장음표시 사용
351쪽
delectum aliquem esse faciendum. Hinc statui mecum , Antiquitates potissimum
Plebraeorum, Graecorum, Romanorum, &Germanorum in medium adduceres quoniam istae omnium celebratissimae ac foecundissimae sunt, aliaeve reliquarum nationum & temporum ex his facile possunt intelligi. Dein, ut ordo servetur, &melius conlulatur memoriae, in certa capitarem omnem dividere decrevi, ita ut I. de cujusvis istorum quatuor populorum Regimine, II. de Magiseratibus, III. de Religione, IV. de Festis Er Ludis. V. de re Militari. VI. de Artibus ae stientiis, VII. de variis moribus, VII l. de funeribus dissererem. qua re i lud quoque commodi oriturum facile persipexi, ut singularum gentium antiquitates inter se a capite ad caput conserri possint, ac discrimen, saepe ingenS, notari queat. Denique ut non tam ostentationi aut lectoris oblectationi servirem, quam utilitati, sine qua omnis eruditio sterilis esse solet, & sine succo, ea ex immenso Antiquitatum thesauro selegi, quae priscorum morum venerationem, documenta sapientiae, rerum praeclare gestarum exempla, & in omni negotiorum genere optimas quasque ideas , dignosque prudenti homine characteres animis nostris ingenerare possent. Serviet quO-
352쪽
que labor iste vel maxime ad intelligendos priscorum scriptorum libros, quoniam eas quoque, ut Cum Apuleio loquar, minutias eruditionis, quae in vocibus &phrasibus seu modis loquendi veterum
continentur, haudquaquam praetermis rim, sed ubique cum Hebraeis , Graecis, Ramanis atque GermaniS loqui, eorumque formulis res ipsas exponere studuerim. Quoniam vero in tam vasto A liquitatum Campo Iliadem nuce complecti oportuit, juvat scriptorum quorun dam syllabum adtexere, partim eorum, e quibus haec antiquitatum monumenta
fuerunt collecta, partim illorum , e quihus plura ab ipso lectore, si placet, colis ligi possunt. Sunt autem sequentes ro Antiquitatibus Hebraorum : Josephus,& Philo Hebraei: Benedictius Arias Montanus Antiq. Judaic. Godestidus Volgi.
Thesaur. Ant. Hebr. Carolus Sigonius Resp. Hebr. Claudius Fleurus : Guillelmus Garreus et Theodoricus Bassovius rPaullus Scherlogus: Cornelius a Lapide e Tyrinus : Augustinus Calmet, &c. De Antiqvitatibus Gracorum: Herodotus Harilicarnasteus : Thucydides et Xenophon tDiodorus Siculus e Plutarchus et Diogenes Laertiust Granovius Thes Ant. Graec. Pitiscus Leticon Antiq. Carolus Sigonius
353쪽
&e. De Antiquitatibus Romanorum: Dionysius Halicarnasseus. Plinius uterque: Onuis phrius Panvinius r Borrichius Antiq. Urb. Graevius Thes Ant. Rom. Flavius Blonisdus et Pomponius Laetus: Justus Lipsius rJoannes Rosinus. Pitisicus, &c. De Amtiquitatibus Germanorum: Julius Catiar rCornelius Tacitus r Paullus Diaconus rAmmianus Marcellinus: Lambertus Scha. mairurgensis r Philippus Cluverius Antiq. Germ. Paullus Hachenbergerus Germ. Med. Trithemius Abbas r Beatus Rhenanus: mol angus Lagius: du Cangius, seu Carolus clu Fresinius. Jam Vero e posita ordinis S consilii ratione ab Amtiquitatibus Hebraeorum absque ambagibus initium duco , quae eo majorem fidem merentur, quod procul esse jussis Rahhinorum & Talmudicorum innumeris fabulis fere omnia ipsis S. Scripturae Verbis confirmare studuerinia
354쪽
Antea quam de Hebraeorum, seu poωpuli a Deo electi, antiquis monuis mentis pluribus agam, nosse oportet nominum, quibus adpellari solent, diis versitatem , quum modo Hebraei, modo Israelitae , modo Judaei passim audiant. Res haec ita se habet: ex Adamo &Eva, primis humani generis parentibus, velute foecundissima arbore genealogica, permultas generationes quatuor hominum stirpes prodiere: prima quidem ab Adamo usque ad Noemum sese extendit; altera a Noemo ad Abrahamum ; tertia ah Abrahamo ad David Regem ; quarta demum a Davide usque ad Christum Regem Regum. Primae stirpi haud aliud
355쪽
nomen , quam Homanum Convenire videtur, quoniam nullum iis proprium, nisi quod generatio humana omnibus indulget , S. Scriptura adsignet. Secunda stirps Hebrasorum nomen sibi vendicare coepit, incerta quidem origine: si cum D. Augustino, ab Eucherio, V. Beda, Lyrano, Tostato, Eugubino & Peris rerio sentire lubet, ab Heber filio Sale,
Noemi abnepote, nomen istud Hebraeo. rum Abrahamo eiusque posteris adhaesit. At verior eorum sententia Videtur, qui nominis hujus etymon e transitu Abrahami, eiusque familiae, a regione transeuphratea in Chananitidem derivant, uti Origenes, Hieronymus, Chrysostomus , Theodoretus, Ribera, Arias, Estius, Josephus Scaliger , &c. Heber enim heis braica lingua ultra seu transitum significat. unde in Genesis libro b legimus: Sem pater fuit omnium ultorum heber, id est, eorum, qui ultra fluvium transiere. Tertiae stirpi nomen Israelitarum obtigit a Patriarcha Jacob , cui Isiraelis nomen post diuturnam tota nocte luctam Dei
Angelus indidit: cc Jacob autem in
356쪽
duodecim liberos suos, totidem Patria ehas & tribuum Principes propagaVit. Quarta denique stirps B orum nomen fortita est,hac ratione: Salomone Davi. dis Regis filio e vivis erepto in duas partes scissum est regnum. Quippe decem trihuhus a Roboamo ad Jeroboamum deficientibus duae tribus, Juda &Beniamin, in prioris potestate ac fide re. manserunt, sibique proprium regnum Juda constituerunt, reliquis regnum & nomen Istaei retinentibus. d Maxime vero post captivitatem Babylonicam Judaeorum nomen invaluit, ac usurpari coepit, quoniam tunc Tribus Juda omnibus tribubus & vi & numero maior erat, exterique praeter eam ViX CaeteraS norunt. Atque ex his patet, qua ratione populus a Deo electus primum Hebraeorum, tum Israelitarum, demum Judaeorum nomen diversis temporibus & locis velut post multas viarum ambages aequisiverit. Nos de illius antiquitatibus acturi primum He-hraorum nomen potissimum usurpabimus.
357쪽
1I. Oeconomicum. Α nte Mosis aevum Hebraeorum genS nec de Monarchico, nec de Aristocratico vel Democratico imperio quidquam
sciebat: soli Deo, eiusque sanctae legi per Patriarchas, & postmodum per Mosen di-
sinctius promulgatae, parere Consiue erat.
Hinc scite Josephus Judaicus e sormam
regiminis, quod apud hunc populum obtinuit, Theocratiam adpellavit, id est, re gimen Dei. Et sane ut in SS. Literis passim legimus, Deus primorum hominum illorum sacrificiis, itineribuS, pactiS, COI- inubiis- cunctisque familiae negotiis ipse velut praesens adfuit, & qua consilio qua imperio suo cuncta moderatus est, quemadmodum e sacrificiis Abel, Cain, &A raham filium suum immolare jussi; e peregrinationibus eiusdem Abrahami , Lothi, Jacobi: ex Isaaci cum Rebecca, Tobiae iunioris cum Sara Raguelis filia conjugior ex pactis Noemi cum Deo, Abrahami cum Melin, e Lib. a. e tra Appionem.
358쪽
Melchisedecho initis, & compluribus aliis
Scriptum locis luce meridiana clarius patet. Nullius praeter Dei mandata & praecepta custodire iubebantur Hebraei : in ceteteris plena gaudebant libertate, quali nec Graeci, nec Romani. Non erat apud eos iuramentum aliquod fidelitatis, quo Domino alicui adstringerentur ; non tributa& vectigalia, quae pendere, non Census quos solvere, non Venandi piscandique iura privata, quae obser are cogerentur e sed agere cuivis libuit, quod voluit, dummodo divinae legi non adversaretur. Sua cuique Voluntas erat & imperandi & ohediendi regula, ac dominationis limes &finis. Nihilo tamen minus Patriarcharum tempore viguit quaedam regiminis imperisfecti forma, scilicet potestas oeconomica, quae in Capitibus & Patribus familias residebat. Duplex haec erat e quippe tam ad liberos, quam ad servos pertinuit; quae utraque sane ampla fuit, quum etiam ad libertatem S vitam eorundem sese ratenderit. Ad primam quod adtinet, f)Patribus potestas facta est vendendi filias
suas, nuptiarum tamen gratia , quarum
etiam speciem quamdam huiukemodi venditio reserebat. Filias quoque a patribus venditas fuisse creditoribus ad ex
359쪽
pungendum res alienum legimus apud Isaiam, gὶ interprete Cornelio a Lapide: & Nehemiae temporibus ch pauperes quidam parentes , famis necestitate pressi, consilium inierunt, quo prolem
suam plus offerenti venderent: alii vero querebantur, quod ob inopiam redimere nequirent filias servituti mancipatas. Prae. ter haec ad capitis poenam damnare liberos fas erat Hebraeis , quae tamen severa potestas non uti apud Romanos absoluta
fuit, sed magistratui sistere debebant seu
Pater seu Mater, vel uterque contuma ces, postquam adhibitis aliis poenarum generibus consuetis nulla prorsus emenda tionis spes affulgebat r tum Vero ex prae
scripto legis proles eiusmodi Judicum &Seniorum sententia morti adjudicata fuit,
& lapidibus obruta. i Censebatur
enim non indigna res, nec juri naturae quid repugnans, ut vita filiorum in manu parentum esset, a quibus illi vitam acceperunt. Quamvis autem de Parentibus credendum non sit, quod Vita pro prios privare natos Vellent, erat tamen Ius hoc ad continendos in officio & reis verentia illis debita filios filiasque admodum salutare. N.cga C. m. ch a. E ra. s. i Deuter. aT.
360쪽
Altera & magis rigida fuit potestas,
quam Patresfamilias in servos suos exercuere. Horum duae classes erant r una
eorum , quos e devictis in bello gent, hus in servitutem redegerunt: altera illorum , qui e tribulibus vel urgente pa pertate se ipsios & libertatem suam Vendiderunt, kὶ vel qui pro furto Commisso fatisfacere nequibant : l quae fors alios etiam debitores tetigisse vid tur. m) Posterioris huius classis meis Itor erat conditio. Nam Domini iube-hantur agere cum istis, tanquam Cum fratribus suis, & eiusmodi servi post sex
annos, anno nimirum Sabbatico, ut V
cabant , n) vel si tunc non placeret , anno Jubilaeo ob libertatem consequi
poterant. . Prioris autem deterior sors fuit, utpote in quos tanquam mancipia, si quid deliquissent, Heri severiores inflictis verberibus ac plagis animadVerte-Tunt. Unde ut eorum insolens dominatio ac saevitia coerceretur, lege Cautum