Commercii litterarii dissertationes epistolicæ historico-physico-curiosæ, Jodoci Hermanni Nunninghii et Johannis Henrici Cohausen

발행: 1746년

분량: 1042페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

serat, pauci sint alimenti tarde egerantur, iuuentrem sicciorem reddant, Si quis vero ista, gnitudinis ratione haud sit contentus, sed curi

lius quaerat, quare in me halia panes sint spissioris grandiorisque formae, quam in aliis Saxoniae partibus ille apte a Te responsum habeati ad con struendos panes plus pastae sarinacea in me halia sumi , hinc eis majores ac ponderosiores. Nequa dubium est illam esse estphalorum iuvet atam consuetudinem a Gentilibus derivatam. Verum est, panis hic ater pluribus indoeis non male reser terram, istam bituminosam , quam

Hollandi illisque aecolae estphaliae partes socia destinant, interim aene sapidus salubris est.

ε quia vim abstersivam & laxantem habet, cuique ex sarin cribrata parato non postponendus. Certa non illum viderit comederitque Br erius Gallus,

ubi seribit Ledain noire est bor de mode, par cette raision insipide Dictum profecto insipμdum, quod panis hujusce saporem prudentioribus non tollit. Quid magis ridiculum, quam noviscum moribus etiam novos ipsis panibus, ibis modos a pristina simplicitate, integritate alien

induceres de quo etiam dolenter conqueritur m snus Baribolinus tractatu de victi Danorum, M'Panem estphalorum suppeditare non illauda bile nutrimentum , ostendit illo utentium robur Quamvis prima fronte utilior videatur Agricolarum

Metarum illic, quam languidis litteratorum

Ventriculis non insalubrem tamen esse testantur tot hominum sanissima corpora, qui eo potissimum, similiariter vitam sustentant. Testor Ego, qui

Per annos quinquaginta proin meditam ii se

462쪽

phalia exeresi, neminem mihi obvenisse, qui ex Pariis sursuracei es aut repletione in morbum i cideriti Unde concludo eos, qui pane hoc atro vescuntur, modo vitam non in otio transigant, vivaciores, saniorest longaeviores esse. Imo Panem istum inter longaevitatis meae causas repono. Etsi enim Saxo natus a iuventute suerim pani exes cribrata consecto per triginta annos assiletus. tamen sat salubre mihi, tu corporis debilioris, alimentum praebuit. Celeberrimus quoque Academiae Halensis, per Prosesiis Cl. Fridericusi mannus in juventute sua Poliater Mindensis, ideoque de pani, esuphallei indole probe informatus, ejus laudes non intermisit in Observationum Physic, Chymie

Tum lib. a. c. 22. per totum depraedicare, ex quo textum sequentem huc transcribere operae pretium diaco is Praeterea ingeniorum, dignitatem, moriam constantiam, solidumque in rebus gerendis iudicium, quo vestphali prae aliis nationibus Pollent, quas etiam ob dotes ad Ecclesiae S rerum Publicarum gubernationem in peregrinis locis , Prae indigenis adhibentur, meo quidem judi iscio partim educationi, parum victiis rationi ad isseribendum esse existimo.

Ubi post plura panis inphalici elogia tan

dem sic concludit Ex hisce jam liquido con is nare existimo , plurimam alibilem qualitatem esse in pane estphalorum, quidem tantam, ut securiusis meliori sato laboribus allueti fir is missimo hoc nutrimenti genere tantur, jor is pora illorum ac ingenia instaurentur, quam nos delicatior victui de otio assueti: Sicque porro re

463쪽

, paulo accuratius ad justae rationis momenta exta aere velimus , plurima hic se offerunt, quae is panis estphalici praestantiam derrionstrant, is Ita magnus hic Prosello in incomparabili illo observationum hymiςarum tractatu.

Eat nunc Linis , inui constantiae incompa rabilis in scriptis volebat videri, author, re ipsa plus quam foemina aut puer ejulet, sibi in mensa apud Vestphalos ejusmodi farinae panem appositum fuisse. Quantum non ejulasset, si panis ex veni in Angaria consectus illi degustandus suisset. Quo sumpto non raro necesse est dentiunn interstitis expurgare a paleis. Dixerit ille miseram Vestphalingentem, certe dantur in illa innumeri, qui se iis ices reputant, maxime contento ostendunt,

ubi lucrari licet survum ligne panem Qui stolido Lipsi praejudicio panerri horret estpbalicum dignus est ejus loco vel eum Lappis edax plices vento induratos, vel Jambenesorqm Saga, vel Λmerita, norin Caii avi. Si quis vero delicatior atr9m perhorrescit prenem, proptere non est quod versetur estph liam, aut miseram enunciet. Etiam in illius ompidis murbibus non deficit panis furfure secreto purior, aut ex tritico candidissimus, nulli erinaniae aut aliarum regionum pani eleganti textura saporis gratia cedens, Nisi forte ubi ejus ultima est i gregariae conditionis hominibus habitata Thules, in qua tamen incolae in veritate dicere pulsuin

illud apud Comicum in Paenulo Quanquam sumus paupercuti Est domi quod edimus.

464쪽

Non igitur hiemalaxi delicatioris aut cerebri Lipsiani praejudicio standum, opinio nil addit detrahitve alimentorum bonitati. Siquidem ut apte canit Marcella Palingenius Zodiac Vitae l. s.

Quilibet illud, Quod piri plui placitum, melius putat: redea

mulus,

Aut simus pluris, quum auti obsonia bombi, suam leporis clunes, quam turdos aestimat asses. Panem igitur estphalo iam atratum inscriptione promerita hic primus cohonestabo. Absint hinc ora triticeo pani adsueta, Aux candicante semper pasta Cerere. estphalicus ater est; M tamen doridum de rubicundum generat si

Mi Lissi, non terra est,

Sed exquisite hominem nutrit terrenum. anteus quoties conflictu cum Hercule exanimatus,

Procumbebat In terram,

Non sine stupore novas recipiebat vires. Coloniis estphalus a labore vel Herculeo debilitatus xxerrestri hoc pane robur recipit. Ater est, Non tamen bile nigra corpus inficit. Neque caput replet uligine, Est quidem compage inructura grassior, subtiles nihilo secius producit spirit . Grassior est, sed nec minus fluidos & delicatos Producit vitae liquores. 1 Videas

465쪽

Videas in Vestphalia

Non minorem apud plures Cuticulae nitorem, Ex pane atroci quam alibi ex Candidissimo Etiam Sueculentiores robustioresque Civium AEusticorum filios, Pane patrio enutritos, Quam triticeo in aliis regionibus Nobilium proles, Verbo: Panis estphalicus ater grossior Exquisitumi optimum praebet alimentum, Si fames eius sit condimentum. Cui ergo hic non sapit, aut desipit. Aut ignorat Ventriculi Vestphalici elaterem, Inertis sui fastidia ponderans. Cedat Apitii Mensis Saul aro laborata Ceres. Et Tremulae placentae. Maneant,estphalo, dum sumes urget, Panis atratus & Coliphia. Verum amicissime Pylades, ne fastidium tibi pa.riam, panem remoreo, 3 serculum ex eadem sarina paratum tibi praesento, ut novam ex pane

Satiato Orexin procurem Vale de Rempublicam litterariam scriptis tuis exornare perge. redςm III la, Novembr. MDCCXLII.

Epistola Amoebaea VI i.

Puliis Ves Murae ostensa salvisitas. Amicorum Coryphaeo PH suo proposito

pultis estphalica ferculo novum appetitum excitat Orestes.

PRoposueras mihi nuper paneias grossum emphalorum , ut meum de illo gustum explor .

res:

466쪽

ω ad palatum fuisse, utique ex meo ad litteras tuas responso intellexeris. Iam ex eadem istius ranis farina paratum serculum, ut tibi praesentem, illoque vires tuas, more alias tibi , ubi aegrotas, solito ac familiari testat irem, credo permittes. Cibus hic est, tam Patriae magnatibus quam gregariis non raro usualis Pultem intelligo ex grossiori sarina ne quidem Cribro decussa consectam. Felices reputat Horatius agricolas , si sua bona norint, quoque Viros Principes , si etiam se non ignorent Certe neutri ignorant,

quando farinaceas pultes , olim vel ipsis Regibus gratas Sanitatis causa habent in deliciis licet a Zipsis belganimis delicato explosae ut propterea estphalos appellarit ultiphagos , Pultivor

debebat dicere, ne bene notante Domanust ex Vocabulo Latin Gnec exiret Verbum Chymericum.

Scriptorum seu physicae seu politicae addictorum nemo hactenus lectioni meae occuctit, qui hujus edulii innocui seu potius salubris defensionem eo xx hunc Pultis mastigem ex proseo susceperit, propterς hic ego coram te ejus agam patronum, ne inphali ex Polt, seu Crimnpphagi ins miam , quam ipsis illis intendit, contrahant. Sapienter, egregie Nomas Bartholinus Dissentia de Victumanorum de pulte scripsit, sed sitis concise ae breviter hisce verbis: Nibi video, quod in sanitatem pectet, nihil quod ad Edulii gloriam non spectet. Habet pro se prisca Dan vim seculi, qua fortunam prosperam virtute suave habuerunt, vel meruerunt. Habet faventem φληηem antiquitatem, cujus magna solet esse veπο-

467쪽

ratio. Habet denique fautores etiam riseipes, quibus tui ignominiosis dicteriis nemo illuseris. Puls itaque edulii genus est admodum pristum,

antiquae continentia dc frugalitatis inventum ut Plinius i. i8. c. 8 scripserit pulte non pane vixisse longo tempο e Romanos, quod, testatum facit Valerius Maximus , quando perhibet Roma uos adeo continenti; futile addicto , ut frequentior apud Eos Pultis usus, quam panis esset. Unde de Fabricio viro tametsi seneros cecinit Poeta: Contemptor auri Fabricius sabam Coquebat,in pultes, Colonu

Hic seseles, alibi rebpllem,

messurus hostem.

De Iuliano Imperatore refert Amri anηs arcesilaus, quod sub columellis tabernaculi in castris parcius Cinnaxurus non ciborum cupedias regio more, sed pultis portionem exiguam sibi parare jusserit. Memoratu dignum est, quod de Pomponio Laet narrat Agriςola ille nunqtiam ad

decrepitam usque aetatem Rona es ressus non credidi extra illam aut loςum dari, aut quid aliud esse Latissime dominatus in sua casa nonnisi virtutem , virtutis Comites bonam mentem, quiestem tranquillam libertatem admisit, Huper vomerem inclinans somnum captavit. Quem vero illi vietum furne putamusa an multo venationis sudore emptas seri nasu an Neptuno furto aut vi

ereptos pilaes nihil prosectu miniis. Aliis in ipsa orchestra epulantibus curavit sibi fieri Coenulam φx Romae nata segete, usus est Pulticula. Nulli

proin

468쪽

proin extitit molestus, nullis curis interpunctus, nesciens ni hujus nominis spinae ellent. O reipsa vere Pomponium Laetumi Certe tales in estphalia reperias Queis fumans calidis ad id ignem pultibus olla, cibum dat

frequentem sua sorte viventibus laetissime. An miserum dixeris aut pauperem ligine taurum polent, caules Me hercule nemo potest habere magis obsequentes fidosque naturam stomachuar, famem , quam quibus nasciui voluptas .penu inempta non longe petita fruge sine sumptu supervacaneo. Ille quanquam solus in angulo prandet, audebit mensas regias pernere. Amabo quid ii pulte est reprehensione dignum centilium quidem mortuorum etiam erat dicata epulis , sed propterea a Christianorum non releganda mensis , imo ad eas saepe revocanda. Est enim alimentum quali caedicamentosum Forma ejus ventriculo commoda rapta : Neque enim 'tam sicca est ut panis, neque tam fluida ut jusculum, sed inter solidum & liquidum mediam nacta leonsistentiam facilius quam panis a ventriculo ex iroquirit r. indein pulticula vel ex alica, vel panico vel mitio jam a Celso latino Hippocrate i. a.

c. go memoratur. Scribonius Largus Comp. 89.

mentionem facit pultis ex farina triticea coctae cum

plurimo adipe anserino contra Cantharides , quo lettam Dani Olera sua condiunt, lulies pingue lfaciunt in Butyri inopia vel parsimonia. In locis ivestphaliae , ubi Ierior fagopyri est proventus, etiam ex illo pulticulae parantur, sicut d apud Insulae ioniae incolas, qui illo ceu antiquissimo

cibo nutritantur. pultes

469쪽

Pultes optime nutriunt , inprimis eum Iacta dulci aut e buturato cocta , aut si cum aquae paratae, cum ejus Cremore, ceu naturali herbarum magi sterio, butyro inquam recenti conditae Maslumptae. Sicuti hoc modo paratis mane procientaculo vesci non semel vidi Perillustres in estphalia utriusque seriis personas, quidem ex Consilio Medici ex indicatione humorum acrimoniam in primis viis temperandi, d ab illa sorte aliquando arroses tunicarum stomachi villos humido pingui unctuoso blande demulcendi. Unde, quotidiana vulgi experientia pro tabidis habetur Cibus laudatissimus. Verum Apitiae amator menta medicus quidam

quid grossioris ex eo generari spiritus praesertim apud Apollinis filios nuper fabulabatur. Sed uia pendisset procul dubio crudum judicium , si R. P. Iacobi Balde Satyram I 6 de medicis legillet, qui sustinet longe defaecatior est cerebro puriori

calamo medicum mensa viliori contentum, adeoque Lautius viventi praeponendum habendum amisque veluti:

Hippocratem vili suburbemate 'thagoraum, jus iudicio spe est divinior ille, Qui pultes istuc, caepasque fabasque ligurit, uuam satur o crassus Pavonis litius uncti.

Dicendum nunc quoque de varia apud mempliato pultes condiendi ratione. Relatum iam supra est , de adipe anserino de flore lactis , butyro, nunc alias methodos memorabo. Est loaeus, in quo sebi vel laridi frusto admovent ferrum vel forcipem ignitum d celeri manu lictuatam axungia in singulorum pulti in mensa successive in

stillari

470쪽

stillari faciunt , vulgus appellat Qq nil b Tret . videor hujus aliqua vestigia reperiste apud antia

uatem. Sic enim Persius Satyr. 6. 'Feniseca crasso vitiarunt Unguine pubes. Antiqui etiam oleo utebantur. Alibi in mestphalia pultem melle condiunt ad imitationem catonis de Re rustica. c. 8 s. qui pultem punicam cum melle coqueba De hac mixtura fortassis non insalubri jussicent, qui illam degustarunt inprimis sic grata pueris pias siet sutura ; nam .hune cibum illos deperire apte expiessit Perpius Satyr. 4. Farrata pueris plaudentibus olla.

Appellet nune estphalos ipsius Pultiphagos.

Nil hi ejus dicteria morantur, ut nec Romani olim Graecorum , qui aliarum gentium inepti censores illos pariter ceu pultibus edendis sitietos

pultiphagos barbaros nominabant , unde Plautus in Mostellaria: Non enim hac Pultiphagus vera fecit barbarus. estphalus igitur contra famem se optime munit puli , etiam aliquando contra hostem se muniisse memorabili constat Exemplo. Sub Anabaptistica seditione Vestphalicae metropolin occupante ipsisque Patriae & Religionis hostibus intra ut bis moenia despotice imperantibus, suoque Principi, omnibusque bonis destoli Dioecesi illudentibus, jussus est miles Monasteriens , quo urbe ἰtius capta

proditores scelerati subjugarentur, muros aggeres in oppugnatione ascendere. Sed et mirunx

muliercularum in urbe inventum. Pultem ab igne

SEARCH

MENU NAVIGATION