장음표시 사용
91쪽
STatuerat summus Pontifex supprimere coiatus Uirginum quarumdam, legibus commuis nibus sociatarum , quae immigrauerant in Belgiu, cermaniam,atque italiam ex Britanniae Regno plurimaeque ita in unis aedibus consueuerant m rari in eis Generalis Antistita, Praesides Prouinciales, ac Re ices praeessent: nec septa domicilii tamen clausa, uti aliae piae familiae mulierum,c stodirent. Imo mutarent sedem, adirem regio' . Varias, atque ubique puellas in pietate simul & in quovis muliebri opincio instituerent. ., i, Caeterum professiqnis vota emitteres oris campani interdiu noctuque ad precα , ad crum . ad opifkia domestica, ad cibum, se somnum vocari ; sepeliri communi tumulo; legatis,pijs iuuari ,ornarique simili habitu lolebant Cum alia tamen infirmi sexus earum sedalitia ἰnusquam satis defensa honetate habitent . nisi in
claustris perpetuis earumdem pudicitia instar thesauri seruetur; peculiariter vero cum Urbes atquci Prouincias adire,interdum in aetati ac formae flore, periculosum inprimis iudicetur. Ideo de initia tuto eiusmodi suppri ndo Sacra Congreg tio
92쪽
decretum tulerat, Dod ego ipsis Leodii, Treuiris,
de Coloniae , nec enim alibi erant intra fines legationis meae, statim insinuaui. rSpatium rogarunt illae ad deliberandum , ac spem simul fecerunt fore, ut decreto eidem obis temperarent. interea Generali Antistitae, quae Monachij in Bauaria tunc erat, rem aperuerunt; ea.
que Venestidam Campianam Visitatricem ad ip sas illico destinauit. Haec itaque sodales liras Treuirenses, Colonienses, ac Leodienses induxit ineonsilia prorsus aliena, & temeraria e nempe ut crederent, nec decreto Sacrae Congregationis , nec mandatis meis obtemperandum esse ; quasi perperam aduersus eas emanassent. Contra existi marent, habendam rationem potius Sacramenti,
quo sese Antistitae Generali obstrinxerant ι & hu ius iussa urgere sanctius ac religiosus , quam quae iuberet Apostolicus Nuncius. Haee ubi ad me perlata fuerunt, adiui earum domicilium ;vt Uisitatrici mentem saniorem OL
ferrem , eamdemque monita coaspernantem , rite interrogandam censui. Quaecumque vero ipsa,& aliae pertinaces Virgines minus consentanea sentirent, enuntiarentque; ea retuli in commen
93쪽
a steteris est sacrae Congregationi de Propagan-.da Fide, & qui prius ad me decretum antemiserat. Aliquas tamen disposui ut pareretri, haribitum perinde,ac mores mutarent; eaeque reue terunt in Patriam , aut saltem ex aliarum conm-
. Sacrae Congregationi ad haec suggessi, potissi,mum tria videri necessaria, ut decretum suppressionis earum certo exitum haberet. Nempe ut iulud ad omnes huius uistituti Virgines pertineret ane si adigerem ego abire illas , quae inva fines erant. meae legationis, exciperent contra, α quererentur tolerari alias Monachij, Viennae, Neapoli , Perusiae , ac Romae etiam in ipso Summi Pontificis conspectu : nam in his quoque Urbibus mansionem, aut domicilium fundarant. Deinde, ut Generalis Antistita , uti auctor inobedientiae, in custodia idonea coerceretur. Demum ut Sumis mi Pontificis Constitutio Apostolica promulgaretur , in qua penitus earum institutum abrogaretur. Secus enim illae spem habebant fore, ut succedente alio Pontifice, Sacrae Congregationis decretum eluderent, nisi Bulla suppressionis pex
Consilia haec probauit Sacra Congregatio de
94쪽
- Propaganda Fide ;i tulique noua decreta , ut e e ,
Virgines ubique; ab instituto eiusmodi cessarent. Quia vero Uenefrida Campiana, & Sodales eius enunciauerant quaedam; ab Haeresi haud main pere aliena, uti ex.commentarijs a me transiri issis apparebat, ideo ad Tribunal Sacrae Inquisitionis res earum demum venit: tam est periculosum in foeminis, ultra captum ingenij muliebris eas alia quid scire. Rescripsit praeterea Franciscus Ingoli ea, quae in commentarioslaetuleram, & quae suggesieram, opportuna fuisse admodum,& utrique Sacra: C gregationi fundamentum dedisse, ad sumendas consentaneas deliberationes, pro instituti carum aut pressione perpetua. Non ita multo pὀil Eminentissimus Cardinalis S. Hontifrij iniuia xit mihi ; ut tam Generalem δε mistitam, quam Visitatricem capi,haberique in cullodia curarem ; sed iis ut neutri de alterius c/rcere antea quicquam indicaretur. Parui; de
illam Monach ij , hanc Leodij eodem tempore iussi apprehendi: nec ibi Serenissimus Maximilia- nus, aut hic Leodij Populus id ullatenus impedi.
. Maximiliamis tamen, S alij prima-L a riae
95쪽
riae notae, amplis eas Virgines studiis prose
bantur: Leodiensis populus autem erat tunc maxime suae immunitatis retinentissimus. Vt mirum proinde fuerit successisse id admodum tranquille, eo nimirum tempore ; quo e seditiosis aliqui adhuc audacia instructi, nec venia Principis mitigati, uti noua moliebantur quotidie, ita non fere 'bant,Visitatricem inuitam e domo extrahi; quae domus immunitatem habebat & Ciuitatis,&Cleri: nam erat ex aedibus Claustralibus,quas vocant.
unius Collegij Canonicorum. Sed amoc populi erga me,& ea persuasio, quod nihil praeter aequum di fas decernerem , successum quem speraueram meis hisce conatibus dederunt. Misit postrem4 Leodium ad me Bullam peris '-petuae suppressionis earum Eminentissimus Catadinalis S. Honufrij , in qua Sanetissimo D. N. placuit nomen meum inserere: & ea Bulla fuit rein medium quam opportunum : quia statim ab illius promulgatione Virginum earum demJvanes cere, atque solui pseudosocietas coepit; & ad lares proprios, aut certe ad laicum vitae statum omnes
96쪽
Oll ngus Gulielmus Bauarus, Comes
Palatinus, & Neoburgi, Itiliae , Cli- uiae, Montium Dux , viduatus sorore Maximiliani Bavari Electoris coniuge sua, nec instruetus liberis praeter unigenitum, ad fundandam pro amplis tuis ditionibus Catholicam posteritatem, specie alia negotiorum cum Marchi ne Spinota Mediolani Moderatore, & copiarum Hispani Regis Praefecto Supremo , in regionem Subalpinam luerat, quasieratque nouam contingem ex prosapia Ducis Allobrogum. Sed frustra tum inde, tum ex Germania post modum nuptias idoneas sperauit; fortasse quia ei nuptum dare Principes magni recusabant filias: quarum utique liberi scribendi non serent nisi in secundis haeredibus; superstite nimirum alio, quinatus ex priori toro, aditurus erat Principatum. Quocirca petijt filiam Tertiogenitam Ducis Bipontini ,tantum ut nuberet pari, cum ille item sit ex gente Baliarica: nam si ambo coniuges in Germania non fuerint ex aequo nobiles ac generosi . nescio qua videntur amari macula liberi eorum , atque impediri,quominus gloriam hauriant
97쪽
ex Auorum stemmatis. Adiuis quoque ad honores, atque ad illustres successioties eis praeeluduntur : quasi natalium claritas, accepta dumtaxat ex alterutro Parentum, clauda esse quodammodo . neque ad grandia posse niti integris passibus
Nadius est itaque Dux Neoburgi occasioneris connubii cum puella pari, sed congeneris quam videlicet contingebat gradu tertio consanguinita tis. Idcirco gratiam impedimenti huius flagita. iit ab Apostolica Sede, annuissetque Summus Pontifex si puella induci potuisset, ut Caluinianam Haeresim, in qua innutriuerant eam Parenis
- Conditionem hanc Dux Neoburgi accepit gra uius ; lum quia credebat, iuxta Scriptorum qum rumdam sententiam; non impediti connubia Gemmanorum ex eo capite, quod coniugum alter se Religionis nostrae, alter sit sectae Lutheranae ves Caluinianae; passim enim ita in Septentrione n bunt: tum quia Sedem Apostolicam aiebat ad id, minime adegisse, aut Ducem Barium , quando ei nupsit Henrici Regis Soror, nempe Catholico Ui--m sponsa Haeretica , aut Regem magnae Britamnjae, quando ei nupsit pariter soror Ludovici RG
98쪽
gis, boc est, sponso Haeretico uxor Catbolica. Iustus propterea sum ab Em '; ipsum Ducena conuenire : qui cum apud Serenissinaam Belgij Principem Bruxellis ageret, Louantum venit mediam urbem, & ad colloquium idoneam; utpote procul ab Aulae necessarijs obsequijs quae tempori apta non fuissent. ibi ab Eius Serenitate exceptus fui perhonorifice; cum aduenerit ad hospitium, ad quod diuerteram, & me in Rheda sua duxerit ad aedo instructas supellectilib& famulitio tum ipsius, tum Serenissimae Principis Belgij. Suasi aurem quam potui efficaciter, ut aequi boni consuleret, anteferretque cuiuis priuatae sententiae, delibe rationem Summi Pontificis ; quam sussi agio suo etiam Cardinales multi,post rem aliquoties discus
Insinuaui etiamι Duci Allobrogum,& Magno Etruriae Duci negatum perinde indultum : quando aspirarunt ad nuptias cum filia Regis Magnae Britannis : Duci ver5 Barij, de Regins Britannis concessum illud. ob causam publicam fuisse. Etenim ex impedito illius matrimonio simultas, '&graue bellum metui potuisset;Rege utique Ma-Ximo grauius accepturo, si ex consortio familiari Ducis ad Regiam domum remearet soror cu nota
99쪽
vel malae , vel dubiae simae : atque adeo ex matri monio huius permisso securitas, vel immunitas Catholicorum in uniuerso eo Regno videbatur
Cum itaque nulla iam ratio publicae causae Eius Serenitati suffiagaretur, hortatus sum acquiesceret Summi Pontificis rescripto; nec iret in complexum uxoris alienae ab ea Religione, quam non ita pridem fuerat professus tam gloriose. Porro etsi multa in eam sententiam dixi; Dux adhuc rem discuti coram a quatuor Theologis voluit ε, de tum ipsemet, ut acri est ingenio , &promptus sermone ad disserendum , simul cum eis causae propriae ius egregie tuebatur. Nihilomianus ego constanti persuasione conatus illum inducere, ut deliberationem Romae initam potius probaret , Louanto demum recessi. Non ita multo pol , dum ex Brabantia se res rens ad proprias ditiones Dux idem esset Traiecti, edaccersens ad se Io. Baptistam de Ninis Audit rem meum, statuerat, si ego consensissem , mi
tere eum Romam, cum vno ex praecipuis Consiliarijs suis, spe impetrandae dispensationis. Exci
savi ego tamen consensum: &tum ille scripto it rauit preces, novasque insinuauit causas, cur crederet
100쪽
deret nimirum sibi eius matrimonis veniam a Sumo Pontifice concedi debere. Demum ubi ego Serenitatem Eius nilailo plus obtinuisse cognotii ; litteras dedi ad Religiolum virum, qui ei est a sacris confessionibus , ac suasi,
auctor ei esset, ut omnino alias nuptias cogitaret.
Postremo hic euentus rei fuit: dispensationem dis simulata utriusque coniugis periona , & suppressis titulis dignitaturo, impetrauit ab Archiepiscopo Philippensi , qui inter Batavos praeest Clero,&est quasi Antistes ibi Catholicorum. Nam quia ditiones nonnullas Dux obtinet in dioecesi Vltra testina, videri potuit ad forum eius pertinere.Mox Bipontum proficiscens , nuptias iniuit , & sponsam secundo Rheno Dusieldorpium inde secum adduxit.
OBierat Antistita Ecclesiae Thorensis princceps Imperij,& quae Virginum Nobilium,
quas Canonissas appellant, Canonicorumlue &Cleti eiusdem Ecclesiae Praeses habetur. Ex hoc instituti genere in Germania, Belgioque sunt Collegia plurima de opulenta , alunturque in eis puellae Nobiles sacris Ecclesiae stipendijs, vel perpetuo