Legatio apostolica Petrij Aloysij Carafae, episcopi Tricaricensis, Vrbano octauo ... ab anno 1624 vsque ad 34

발행: 1634년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mconit e sua eiusdem Caroli Magni sita ibi dem in ipso Templi Odaeo tumulum nabet. Postridie Ascnassemburgum adij, disructuram Palatij nobilem ac peramplam spectaui, ἡ

quadrato lapide, cum fossa, turribus,& munimentis. Cum autem Rheda venissem, nauigio reuerti secundo Mono. Sed aura eo die aduersa nauigationem adeo retardavit, ut Francosertum nautae serius nauem appulerint. Clausae Ciuitatu portae iam erant ε, ideoque cCgi Senatum oportuit,

ut deliberaret de admissione: quod ad spatium horarium factum est , venitque alter Consulum

cum cohorte Ciuium armata,vi me introduceret.

Res vero mira omnibus visa est, dum id noctis erat,in Urbem Haereticam admitti tam honorificὸ Apossolicum Legatum. Cum ibi sit sancitum, ne postquam tenebrae ingruerint, cuiuis vel Primcipi portae Ciuitatis aperiantur. Cum instarent Comitia, & triduo pὀst essent habenda, sub conopaeo sedens, in consessu Canonicorum ego paraenesim habui: & fuit ea omnium veneratio, ut dicentem audierint aperto capite, nec tametsi rogati saepius tegere voluerint. In qua significatione obsequij manserunt, dum eorum nomine Magnus Decanus gratias ageret, ac

52쪽

ficeret spem electionas optiniae Pro luccessu Eiusdem Elei lionis indixi Mogum. tiae publicas preces, sed di Canonicos . qui numero quatuor ac viceni suffagii ius habebant inoduxi , ut in Sacrificio Missae, in quo ego Spiritus

Santa opem eram imploraturus, praemisSa exo- mologes, sacram Synaxim sumerent. Futurum enim ominabar, Ut receptus animo Deus, secreto consilio suggereret , quemnam prae alijs eligiporteret. Porro, etsi hoc visum omnibus est inu- statum , ac nouum ; nescio, consenserint promptius, an quod suasueram , fuerint exsecuti reueret .

tius . . t 1

Aliquanto ante ipsam electionem, quoniam persenseram Archiepiscopum designari a plurimis eum, qui erat Episcopus Normalienus, &Noguntiae Praepositus, eundem adlui, ac sum hor tatus , ut daret consensum de se: & quoniam a modestia,&a metu oneris imponendi dissiciliorem eum reperi; eo impendi essicacius persuasiones meas ,& consensum denique impetraui.

Adfuit itaque dies electionis , & dum Can nici in Comitio erant, egoi ac duo Caesarei oratores in Odaei subsellijs ornatis peristromate sodimus; donec Magnus Decanus ex conclaui egret

53쪽

sus, priuatim Nobis, ac dein e superiori loco semel

Latine, iterum Germanice populo nunclauit , Electum , via Spiritus Sancti, Archiepiscopum talectorem & Principem Moguminum fuisse, Ge. Orgium Fredericum , antea ut dixi v ormatiae Antistitem, S: Moguntiae Praepositum. Mox C nonici , ita. ut erant linteati, cum insignibus suis eum deduxtie ad maximum Altare, ac in eo denti obsequium exhibuerunt. Redeunti ex Ara principe, in Odaeo ipso , ego primus, postea Caesarei oratores , gratulati si mus, tum inscensis Rhedis in quarum prima m cum erant ijdem Oratores Caesarei, & in proxiama nouus Princeo, ac Primores e Ciero, in alijs Canonici omnes, ordine suo J itum est ad Pal lium,inter explodentes plaudentesque tota Vrbe milites; cum Rhedas agmine pedeitri antecederent Nobiles Aulae; & ubique populi admurmuratio laetissima consonaret. In mensa summi conuiuae eramus ego, atque

unus ex Oratoribus Cmreis : ad latus Mensae hinc Eleistor, illinc orator alius assederunt. S pone illos series utrimque Canonicorum , ac nonnuli rum Comitum erat: circumastabant Nobiles Viri, quinquot venerant ad noui Principis electi nem .

54쪽

Α7. .

nem; sed statim' a primo missu, mense ibidem

cuncti, sed leorsi in , accubuerunt. Polfridie sum auspicatus electionis processum,&triduo in Commentarios omnia retuli ; montitaq ae dedi insuper in codice scripta nouo Principi , quae ad optimum regimen Ecclesiae Moguntinae mihi videbantur posse conducere. Habitus . vero sum ab ipso Electore in Aula eius tam ho norifice , ut potuerim iam tum coni j cerota prorissus futurum, quemadmodum pollicebatur: cum diceret mihi abeunti, superaturum se Antecesseres, in obsequij reuerentia erga S. Sedem.

Etsi autem conabatur me diutius retinere, utpote qui assirmabat, videri sibi Sanetum Petrum

in .ssidibus esse, dum ego aderam Apostolicus Legatus; quanto maturius potui,solui Moguntia. &secundo Rheno descendi Coloniam: eo deductus a Nobili viro, cum naui, & omni commeatu.ex mandato eiusdem noui Principis Electoris. Coloniae alter Elector Serenissimus Ferdinandus Bauarus, in Carthusia dissimulato habitu p stridie ab aduetu me conuEnit; nam ad eum m tui alloquij locum, ex Brula mansione suburbana sponte aduenerat. Demum Leodium sospes, inter pericula tamen aliqua,remeaui.

55쪽

- XXI.

V Arauerat Mense Pontificio sacerdotiunt .

seu Canonicatus Cathedralis Ecclesiae Muidensis , in qua partim Catholici, inrtim retici erant ij , qui Sacerdotia, seu Culonicatus obtinebant: ideissuas quique opes, suamque augere fictionem ut numero superarent, & suae professionis Episcopum ibi demum eligerent. Catholicis Praepositus . & Scholasticus ; Decanus

Haereticis praeerant; & ad horum partes accesserant recenter Filius Regis Dani, Filius Ducis Hol satiae, ac Filius Ducis Luneburgi. Catholicos hi superasent potissimum astu; caelando nimirum obitum Canonicorum , qui in Mense Apostolico desiderabantur: ita temporis beneficio male usi aliquem semper ex propria se

ta subrogabant, euoluto mensium trium interuallo ι si Mindae possessio non adiretur interim ab alio; qui Romae Sacerdotium impetrasset, nec litterae Collationis Pontificiae insinuarentur. De ea re Praepositus ad me scripsi, ut tantae iacturaeobuiam iretur. Suasit vero; conserrem ego potius Canonicatum, qui tunc forte in Mense Α-postolico vacaverat: alioqui ominabatur futuru,

56쪽

vispatio trimestrycircuitiaesto, uni e secta ijseon. ferietur. . Contuli ego itaque Sacerdotium Viro Nobili, & Catholico; consiliumque adprobauit Summus Pontifex; qui & annuit mihi illud etiam petetui, ut distribuerem deinceps in Mense Apo stolico Sacerdotia earum Ecclesiarum; quae sube. tant Haeretico Administratori; ea lege tamen, ut Romae iterum gratia peteretur. . Res cessit ex voto; neque id Mindae tolum egi sed Magdeburgi, Halberstadij, Lubecae, Ham- burgi. Flammeliae: & peculiariter Mindae, quatuor viris Catholicis dedi Sacerdotia, seu Canonicatus ; cumque obijsset in Haeresi Decanus, uti audius iam erat numerus Catholicorum facilius tunc per epistolam interpretem effeci, ut ea dignitas ad Catholicos rediret. Quocirca feliciter Mindae fictio Canonicorum Haeres affecta sensim coepit subsidio huius solertiae debilitari.

XXII.

Ioannes Bemardus Fuldensis Abbas, R.

l. Princer, superans magnitudine animi Antecessorum suorum periculi; qui perpessi exilia.&incommoda summa fuerant; ut Fuldensis Coeno-bij celeberrimi restituerent antiquam gloriam ;a

57쪽

queat eis partim spolite sua . partis adhortatio

nibus Vrbani Pontificis, Ferdinandi Caesaris . ac Eleonorae Augustae indinitus, ut assereret in priastinum omnia; primo quandam veluti coloniam Religiosorum, ex Coenobio S. Galli, Fuidam imuitauerat. Etenim Fuldensis Abbatia ,, quae Minnachos S. Benedicti amplius trecentos olim mluit, vel ijsiam carebat , qui Diuina in I mplo munia possent obire. Proscctus vcio ipsc met ad S. Galli Coenobium in Rhetiam fuerat , & ibi recommunicata cum Antistite, qui est pariter S. R. I. Princeps, septem Religiosos Professos, ac Tyrones decem , in spem familiae numerosioris ,αμ

tinuerat.

Curauit deinde mihi a Metivii mo iniungi A batiae suae Apostolicam visitatione; &cum tam dio illuc immigrassem itinere plurium diem, prome, ac pro familia ad Moenum usque Rhedas mi sit; naui enim eo ascenderam, fuitque obuius ad limites propriae ditionis, cum insigni Virorum Nobilium comitatu , atque ad suburbanum p latium , quod Nehouium appellant, primumduxit. ibi postridie ab aduentu mansi, dum Visit tio interim Fuidae indiceretur ; atque hanc Vrbem perendie intraui, dum eam perstrepent,

58쪽

bus tympanis . explicatis vexillis & frequenti

bus explosionibus, copiosus miles, plausu ingerrati repleret. Augebant autem: honorem erudiistae tautationes f iuuenum' Nobilium , praelatatim e Seminario Pontificio; etenim hi, in cho ros varios distributi, habituque & omni ele. gantia conspicui , subinde aduenienti gratulaa

Inter eos plausus ad Palatium Abbatis perueni, & paulo post cum Legati toga ad Templum contuli me: ubi pro foribus me opperiebatur iis dem Abbas , ornatus compluviata veste praedi. uite, gemmatisque infulis, & argenteo lituo; aderantqae Decanus , Praepositi , & Religiosi

Vix accesseram , cum Abbas cidarim posuit;& capite aperto praebuit mihi exosculandam Crucem. : mox & aspergilium dedit, ut irrora. rem circumstantem populum; denique thuribu.lo arrepto mihi ter odorem pium adoleuit. Post haec sub umbella processi ad summum Altare, &in eo publice, post solemnes preces Hymnosque perlitaui. Peracta mox re Diuina , n secreto consessu, ubi Abbas dumtaxis Decanus, Praepo

siti, ac Religiosi aderant, iussi a Scriba recita-Ga ri

59쪽

'ue adeo partim sponte sua. pantis adhortat

nibus Vrbani Pontificia, Ferdinandi Caesaris, ac Eleonorae Augustae inductus , ut assereret in priastinum omnia; primo quandam veluti coloniam Religiolorum, ex Coenobio S. Galli, Fuidam imustaverat. Etenim Fuldensis Abbaua, quae M nachos S. Benedicti amplius trecentcs olim luit, vel ijsiam carebat , qui Diuina in Templo munia possent obim Prosectus vcio ipsi met ad S. Galli Coenobium in Rhetiam fuerat , S: ibi re communicata cum Amissile, qui eis pariter S. R. I. Princeps, septem Religiosos Professos, ac Tyrones decem , in spem familiae numerosioris ,ra

tinuerat.

Curauit deinde mihi a Sactissimo iniungi A

batiae suae Apostolicam visitatione; &cum Le dio illuc immigrassem itinere plurium dieis, prome, ac pro familia ad Moenum usque Rhetas misit; naui enim eo ascenderam, fuitque obuius ad limites propriae ditionis , cum insigni Virorum Nobilium comitatu , atque ad suburbanum P latium , quod Nehouium appellant, primum duxit. Ibi postridie ab aduentu mansi, dum Visit tio interim Fuidae indiceretur ; atque hanc Vrbem perendie intraui. dum eam perstrepent,

60쪽

bus tympanis ' explicatis vexillis ' frequenti bus explosionibus, copiosus miles, plausu ingetrati repleret. Augebant autem honorem erudiistae salutationest iuuenum' Nobilium , praeserutim e Seminario Pontificio; etenim iii in cho ros varios distributi, habituque & omni ele. gantia conspicui , subinde aduenienti gratui

tantur. ' i

Inter eos plausus ad Palatium Abbatis perusni. & paulo post cum Legati toga ad Templum contuli me: ubi pro foribus me opperiebatur i dem Abbas , ornatus compluviata veste praedi. uire , gemmatusque infulis, & argenteo lituo ;aderantque Decanus , Praepositi , & Religiosi

omnes. l

. Vix accesseram , cum Abbas cidarim posuit;& capite aperto praebuit mihi exosculandam Crucem : mox & aspergilium dedit, ut irrora. rem.circumstantem populum , denique thuribusto arrepto mihi ter odorem pium adoleuit. Post haec sub umbella processi ad summum Altare, de in eo publice, post solemnes preces Hymnosque perlitaui. Peracta mox re Diuina , in secreto confessis, ubi Abbas dumtaxat Decanus, Praepo

siti, ac Religiosi aderant, iussi a Scriba recita-

SEARCH

MENU NAVIGATION