Elementa linguae aegyptiacae vulgo copticae quae auditoribus suis in patrio Athenaeo Pisano tradebat Hippolytus Rosellinius

발행: 1837년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

QUAE AUDITORIBUS SUIS IN PATRIO ATHENAEO PEΑΝΟ

TRADEBAT

HIPPOLYTUS ROSELLINIUS

LINGLARLM ORIENTALIEM , VETERIS IIISTORAE ET ARCHMOLOGIAE PROFESSOR.

EX TYPOGRAPHiA COLLEGII URBAM

6쪽

S. R. E. BIBLIOTHECARIO

A GREGORIO XVI. P. II. NEGOTIIS PUBLICIS PRAEFECTO STUDIORUM PER DITIONEM POΝTIFICIAM ENIVERSAM CURATORI Scuuo ele.

FRANCISCUS ARCHINIUS

Cum non sine Dei o. M. consilio evenerit , Aegyptiacas litteras hac potissimum aetate e tenebris , in quibus tot secula ignoratae delituerant , in lucem prodiisse , quando id scili cet sanctissimae Religionis intererat, tum eidem Providcutissimo Numini curae profecto fuit, virorum sapientia , dignitate , Dissiligoo by Corale

7쪽

auctoritateque praestamissimorum tutelae novam disciplinam Continendare. Etenim quum nulla doctorum animis antecepta hujusce scientiae iii esset informatio , sine qua nec existimari, nec quaeri, nec intelligi Aeg3 ptiorum monumenta possunt:

quippe auctores , qui superioribus aetatibus aliquid de hujus modi antiquitatibus protulerant , ita erant comparati, ut eas praesenti hac luce donandas ne suspicari quidem potuerint ;aliqui fuerunt inter nos quod Tu PRINCEPS EMINENTISsIΜE mi ni me ignoras ) et apud cxteros qui cum investigationem vide rent per se disticilem esse , Veterique opinioni adversantem , studia ipsa coeperunt inimice insectari. Bella hujus generis animi tui constantiam nequaquam fregerunt, eo namque eSt Ieritatis amore animus tuus praeditus , ut, si aliqua perobscura

quaestio inciderit, hominum ingenia non deterreri aut obtundi , verum excitari acuique , ad id quod verum sit assequendum , Oportere, Seui per consueris. Quare iis, qui ad hanc disciplinam ex olendam vires contulerant , animos addidisti, so-visti labores , sul sidia parasti i) , ut tuo quoque patrocinio Optimarum artium , quod universi in hac alma Urbo fatentur esse maximum , debeatur , doctioribus per Italiam , et extra non ad opinionem amplius , sed ad veritatem plane PerSuasum nunc id esse, naturam scripturae hieroglyphicae talem probari, qualis ab Equite Champollionio monstrata fuerit. Vicit ergo sapientia tua , qua vel in ipso aestu illius acerrimae contentionis in telligebas fore, ut opinionum commenta doloret dies , rem probe dijudicatam con maret. Haec me hortata sunt, ut TIBI PRINCEPA

3ὶ Maximam Aegaepti muriptionem regiis sumptibus Parisiis adornatam sexdecim tabularum , quae splendissimo delineatae sunt , volumini lius comprehensam : deincem praeterea volumina in sol. enarrationes exhibentia atque commentarios regiast Academiae in eas tabulas , Opus merito in re hibliographica aberum miraeuiam Osebia appellandum , Bibl. Vaticanae dono dedit studiosorum commoditati prospicie .

8쪽

EMINENTIssIME, nuncuparem libellum quem typis edendum curavi , quique elementa complectitur linguae AN Ptiacae Vulgo Copticae, cujus reliquiae in translatione Thebana praesertim et Menapiiitica Canonicorum I L. V. ct N. Testamenti su Persunt. Hae namque cum indolem sermonis vetustissimi illius populi testantur , tum viam ad Aegyptiaca monumenta intelli genda parant , conseruntque ad eorundem interpretationem quammaxime. Eoque tuis magis auspiciis in lucem emittenda Drat grammatica Aegyptiaca , quod multa in ea nova methodotraetata inveniantur , quae cum a viris navis ingeniose notata fuerint, dilucidoque exposita , studiis , quibus TU Praees , am'plificandis in hac sacra Ditione apprime utilem fore autumant eruditi viri quamplurimi. Benigne igitur quod os sero admittas, precor; et me tenuem hominem , sed Tini PMNcEps Ev1NENT1ssiME , addictissimum in clientelam susciPP.

10쪽

ALOISIUS MARIA UNGARELLI IS

SODALIS BARNABITES BONONIENSIS

s quidem , vel in hae novae disciplinae luce , qua veterum Aegyptiorum lingua , instituta, mores, historia, monumentis diligenti obstinatoque labore vestigatis , maximo scientiarum Pene omnium incremento , Per funduntur , non desunt quibus copticae linguae studium supervacaneum ideo vidcatur esse quod eam degenerem linguam e graeci arabicique idiomatum colluvie ortam traducant , dedignentur Propterea eandem aegr- Ptiacae nomine draignare. Quumque ex his nonnulli orientales litteras maximi faciant , in iisque colendis adeo sedulam impendant operam ut praeclaros laborum suorum fructus Proserant in dies , hane Porro linguam ne uno benigno quidem intuitu dignam hactenus existimariant. Id ego SaePe mectim ipse considerans , neque semel cum viris doctis , lamiliaribus sermonibus , commemorans , deprehendi , anteceptam opinionem de interitu linguae aegyptiacas partim , Partim vero minus Co gruam rationem qua hujusce idiomatis reliquias in grammaticis institi itioniblis pertractatas viderent, pravo eorumdem judicio praebuisse causas , ita quidem ut, si a Primo , tanquam a re incerta , assensionem c hibuisse praestabat utique, veniam aliquam repetitae querelae ex altero capite mereri videantur. Pauci enimvero spartam hanc adornarunt ; qui autem ejusdem linguae ingenium probe noverint, vetustatem aestimaverint Praece- Ptionesque ad ipsius naturam conformatas tradiderint paucissimi extiterunt ne dicam prorsus nullus. Cum enim Primarias co ticas radices monosyllabas omnes ad unam suspicatus esset antea nemo r omnes sere latuerit nexus quo nomina verbis , articuli et pronomina iisdem radicibus, ac illa vicissim continentur, derivationis et compositionis lege constanter Servata , mirum esse non debet si regulis haec adstringi hactenus non Potuerunt;

SEARCH

MENU NAVIGATION