Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

propter magnam, quam cantinet, ferri copiam, ad

martiales terras referendum est.

Magneticam ferri vim, quam Cunctis sere mar- p. tialibus crocis chemici denegant, Noster delere nullo artificio potuit; etenim siue huius metalli inmineralibus et vegetabilibus acidis solutiones, siue

Croclam S r AHI M aperiti lum, aliasque calces vel

ex solusionibus, vel cum sulphure paratas, siue ipsum serrum libero aeri atque pluuiae per diuturnum tempus expositum examini subiiceret, semper conspicua magnetismi signa animaduertit; et quamvis haec proprietas quodammodo imminuta esset,

hoc tamen decrementum ab adhaerente salina materie unice repetendum est, qua quippe rursus expulsis, magneticae vireS redeunt. Quemadmodum autem omnis acidorum in serrum actio inanis erat atque frustranea, ita quoque studiosa phlogisti ab eodem separatio ad destritendum magnetismum nihil omnino valuit. TaΠ- p. tum enim aberat, ut serri scoriae cum nitro susae, ab eoque post refrigerium rursus separatae hac affinitate destituerentur, ut lubenter admoti magnetis actioni parerent, atque unionem cum eo inirent. Hinc patet, nullum humanum artifidium huic metallo destruendo, aut, ut chemici loquuntur, de componendo idoneum esse, quippe quod, quam demumcunque habuerit formam, sua in magnetem actione nunquam non cognosci p ossit. Ceterum, etsi multa naturalia corpora, vetus p 7S- silices pyromachi, terrae variae, aliaque, quae supra notauimus, calcinatione ad magnetismum recipiendum apta redduntur, tame Ill. BVFFONO, qui hanc vim ignis esse productum statuit, Cl. Audior non assentitur; etenim cum ubique sere ferrum inueniatiir, atque in ipsa atmosphaera haereat, non potuerunt illa corpora, quorum martiato

princi

622쪽

principium ignis vi tantum magis conspicuum redditur, magnetis actioni resistere. p. 9O. Corallia rubra, quorum externus habitus ferri admixti signa prae se ferre videtur. Noster in magnetem non agere vidit, etsi calcinatione ad hanc virtutem demonstrandam ea apta reddiderat; hinc veri simum est, aliorum corporum mineralium Colores a ferro, aliorum vero a sola insanamabili materie repetendos esse. p. Iro. Attractio, quam varia corpora post calcinationem cum infla inmabili quadam materie institutam produnt, haud semper a ferreis particulis calcinatae terrae, sed saepenumero a martiali inflammabilis materiei principio pendet; sic creta alba pex se

Calcinata, nulla omnino magneticae assinitatis signa prodidit, cum vero candelarum Iehum eidem admiscuisset, eamque igni denuo exposuisset, omnem massam attrahi animaduertit; hinc, si velimus deferreis cuiusdam corporis particulis certissime persuasi esse, conuenit, ut illud absque omni additamento igni exponamus at aue Caici nemus.

Superesset, ut quasdam proferremus Cl. Auctoris opiniones, quibus nostrum assensum dare haudquaquam possumus; at vero, etsi huiusmodi p. 88. materiem praeberent ea, quae de cale rei lapidis

origine, et quor tam mineralium Corporum, V. C.

p. 99. serpentini lapidis partibus constituentibus offendimus, quippe quae nobis haud probantur; non

possumus tamen hic diutius inhaerere. VI.

623쪽

fationem.

i. eo

Collectio nuper impressarum et scriptarUm relationum de magnetici S curationibUS, praecipue Mes merianis. In sunt huic collectioni variae breues relationes,

litterae et responsa variorum Auctoriam, aegrorum et Societatum, neC non recensiones librorum et disputationum, e . gr. HEINA II et REI CHEL , observationes de magnete medicae, philosophice, physico et medice hanc rem proponenteS, qUae magneticae virtuti medicae prosunt et obsunt. Ampliores enim noluit hic Nos fer colligere tractatus, quoniam illi vel iam noti vel saltem indicati essent, et facile reperiri postent. Attinet inprimis haec collectio Mes-na eri a na et Helliana studia. Cum vero varia de vi medica magnetis in praecedentibus voluminibus nostrorum commentariorum in utramque partem queant legi, nec omnes in hac collectione contenti articuli a nobis seorsim hic commemorari :hunc librum ad historiar' litterariam de magnetis vi med ica pertinentem maluimus hic vulgare, quam

recensere.

VII.

624쪽

Ateri huic opusculorum, qnae Vocant, a Rde q. Ini Corum beati SCHuoniani volumini Cl Editor, praeter primam ex dirimentorum ad veriorem cysicae biliis indolem ex lorandam ca Drum sei ionem a nobis alibi laudatam '), decem inserenda a curauit dissertationes, quarum cum nondum facta fuerit in nostris commentariis mentio aliquem recensum eo lubentius damus, quo magis eaS abundare bonis praegeptis animaduertimuS.

Dis . L. De sinemori singiis febrilibus, proposita Gottingae I 769, a G. Reichmann. Praemissis h a em ori hagiarum nonnullis diuisionibus ad earum febrium, quibuscum huiusmodi profluuia haud raro coniuncta deprehenduntur, enUmerationem Cl. Auctor accedit, simulque eorum, prout morbi atque aegroti conditio suaserit, vel cohibendorum , vel adiuuandorum tradit praecepta. Et distria quidem febris spontanea sanguinis ex naribus excretione tolli nonnunquam visa est; frequentius tamen, cum plethorae et congestionum in iis, qui hac febre laborant, causae saepe desint. nec sanguis a naturali sua crasi desectat, neque aucto valde impetu vasa distendat, solui aliis mutationum atque excretionum generibus ea consueuit. In Anocho

vero, V. comm . nostr. Vol. XIV. P. 293. Alteram h0rum experimentorum sectionem quo minus ederet SCHRO DERVSi morte in editus fuit.

625쪽

vero , sue sanguinea febre , quae eiusdem cum diaria indolis, iisque fere de causis, modo grauioribus, nata est, et ad quatuor, septena, pluresue dies producitur, sanguis ex naribus haud raro, profluit , et eauser huiusmodi excretione mox fuit sublatus, mox peior redditus; etenim, si sanguis in ardentis huius febris decursu nimis fuerit attenuatus, aut si vehementes spasticae congestiones eam excitauerint, acrisue in praecordiis abundauerit bilis, in aegri detrimentum huiusmodi spontanea haemorrhagia saepenumero cessisse, euentumque omnino dubium reddidisse visa est. Exanthematisae variae febre vehit morbilli, variolae, purpura rubra et scarlatina, si plethoricos, neque ulla viscerum labe affectos invaserint, sanguinis profluuio primis morbi diebus accedente leuari ut plurimum solent; sin autempustulae iam eruperint, dubius omnino, maiorisque periculi plenus est huius excretionis effectus. Intermittentes febres, prout et miliarem albam simplicem atque peterhiales vix cum haemorrhagiis c*m iunctas esse, inflammatorias autem huiusmodi profluuiis mox ex naribus, mox ex recto intestino, aut mulierum genitalibus partibus prodeuntibus haud raro fuisse persanatas repetita, constitit experientia;

quare in iis, qui hac phlogistica sanguinis diathesi

laborant, salutarem illum fluxum, de quo et bona sanguinis indole, et sufficiente, haud tamen immoderata, excreti quantitate persuademur, cohibendam nequaquam esse patet. Ceterum, etsi ad quaestionem : utrum sanguinis copiam antea, quam haemorrhagia sat, aut eius breui oriturae certa signa adfuerint, imminuere, hacque ratione sponta

neam euacuationem anteuertere conueniat 3 vario

modo responderi solet; artificiali tamen sanguinis detrachione haud raro euitari eiusdem ad loca minus idonea congestiones, eaque propter, poti s si

626쪽

muna in iis, qui boni sanguinis copia abundant, moderatam venae se lionem non posse non saluberrimos saepenumero producere effectus, Noster et rationibus et experientiae innisus, assirmat p. So. Disp. LI. de coorionis atque eri eos in febribus impedimentis, sariisqne noxis inde oriuniis, defensa Gottingae, 768 a G. M. F. Rrnine. Quo grauioribus periculis aegri acuti morbis laboranteS, CTuditatis tempore expositi deprehend-tur, eo magis stridendum est, ut impedimenta, quae pec cantis materiae coctiorii atque crisi Obsint, remoueamus, ipsi isque naturae conamina, quibus huic sini satis

lacere allaborat, aptis ino medicamentoriam, rerumque, qua S Vocant, non naturalium usu adiu-VUmUS, Nec peruersa medendi ratione superstites aegri vires debilitemus prorsus, atque ad subigendam, expellendamque ex corpore morbosam materiem omnino ineptas reddamus. Obstant vero saluberrimo huic consilio haud raro permultae causae, quibus mox ipsa cum morbis coniuncta febris, eaque vel nimis debilis, vel iusto vehementior, mox nimia sanguinis abundantia, moX Viscerum, glandularumque obstruestiones, rum naturae per omnem morbi d*curnani, et praesertim circa criticum stadium nimius languor, mox aliae circumstantes res originem dant, eaeque eo magis metuendae sunt, illo grauiores fuerint, et quo diutius aptisimae medendi rationi, diaetaeque regimini restiferint, etenim vel mortem accelerant, vel Chronicis variis morbis ansarn praebent, quibus corrigendis vix ulla medicina par est. Hinc, quam utile nunquam non sit studiosius harum causarum examen et quas e Contrario noX3S errores in medendo commissi essiciant, clarissimum est.

627쪽

ὶ ,rubri

Disp. LV. de viribus naturae debilioribus in fe- p.

brium decursu recte cestimandiis, usust accommodata medendi ratione, Gottingae 17 o. Resp. P. H. Mis. Quam multum in febribus pendeat ab integriori virium naturae es scacia, et quam late ea ad omnes vivi corporis functiones se extendat, non potest non iis esse notissim una, qui cum sani, tum aegroti hominis oeconomiam perspectam habeant, eique vel conseruandae, vel emendandae dederint operam; hinc in varias illarum conditiones, gradusque sollicite inquirendum, iisque, si labefassatae fuerint. apta medendi methodo occurrendum esse liquet. Signa vero, quibus vitalium virium imbecillitas cognosci tur, a variis, quae valde laesas vitii corporis actioneqconcomitantur, syna tomatibus, velut a dissicili, ea idemque parua, rara, anxia, et praesertim si igida re spiratione, a variis pulsus mutationibus, a ciborum appetentiae, sitisque desectu, ab externorum sensuum torpore, capitis grauitate, vertiginu e. s. p. petenda sunt; et causae eiusdem mox euidentiores, mox absconditae magis deprehenduntur. Sic e

cretiones cum sanguineae, tuna serosae praeter na turam euenientes, quae nec leuantium, neque criticarum habeant indolem; sic nimia neruosi syste malis actuositas in deliri is, anxietatibus, conuulsiuis motibus, vigiliis diutius perseuerantibus etc. cono spieua; sic ninata sanguinis abundantia, vitia regi minis, curae, meditationes, animi affectus colluuies vitiosa ad primas vias delatκ, ipsa febris indoles e. s. p. ad causarum debilitatis in febrium deeursu ob viae numerum pertinent, quae, nisi remoueantur, peccantis materiei comoni obsunt, eanique prorsus prohibent. Est vero in tollenda hae debilitate non solum ad eius indolem, quibus nempe in sunctionibus, et quo gradu se exserat, eiusque ad causas, ex quibus suerit ortu, verum etiam ad integram

628쪽

praesenti S morbi naturam, et exitum, quem tum sibi relictus, tum certa ratione tractatus, habiturus sit, simul respiciendum, utendumque eapropter auxiliis,

quae et debilitati, et ipsi principi morbo conueniant.147. of IZ- de putritarum febrium disserentiis,

desens a Gottingae 1768. ab A. L. Brande. Etsi negari omnino non potest, putridas humorum CD ruptiones cum tulis febribus, quarum causam mox vario modo, grauuque alienata bilis, mox alia vitiosa colluuies ad primas vias delata, mox inflammatoria quaedam stasis sistit, haud raro reperiri coniunctas; tamen certum est, repetitaque experientiaeuiccum, putridaS nonnunquam obuenire febres,quao, Cum neque malignis accensendae sint, neque biliosam colluuiem, aut inflammatoriam stasin coniunctam habeant, velut peculiare febrium genus considerari mereantur, quod soli humorum resolutioni vel contagio excitatae, vel a nimia inedia,

vehementiori motu, mercurialium, terreorumquo medicamentorum et aromatum abusu, eXCernendo

rum retentione, aliisque causis productae originem debeat. Hinc male philosophatos fuisse eos apparet, qui, vagae malignitatis notione in nisi, nullam putridam febrem a malignitate immunem este p0sse, sed utrumque morbum semper coniunctum reperiri censuerint. Malignum autem iegrorum statum tum putandum esse, Noster arbitratur , Cumis, secundum experientiam, cum vitae coniunt fussit discrimine, neque tamen, ex euidentioribu S causis aestimatus, talis esse appareat, quemadmodum in

phrenitide, paraphrenitide, Anglorumque lenta neruosa febre, quibus quippe morbis solis cunila fere malignitatis symptomata semper et ubiquo communia sint, animaduertatur. Iam ad ipsas putridas febres Noster propius accedit, easque m0S

629쪽

simplices esse, mox cum aliis morbis, velut cunil inflammationibus, catara his, sxanthematibus variis etc. reperiri coniunctas; mox Continent Umi mox continuarum remittentium ab ii dem seruari Ἀ-pum, exemplis quibusdam ex optimis Auctoribus desumtis probat. Praeterea quoque in sporadicas, quae ex visceris cuiusdam singulari vitio . aut exscor butica constitutione, commissis diaetae et regi minis vitiis etc. originem repetant iret in epidemi-CRS, nee non in primarias et secundarias diuidi has febres posse, multis multorum obseruationibu S, quarum nonnullas Noster recenset, certissimum reddisum est. Ceterum, quid sentiri de sis ΝΝAEx et PLENCIZII Opinionibus debeas, quibus Omne COntagium animalculis deberi statuatur, in fine diatri-bes Cl. Auctor exponit, coniugiumque esse subtile quid, quod vi humores corporis, si iis applicetur, in materiem sibi similem conuertendi polleat, ii secta vero potius ad effecta Quaedam contagii, quam ad eiuSdem causas referri debere, verosimilius arbitratur.

Dio. V I flens anniecta quae sim circo varia&- P. I98rum distributionem in rimis ratisne febrium cum sis coniunctarum, defensa Gottingae 177o, a I. D. He linger. Si qua SYDEN HAΜo, ob rationalem, quam suasit, vario lis medendi methodum, laus atque gloria debetur, non potest singulare HvxHAΜi studium , quo potissimum sebres varias, quae solent cum variolis saepenumero eo niunctae esse, diligentius rimari sibi proposuerat, laudibus indignum censeri, eum, quam multum ad sanationem huius morbi accuratum febris coniunctae regimen sectat, medentibus noti s simum sit. Tria autem febrium genstra, quae potissimum cum variolis commercium Rr a hab

630쪽

habeant, IIvXHAMus enumerauit, ex iisque lentam neruosam inflammatoria et petechiali vel maligna longe rarius sibi obuenisse dicit. At vero, in hac ipsa variolarum, quoad febres, diuisione acquiescendum haudquaquam esse, cum ex medendi

methodo, qua su D ENHAMus in consuentibus usus est, tum ex morborum historiis, quas HoFFΜΑΝ-NVS, TISSOTVS, aliiqUe recentiores medici consignarunt, clarissimum est; etenim haud raro, immo certe plerumque, inquit Noster, vitiosae et noxiae, plus minusue bilio ae, vel alius indolis modi bidae colluuiei in praecordiis haerentis indicia, mox praesente simul vel inflammatione, vel putrida humorum resolutione, mox his etiam deficientibus animaduertuntur, quae, quo minus principis morbi sanatio ex voto succedere possit, omnino prohibent; quare dubium nullum superest, quin ex natura atque indole accedentis ad variolas morbi probe cognita multum in ipsum aegrum redundare possit utilitatis. Ceterum, quod spectat ad illam variolarum diuisonem, qua mox benignas, mox malignas dicendas eas esse nonnulli perhibent, Noster eam proscribendam prorsus censet, quod neque Auctores in iisdem definiendis sibi constant, nec quicquam utilitatis, sed multum noxae potius ab has partitione expectandum videtur.

p. α6o. Diff. VT de inflammatione diophragmatis, proposita Gottingae I 77i, a L. A. Geling. Laudatis

quibiis ipsum transuersum septum inflammari posse,

tionibusque, cur altum sit in optimorum quorundam Auctorum libris de hoc morbo silentium, redditis, Noster ad signa, quibus a pulmonum, pleurae, iecinoris, aliarumque vicinarum partium inflammationibus

SEARCH

MENU NAVIGATION