Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Antiquitates Hebretorum. 23

net in opere suo. Greges quoque vestros addecimtibit, vosque eritis ejus servi. Verum haec narrando potius historice, quam adprobando Samuelem nunciasse, meliores S. Scripturae Interpretes contendunt, quum hic non legitimus regiae potestatis usus, sed abusus esset, & violenti abortus imperii, quod despoticum nuncupant. Interea populo, ut votis suis satisfieret, urgente primus sceptrum & coronam adeptus est Saul. Erat autem a Judicum& Ducum electione ac potestate multum diversia Regem creandi ratio, ejuS-demque auctoritas. Ad primum quod adtinet, Creatus est Rex universi populi sustragiis: dein oleo sacro inunctus. 1

Iit Samuel lentietitam olei, sudit δε- per caput ejus, deosculatus es eum, B ait: Ecce unxit te Deus super haredita

tem suam in Principem. d) post haec in

regali solio magna cum pompa collaCatus. Potestatem quod spectat, in omnes duodecim Tribus principatum obtinuit , judicavit illas vel cum conciliis , Vel etiam solus: bella arbitrio suo suscepit ac gessit: vitae etiam ac necis potestatem in subditos suos habuit absque iuris forma :hac usus est David in eum, qui de Saulis

372쪽

interitu nuncium tulit, sieque occidisse R gem jactavit: S in illos, qui vitam Ιsbo setho ex insidiis eripuerunt, eb quos omnes e Vestigio coram se trucidari jussit. Praeterea tributum ab ipsis Israelitis, gente caeteroqui liberrima, exigere faS erat. Ita Saul promisit, omni tributo esse li- herandum, qui cum Goliath singulari certamine congressurus esset. f) lta populus quoque apud Roboamum conquestus est, nimiis a Salomone Rege tributis se oneratum fuisse. g Neque selum haec late patens potestas, verum etiam aulae ac comitatus m magnificentia auctoritatem Regibus conciliarunt longe maximam. Certe Regina

Saba posequam vidit sopientiam scilicet

Salomonis ) γ domum, quam oeda caverat, nec non er cibaria mens ejus, er holia tacula fervorum, ae incia ministrorum ejus, er vestimenta eorum, pincernas quoque er vestes eorum, er victimas, quas immolobat in domo Domini, non erat pra vore ultra in ea θrritus . . . . Non credebam, ait, narrantibus, donec θώ υe

nissem, ω vidissent oeuli mei. h Filii

quoque Regum splendido cum comitatu in

373쪽

Antiquitates Hebrarorum. ' as

publicum prodierunt, uti Absolon &l Ad DiaS , qui curribus & equitibus stipati

quinquaginta Viris antecedentibus palam Comparuere. Nec opes deerant sustinendae majestati. Vivebant enim Reges

non solum publicis , sed etiam privatis

honis. Prosecto inter thesauros Davidis numerabantur non solum aurum & argentum ex tributis collectum, sed etiam agri, vineae, cellae olei & vini, arbores olivarum& ficuum, greges boum, camelorum, &asinorum: & Salomon habuisse legitur u riis per totam regionem locis duodecim Praesectos seu Promo scondos, quorum quivis adsignato sibi mense ad culinam regiam diebus singulis triginta tres hoVes, & centum oves subministrare debuit alendiS nimirum quinque millibus hominum in regiis servitiis occupatorum suffecturOS. Multa quoque Rex hic palatia aedificavit,

multas munivit urbes, aliaque Opera publica reliquit, regiae opulentiae monume ta : Omnia vasa, supellex omnis Domus Libani erant ex auro, praeter 2 O. aureae

scuta, quorum quodvis ultra sex millia, aliave scuta minora trium millium flore-norum pretio aestimata. i) Quantumcunque autem magna amplaque esset Regum

374쪽

gum potentia, legibus tamen a Deo per Misen latis suberant non minus, quam privatorum quique, ita quidem, ut nihil omnino iis addere. demere nihil liceret. Sed demum & regimen hoc Variis agitatum fatis una cum regno & regibus extinctum est post mille centum & sexaginta octo circiter annos. Primi Reges,

qui in Juda & Isirael dominabantur, erant Saul, David, & Salomon. Post hos secessione facta, & divisis Tribubus, uealibi dictum est, Istaeli praefuit Rex Jeroboam cum novendecim aliis usque ad Oseam, quo in Vincula dato novem tribus Israelis captivae in Assyriam & Mediam abstractae fuerunt, ipsumque regnum hoc eversum .est. At Judae imperarunt e Davidis familia Roboam cum viginti aliis usique ad Sedeciam, quo cum filiis occiis Urbs Solymaea a Nabuchodonosore misere vastata, Templum solo aequatum, & inc lar in Babyloniam sunt abducti. Finita post septuaginta annos servitute ad Principes transiit imperium ΙIebraeae gentiS, quorum primus Mathatias cum quatuor aliis. Tum Reges rursum successere, Aristobulus aliique quatuor, inter quos postremus Herodes Magnus. Heic sub Romanorum jugo ingemiscere coepit Judaea. Surrexerunt denuo tres Reges, quorum ultimus

375쪽

Antiquitates Hebraeorum. 27

Archelaus, Judaea denuo a Romanis subiniugata. Quartus denioue comparuit Rex Herodes Agrippa, Aristobuli filius, & M. Herodis ex Mariamne nepos, sub quo te tia vice Judaea in Romanorum potesta. tem redacta, & a Tito Caesiare regnum Cum metropoli Hieroselyma , & Templo penitus eversum fuit, dissipatis per omnem terram Hebraeis. Funestissimae huic cladi praeluserunt divinae Nemesis feciales e coelo nuncii. Αjunt enim fide digni

scriptores, vaccam aris admotam, jamque sub iecurri trementem peperisse agnum: integras armatorum militum acies per aera transcurrere visias : auditam noctu in

Templo vocem insolitam: Migremus binos migremus binos quin toto quadriennio excidium praecedente Virum quemdam plebeium, Jesium Anani filium, dies noctesque lugubri voce plateas implevisse, ejulantem Pa, Pa, Pi tibi Perusalem pqui postmodum in ipsis oblidione vallo insistens, qum ingeminaret triste melos eris etiam re mihis saxo e balista emisso

376쪽

a8 Caput L

V. .

Leges Hebraeorum, V Poenor.

Quoniam vero nullum regimen saritum tectumque subsistere potest absque legibus, quibus quid fieri oporteat, intelligant subditi, & absque poenis, queiS a legibus violandis absterreantur, iccirco &de his breviter agendum est. Triplicis generis leges erant, quibus obstringeba' tur respublica Hebraica, scilicet Morales, caremoniales, & Pudiciales. Morales Continebantur in Decalogo, qui in lapideis duabus tabulis digito Dei scriptus Mosi in monte Sinai quinquaginta annis ab egressu ex AEgypto traditus fuit, nocis ne pluribus prodigiis, quae Commemorat S. Scriptura: cl) I. TotuS mons circum quaque fumabat, tremebatque. a. Τotus ardere visius est. 3. Horrenda micabant fulgura, & reboarunt tonitrua. q. Caligo erat densissima, quae montem Ope riebat. s. Immanis pluvia & procella enubibus effusa. 6. SOnus buccinae contunuo ex omni latere perstrepebat. 7. Pro- micantibus a fronte radiis cornium instar Moses cum tahulis hujus legis e monte rediit. Quae omnia eo tendebant, ut He

377쪽

Antiquitates Hebraeorum. 29

hraei sacro quodam horrore correpti deis hilam Legislatori Supremo reverentiam exhibere, ac promulgatas sibi leges eo reis ligiosius custodire docerentur. Contineo hat autem Decalogus praecepta decem ,

tria quae ad Deum, ut unuS Coleretur, ne profanaretur nomen eius, ut Sabbato honos haberetur et tum septem, quae ad proximum sipectant, nimirum ut paren Les honorarentur, ne CaedeS, furtum, aut adulterium committeretur, ne falsum praeberetur testimonium, neque uXOr ne que res alterius concupisceretur. Unde

nata sacra illa gnome r Diliges Deum

tuum ex toto corde tuo proximum sicut te ipsum. Leges Ceremoniales ad quatuordecim capita referri possunt. ΦΑgehant enim I. De loco victimarum de Sanctuario. a. De vasis Sancti Sanctorum, siancti & atrii. 3. De Tabernaculo& Atrio. q. De Sacerdotum & Ponti fi- Cis vestibus, de consecratione illorum, i Levitarum : de dotibus & muniis Ministrorum : de eorundem urbibus S proventibus. s. De sacrificiis, de primigeniis , primitiis frugum , & decimis. 6. De censibus & oblationibus. 7. De NMza is , & votis. 8. De puerpera, de lepra insectis, aliisque immundis. 9. De aqua lustrica. Io. De munditie castro

rum.

378쪽

go Caput I

rum. I. De habitu & vestitu. m. De cibis mundis & immundis. I 3. De fi stis. iq. De cadaveribus. Pudiciales itidem

quatuordecim Capita Complectebantur. I.

Quid judicibus, Principibus, & Regibus

esset observandum. a. Quae iura belli. 3. Circa matrimonium & libellum repudii. q. De homicidarum poenis. s. De retarciendis damnis in caede animalium. 6. Quid notandum circa testes. 7. Quo loco habendi servi & ancillae. 8. De misericordia erga bestias. s. Praecepta ad merce narios, peregrinos, pupillos & viduas pertinentia. Io. De pignoribus. H. Ve- tantur graviter usurae inter Hebraeos. Ia. Qua ratione compensanda furta & damna illata, horumque poenae. I3. Quid agendum circa res depositas. I 4. Quid circa commodatas. Haec legum summa capita. Singularum in suas classes distributarum synopsin exhibet Cornelius a Lapide. m Ut autem hae leges nunquam memoria exciderent, alia duo praecepta instar custodiae Deus addidit: Primum, ut eas in volumine descriptas penes se haberent Reges, & assiduo perlegerent. Rex po

quam sederit in folio regni sui, describet

379쪽

Antiquitatis Hebraeorum. 3I

tribus , habebit fecum , legetque illud

omnibus diebus vita sui, ut discat timere Dominum Deum suum, custodire verba 'justificationes ejus, qua in lege pracepta sunt. n Alterum, ut a Pontifice in selemni sesto Tabernaculorum quotannis publice populo praelegerentur et Iusiolemnitate Tabernaculorum convenientibus cunctis ex Israel in loco, quem elegerit Dominus , leges verba legis hujus coram omni Israel, audientibus eis , ut discant, Er timeant Dominum, Er cvsodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. o Dici

Vix potest, quanto studio harum legum observantia a Mose, Ducibus, & a Pr phetis populo, a Majoribus, Parentibus,& a Patribus familias filiis & servis fuerit commendata, & perpetuo inculcata, adeo ut demum haec religio in superstitionem abierit. Legimus enim, Pharisaeos, homines superbia inflatos, quando in publicum prodierunt, fronti & cubito oblongas latioresque membranas Scripura vocat phylacteria) certis legum sententiis inscriptas alligasse, quin etiam in palliis ansulas quasdam & fimbrias longiusquam mos serebat, pendentes gestavicte, ut hoc indicio caeteris studio legis prinstare viderentur, sectantes corticem legiss

380쪽

3a Caput L.

gis, nucleum negligente . Pharisi di latant pblacteria sua, ae magnificant

VI. Quam sanctae autem leges erant, quuhus Hebraeorum respublica regebatur, tam graves etiam poenae ac supplicia fuiserunt constituta delinquentibus. Eiusis modi fuerant Multa, Tatio, Flamitatio, Penditio, Exilium: neci' autem tria g . nera produnt S S. Literae: Combustionem, Crucifixionem, Lapidationem. Multa imis ponebatur, vel in aere Vel in re pecuniam aequante pendenda. Si quis iuratus fuerit bovem aut ovem, Occiderit, via vendiderit, quinque boves pro uno bove r Rituet, er quatuor oves pro una ove. q Si quis percusserit mulierem proegnantem , abortivum fecerit, sed i a vixerit, D ocebit damno, quantum maritus mutieris expetierit, , arbitri judicaverint. r

Tationis poena statuta erat in illos, qui vitam alteri auferebant, vel Vulnus inflixere : Animam pro anima, oculum pro oculo , dentem pro dente, manum pro

SEARCH

MENU NAVIGATION