Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

. . . a

Antiquitates Hebraeorum. 33

manu, pedem pro pede, adustionem pro ad. usione, livorem pro livore. s Multi di Judaicorum scriptorum, & Christianorum Interpretum mitigare rigorem legis huius conantur, dum contendunt, eam

intelligendam esse de multa pecuniaria, vel poena crimini respondente: Josephus tamen ci) animadvertit, laeso potestatem factam, ut ultionem injuriae re ipsa prosequeretur, nec hoc inVito poenam a laedente oblata pecunia redimi potuisse. Id satis certum, non privata sed publica. auctoritate poenam talionis infligi oportuisse. Flagrorum supplicium frequens fuit apud hunc populum, & vulgaribus etiam criminibus , in legem commissis, vindicandis adhibitum. u Prosternent, nimirum Judices reum ) ef eo rara fefacient verberari. pro mensura autem pe rati erit γ plagarum modus: ita dunt

xat, ut quadragenarrum numerum non ex cedant , ne farae laceratus ante oculos tuos

aleat frater tuus. Modum infligendi hujus supplicii sic describunt Rabbinii Reus coram judicibus antea prostratus. & s Exodi 2I. t Antiquit. ' Lib. 4. cap. 8.

382쪽

34 Caput I

& condemnatus, vinctis hrachiis ad e Iumnam alligabatur, ita humilem, ut dorsum emineret excipiendis ictibus p ratum. Aderant quoque tres Iudices , quorum unus verba Deuteronomii x

proclamabati μή cusorieris, es' feceris verba legis hujus, augebit Dominus pla-sas tuas, er plagas seminis tui. Alimactibus numerandis intentus erat: postr mus supplicii ministros hortabatur, ut munere suo rite fungerentur. Flagrorum alia laniculis sive loris, alia vero arb rum ramis seu virgis constabant; quamvis non desint , qui virgarum supplicium ab eo, quod flagris sumebatur, diversum fuisse credant. Venditio furum poena fuit , Si fur non habuerit, quod pro furto reddat, i e venumdabitur. cy Exilium pro quibus delictis fuerit decretum, non constat ex S. Scriptura. Solum universe dicit Esdras, 2 Et omnis, qui non se. rarit legem Dei tui, es' legem Regis diligenter , judicium erit de eo sise in moristem, flve in exilis , es e. Ad ignem &rogum damnare reos, non adeo insteisquens fuit apud Hebraeos. Ita Judas i telligens nurum suam Thamar e damnato coitu gravidam esse, velut adulterii

ream

383쪽

Antiquitates Hebraeorum. 3s

ream ad rogum damnavit : Producite eam, ut comburatur. a 3 Ineesta comnubia cum matre & filia flammis vindicari imperat lex t uui supra uxorem iliam duxerit matrem ejus, scelus Operatus es e vivus ardebit cum eis; nec permane bit tantum nefas in medio vestri. b Sacerdotis quoque filiam flammis exurit . mandat Moses , si deprebensa fuerit is, pro , εν violaverat nomen Patris fiui. . Crucis supplicium non quidem Certo Cuidam crimini a lege statutum invenire licet e Plura tamen scelera huic poenae obnoxia fuisse exempla commonstrante inprimis idololatriam, & blasphemiam. Nam ubi populus Istraeliticus in terra Settim cum filiabus Moab scor abatur atque idolo eorum Beelphegor initiabatur, iratus Dominus ait ad Mosen: tolueunctos principes populi, suspende eos, contra Alem in patibulis, ut auferatur, furor meus ab Israel. c Judaei autem, nefanda perfidia Christum, ac si blasphe- .miae in Deum reus esset, apud Pilatum . accusantes erucasige, crucifige clamarunt i Dein propria haec seditiosorum ac re-1gnum adfectantium poena fuit, quae rursu 1

384쪽

sus crimina Christo Iudaei coram Pilato objecerunti Hunc invenimus subvertem tem gentem nostram, Er' prohibentem tributa dare Casiari, est' dicentem se Chri- sum Regem esse. Quin & publicis latrociniis decretum fuit crucis supplicium et Tune eruet i sunt eum eo duo latrones. -- Cautum Vero erat, cruci assixorum cadavera ad vesperam & solis occasium deinponi, ac sepulturae mandari. Non per manebit cadaver ejus in livo, sed in eadem die sepelietur. d msi sorte crimianis ratio postulare videretur, ut ad te Torem incutiendum pluribus diebus, quin& mensibus suspensa in patibulo corpora relinquerentur, uti contigit filiis Saul a Gabaonitis permittente David in crucem actis. e Denique aliud , & infame mortis genus erat, lapidibus obruere n centem vel idololatriae, vel blasphemiae, vel Sabbati violati, aut adulterii. Qui crimen eiusmodi ab altero commissi i dicium ad Judices adtulit, testimonio adprobato primus lapides in reum Conjecit ; tum populus eundem excipiens I pidibus extra urbem est persecutus, donec mortem oppeteret. ita praecipiebaturi

in libro Levitico f Edue blasphemum

385쪽

Antiquitates Hebraeorum. 37

extra eastra, Br ponant omnes, aminerunt, manus super caput ejus , ae lapidet eum universus populus. Atque hoc factum est cum iis, qui iudicio publico ad hanc poenam condemnati fuerunt. Non raro enim Judaei reum idololatriae, hiasiphemiae, vel adulterii ubicunque o Currentem lapidibus impetebant, zelo Iegis abreptir unde etiam judicium aeti adpellabant. Christum ipsum legimus iuvisse obrui lapidibus adulteram ad se adductam, si quis soret inter accusatores criminis expers. g Quin parum ab hoc genere supplicii ipsemet abfuit in templo, quum blasphemiae a Judaeis argueretur. Non deerat tamen Omne re

Agium reis. Nam qui fortuito casu Scimprudens hominem occidit, salutis asylum invenire potuit in urbibus, quas R fugit adpellabant. Harum sex erant a Mose designatae, tres citra Jordanem snempe Cedes Nephtali , Hebron & SLchem: aliae tres trans Iordanem, scilicet Bosor, Gaulon, & Ramore Galaad. Ne vero locus fraudi pateret, iudicibus fas erat , in eiusmodi reum secundum leges inquirere. Accitus igitur in iudicium iutius loci, in quo caedes fuit commissa ,

386쪽

38 Caput L

si causam suam defendere poterat, reductus est in urbem, ad quam confugit, ibidem impune morari permittebatur e siminus, supplicio a lege praescripto subjacuit. Post Ohitum tamen siummi Saceris dotis velut omni criminis labe abistutus,

omnino liber dimissus est. ch

g. U.

Magistratus Hebraeorum.

VII.

Λ d regendam, continendamque in ota cio tantam populi multitudinem opus erat Magistratu non uno, sed pluribus , qui divisis inter se curis commv. nem reipublicae selicitatem promoVerent, ruando designata, ut dictum est, a Mo-e Aristocratia introducto in terram Ch nanaeam populo, ac distributis inter Tri. hus singulas possessionibus constituta &firmata fuit. Primum facile locum in. ter Magistratus obtinebant Iudices , qui licet Duces populi simul fuerint, non tamen a dignitate hac mere, sied ab Otacio, quod iudicando exercebant, Pudicestiominabantur. Horum auctoritas, quae

, ad

387쪽

Antiquitates Hebraeorum D

ad regiam proxime accedebat, in eo sita erat, quod iudiciorum, consiliorum, adique bellorum negotia suprema cum p . testate administrarent. Quam rationem

exercendi iudicia adhibuerint, e geminis, quae S. Seriptura suppeditat, exemplis intelligere licet. Pudicabat Samuel Israelem eunctis diebus vita sua, ibat per gulos annos circumiens Bethel, Gala

D, ω Masphat, F judieabat Israelem in

supradictis locis, revertebaturque in Emmatha. ibi enim erat domus ejus, ibi

judicabat Uraelem. si E quibus verbis

patet, Samuelem aliquando accessisse audiversias urbes ac regiones iudicii exercendi gratiar aliquando accedentibus ad

se suamque domum ibidem iustitiam administrasse, ita ut prius veluti iudieium amfulans, posterius Rabile dici potuerit. At Debora Prophetes stemina, devicto Iabin Rege, & Sisera belli stratego occiso inclyta, quartum inter Iudices locum

obtinens Debora inquam judicabat populum iEo tempore, sed is sub palma inter Rama Bethel in monte Ephraim, ocendebantque ad eam filii Urael in omne judicium , quod eampsis ac sub dio habitum adpellari potest, ilia Haec ju- i x. Reg. . λ ἔμῶς. -

388쪽

dicandi potestas latissime quidem patuit,

ius tamen necis nequaquam ex Judicum arbitrio pendebat, sed administrari illud secundum legis praescriptum & apicem oportuit. Consilii nomine veniebat facultas populum congregandi, conVΟ- candi Senatum, & cum utroque, quae drepublica videbantur, agendi. Ista uti

apud Mosen, & Iosue, ita post hos penes reliquos Iudices & Reges fuerat. Belli gerendi munus iisdem incubuit. quippe omnia bella Judicum tempore

gesta ipsos tanquam Duces supremos gessisse constat, non tamen sine Seniorum ac populi arbitrio decrevisse, antequam Reges constituti fuerint, qui hanc potestatem sibi deinceps solis vindicarunt. Caetera Judices, quorum dignitas nonnisi Cum morte finiebatur, non ure natalium sed ut plurimum Dei voluntate sibi su cesserunte aliquando tamen populus Numinis indicium non exspectans Judicem sibi delegit, quem sortissimum tantoqu oneri parem existimabat e Perrexerunt Seniores de Galaad, ut toderent in amrilium suum Pephte, dixeruntque ad eum:

389쪽

Antiquitates Hebraeorum. IVIII. Princip e S.

Principum triplex classis erat, ut alibi memorabam. Primam constituebant Principes Tribuum, seu Phylarchi, ut ηPhilone vocantur, qui singulis praesuerunt, earumque negotia tum sub Judici. hus tum svh Regibus curarunt. Locutus

es Moses ad Principes tribuum filiorum Israel. m Convocavit Salomon Rex omnes Seniores Israel, γ omnes Principes tribuum. n ura quibus gaudebant, satis splendida fuerunt. Quippe adsiste-hant lateri Ducis aut Regis, & cum iis considentes partim consilia inierunt, partim jus dixere singulis tribubus et tum etiam si quid iurejurando publico san-

Ciendum erat, quemadmodum in foederibus aliisque contingit, una cum Ducqaut Rege solemni formula se obstrinxerunt: Iosue fecit foedus eum Gabaonitis jurans, di simul Principes Θnagoga. o

Altera classis fuit Principum familiarum. Nam uti totus populus in duodecim tri bus, ita & unaquaeque tribus in plures

390쪽

4a Caput L.

famillas divisa erat. Penes hos reside. hat earundem familiarum sibi subiectarum regimen ; illas saepius convocare debe-hant, & referre negotia, quae totam rempublicam tangebant e si bellum inis grueret, selectos ex illis Viros secum adferre ad exercitum, quin & Ducum ossicio fungi oportebat. A supremis autem Ducibus & Regibus ad consilia & ad iudicia celebranda honorifice admoti s

erunt. In tertia numerabantur Principes civitatum, quarum plures erant, a diver.

sis familiis habitatae. Principum autem horum nomine ac dignitate gaudebant Tribuni, qui mille Viris, Centuriones, qui centenis, Quinquagenarii, qui quinquaginta , Decani, qui denis praeerant. Hi ubi opus erat, civitatis illius, quam

incolebant, Senatum conVocarunt, atque

cum eo de rebus publicis consilia inie. runt e tum ad aliquot Senatorum istorum,tanouam iudices lesibus constitutos, causas subditorum definiendas introduxerunt rdemum a Judice vel Rege vocati de negotiis reipublicae cum reliquis Principiabus consultabant, & caussas ad supremum

illud tribunal delatas cognoscebant. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION