga arthritide disputationem progrederetur. Quare variaS Cum veterum, tum recentiorum medicorum de hac re opiniones studiose collegit, easque inter se ita comparauit, ut, quae ad Verum propius accederet, non posset non clarum atque perspicuum fieri. Accessit deinde ad causarum, quibus arthritis suam originem deberet, scrutinium, simulque de sede, exituque huius morbi vario disputat, atque aptam suadet eidem medendi methodum. Ceterum, ut ipsius pertractionis quaedam exhibeamus specimina, non opUS est, Cum cuncta, quae in hoc libello comprehenderentur, aliena obseruatione niti, aliorumque ex relationibus petita, animaduerterimuS.
Diff. X. de puris absque praegre Ea infamma- p. tione origine, defensa Gottingae 1766. a I C. Grim-
mann n. Quanquam abscessus, scirrhos, gangraenamque, praegressa inflammatione, saepe enasci animaduertimus, tantum tamen abest, ut huiusmodi humorum stasis ad generanda illa vitia semper requiratur, ut potius mox insignena puris copiam in
Hane disputationem neque a b. SCHRODENO, neque a GRIΜΜΑNNo profectam, sed Cel. I. A. MVRRAVO gratam habendam esse, ex animaduersione Germa
636쪽
quodam loco colligi, mox gangraenosam, scirinosamue aliquam partem euadere sine ullis praegressae inflammationis indiciis videamus. Hinc mirandum Omnino est , nuperos quosdam medicos hanc doctri nam, de qua veteres iam persuasos suis. J-Vnde constat, sere prorsus reiecisse, neque dignam existimasse, quae nouis argumentis illustraretur atque amplificaretur. Quam ob rem Noster delatissimo huius doctrinas in praxi usu persuasus, partem eiusdem, eam scilicet de abscesssuum quorundam ortu Opinionem, quam nuper praetor
QVES NAI 'Μ, b HAE NIVS potissimum Prop0silit atque explanavit, pertractandam sibi sumsit, in eaque re ita versatus est, ut, tribus huiusmodi ab- Defluum speciebus constitutis, exemplis variis, ii S-que admodum idoneis suam doctrinam illustrare et argumentis quibusdam usum eius stabiliret. Ac prima quidem specier, in qua nimirum puS eodem, quo collectum reperitur, loco originem suam cepit, nec aliunde, nisi per latens et occultum sanguiunis vitium illuc suit delatum, mox ex acuta quodam febre, mox sponte in corpore ad eam concipiendam apto oritur, et plerarumque phthisium sistit natales. Inter varia autem spastica symptomata, viscerumque debilitates, hic morbus obrepit, nec febrem
ab initio statim sibi iunctam habet, quae potiuS
subdola vi emergens catarrhalem subinde referat, neque constanter, sed per interualla quasi affligat, eidemque tandem manifestiora suppurationis indicia, velut dolores circa thoracem, humerosque mox obtusi, mox acutiores, respiratio molestior, pressionis circa pectus sensus, quocum tussis interdum coniungitur, cachecticus habitus etc. accedunt. Ceterum non pulmones solum, verum e
iam alia viscera latenti isti corruptelae, quae exul
637쪽
eerationem pariat, obnoxia sunt, utplurimum tamen pulmones simul assessi deprehenduntur, ita, ut aegri raro in exitium vergant, nisi hi ipsi com muni laborent vitio. In secunta abscessuum sine inflammatione natorum specie pus non fixo quodam loco colligitur, sed libere in sanguinis massa oberrat, dataque occasione per patula corporis loca eL fluit. Etsi vero in ipso sanguine, dum e vena mittitur, purulenti nihil apparet, sed euncta homogenea, accurateque misia in eo reperiuntur; haut raro tamen, inciso funere, circa cuiusuis generis viscera crustae subflauae, albidae, eaeque instar lardi compactae positae sunt, quibus cum nullae aliae viae, quam tenerrima exhalantia vasa patuerint, ipsum sanguinem originem dedisse vero omnino simile est. Pus hac ratione exortum mox ad pulmoneS Vergere, mox per nares, meatum auditorium , urinae vias etc. excerni visum est. Progredimur ad tertiam speciem, in qua pus, aliquo
loco in corpore iam collectum, ad remotiorem quendam, nullo antea vitio affectum desertur. Transitus huius puris, prout constat, varius esse poterit, ipsa vero ratio, qua ad alium locum vehitur, triplex est eaque vel resorptione, hanc tamen rarius euenire Noster putat, vel transmigratione Per cellulositatis cauernas, vel per erosam telam, consumto adipe, absoluitur, purisque metas ases format. Ceterum, quod ad puris generationem spectat, in ipso sanguine cordis vi per sua vasa agitato natales eiusdem quaerere, tutissimum esse, eam autem sanguinis partem, ex qua illud fluidum nascatur, definiri vix ac ne vix quidem poste, Noster
638쪽
cinae Doctoris et Profestris in Academia Rostochiensi Publici Ordinarii, Scripta Medico- Biblica. Rostochii apud I. C. Kop
pium, CIJIJ CCLXXIX, pag. 13 . in forma
octaUa. Gratum omnino Cl. EscHENAACHIO habendum est, quod ea opuscula, quibus academicis quibusdam solemnitatibus quondam praeluserat, conqiunctim edenda curaret. Etenim, quam dignae hae de morbis quibusdam, quorum in sacris bibliis mentio fit, diatribes fuerint, quae denuo imprimerentur, ex indice earum, quem dabimus, apparebit. P. S L. De gemellorum partu ad illustrandum locum Gen. XXXVIII. z7 - 3o. Etsi WRIsa KRGiVS sua experientia dubium ab inuolucro cuilibet gemellorum proprio desumtum, quod obiici a nonnullis Μo Sis de partu illo narrationi solet, remouere studuit; putat tamen Noster, eam, quod alter gemellorum, de quibus wRISBERGIVS retulit, mortuus fuerit, eidem diluendo aptam non esse, sed suspectam omnino manere facti a vos κ relati veritatem. At salua res est; etenim licet certissimum sit, g meliorum quem uis suis circumdari membrani Si tantum tamen abest, ut utriusque inuolucri laceratio a partus doloribus fieri nequeat, ut ea haud raro ab obstetricibus animaduertatur; hinc separatum involucrum non obstare patet, quo minus gemellorum ille, qui manum ex utero emiserit, atque adeo
primum prodire fuerit visus, alterum in ipso partu sequatur, cum addi tantum, illustrationis ergo, utriusque inuolucri disruptio debeat. De
639쪽
IT. De Iudaeorum lepra, Leuit XIII. et XIV. p. I7. Praemissis iis signis, quibus lepram ab aliis Morbis dignosci potuisse nonnulli sacri codicis loci testantur,
Noster asseuerat, variisque Mosa S, aliorumque sacrae historiae Scriptorum relationibus probare an-Dititur. hunc morbum iis neqUaquam annumerandum esse, qui ex naturalibus causis originem suam repetant, sed ad supra naturalium classem eum pertinuisse, eique adeo tollendo supranaturalibus quoque mediis opus suisse. Ceterum aduersus nonnulla cum theologorum tum medicorum placita, quibus lepram non solum Iudaeos, verum etiam gentiles quoscunque olim vexasse, eamque ad contagioses morbos referendam esse, atque homines in variis regionibus etiamnum ea laborare Contenderunt, varias Noster protulit obiectiones, quae
etsi potissimum argumentis ex sacris litteris petitis
nituntur, verendum tamen est, ut eorum plausum
ferant, qui cum leprosis versati sint, iisque sanandis dederint operam ).
III De ob s. Homines, in quibus angeli p. 45.
mali ita inhabitant, ut corporis organa, VirCSque pro lubitu regant, eo tempore, quo mundi Sospitator inter telluris incolas versatus est, quin etiam aliquamdiu postea obuenisse, aduersus M EA DIVΜ et FARΜKR v Μ, Noster monet, eo potissinuam usus a gumento, quod est effus, quos edebant obsessi, cum maniacorum atque epilepticorum conuulsionibus neqUaqUam conuenire ex variis sacri codicis locis pateati Deinde singulorum, quorum in noni foederis libris mentio fit, obsestarum res gestas studiosius
640쪽
diosius considerat, easque suae opinioni robur addere summum arbitratur. IV De piscina Bethusi, Ioh. V. 2- . CVmΜTADIVS, HEU ΜANNus, aliique in ea versati fuerint opinione, ut piscinam, de cuius viribuS IOH ANNES laudato loco retulit, ad medicatos sontes reserendam esse statuerent operae pretium se facturum existimauit Noster, si disquireret, utruna illae virtutes, quas Euangelista laudat, sonti cuidam medicato conuenire possenti Quam ob rem cum salutaribus effectibus, quos huiusmodi fontes in humano corpore exierunt, piscinae illius vires comparat, eaSque testari arbitratur, medelam ex naturae qu0dam regno petitam morbis illis, quibus tollendis salutaris piscinae aqua par erat, haud su D fecisse, atque adeo supranaturale remedium eam praebuisse, nee eiu8dem exemplis, prout BARTHO LINVS uoluit, uniuersalis medicamenti existentiam
posio probari. V De sudore sanguineo, Luc. XXII. 44. Etsi
non defuerunt, qui humani generis redemtorem in oliueti monte humorem alias ex cutis pori S tranSeuntem, neque rubrum sanguinem exsudasse perhiberent; LUCAE tamen verbis insistendum esse, um
perficie exstillasse, Noster arbitratur, argumentiSquo idoneis confirmare rei huius veritatem studet. Etenim, etsi sanguis, quamdiu et impetus eiusdem, et vasorum, quibus ille coercetur, resistentia seru tur aequalis, prout in naturali statu semper animaduertitur, ultra vasa haud penetrat; tamen s limmoris huius motus a causa quadam occasionali stimgetur, capillares arterias sanguiferas nimis dilatari, et lymphaticas capacitatem ampliorem assumere, eam quo
