장음표시 사용
11쪽
Vel enim genus poetarum universum ele vant & floccifaciunt, vel antequam cognoverint , praecipites ad judicandum seruntur de illorum facultate, ut de re minimi pretii , & quae in propatulo posita callidos aestimatores non requirat. nihil enim solidum
subesse existimant, nihil philosophi cura dignum ; sed plebeja omnia, trita, quotidiana . Iccirco, Μidam imitati, Apollini Pana, Homero Choerilum, Catullo, Virgilio,
Horatio Bavios nescio quos, Μ aevios, Suo fenos, Caesios, Aquinios anteponunt, Vel pueris decennibus irridentibus, & de tanta judiciorum pravitate sibi ludos facientibus. Quum igitur librum Ar1stotelis πε, ποιητικῆς, jussu Triumvirum Litterariorum , in Gymnasio. Patavino studiosae juventuti explica re deberem, necessarium mihi visum est , de utilitate disciplinae hujus nonnulla praefari, ut & improbae factioni occurrerem , & auditorum meorum , si qui fortasse teneriore animo essent atque erroribus obnoxio, indust Ham excitarem, iisque attentio ribus & magis ad ilibus uti possem. Non Poeticae nimirum consulere instituebam, sed ejus amatoribus: quum ars nobilissima sor
12쪽
AD LECTOREM. pulchre staret. Exstiterunt deinceps argu menti hujus plures acroases , unde postea hunc libellum confeci, ne defensionis meae fructus angustis nimium scholae finibus contineretur, sed longe lateque ad hominum
aureS permanaret. Habebunt propterea in hac mea scriptione qui tueri Poeticam Volent , non omnia quidem arma parata fuisset enim res immensi operis ) at praecipua& validiora, quibus hostium impetus frangere ac debilitare possint : habebunt quoddam ἐγχειρο διον, quo ad subitos incursus tuti satis & protecti sint. Neque est cur a nobis , qui nova & nostra in hoc volumine haud raro protulimus, indicta solum & inaudita postulenti sero enim nati sumus; &majores nostri, viri sollertes ac laboriosi , ut qui in possessionem vacuam venissent , optima quaeque & firmissima olim occupaverunt , ut hoc demum tempore pauca admodum e Xcogitare atque addere inventis liceat. Studiosis adolescentibus vetera primum fideliter tradere nos oportet , deinde etiam nova, si quae inveniri meditando potuerint. Verum tritis quoque ac perVulgatis novam lucem afferre conatus sum; &
quae dispersa & dissipata multis in libris la-
13쪽
Y AD LECTOREM.tebant, in unum locum sedulo comportavi,& in aspectum adduxi, ut lecturis promta& expedita forent. Nefas iccirco non duxi , e scriptis virorum ingenio ac doctrina excellentium, Platonis, Μ aximi Tyrii, L. Senecae, Hieronymi Fracastorii, Μ. Antonii Μajoragii, Gerardi Ioannis Vossii , Isaaci ejus filii , Iani Vincentii Gravinae ,
atque aliorum, nonnulla in commentarium hunc meum derivare, quae ad rem propositam facerent: semper enim existimavi, et
qui rempublicam studio suo juvare instituat, de veritate primum & communi utilitate , de gloriola deinde ac rumoribus coingitandum esse. Duo sunt quae te scire cupiam , Lector candide: unum, me huic libello haud temere titulum secisse, De GLlitate Poetices, non , ut quibusdam placui Lset, De Utilitate Poeseos . in quo , auctorem , ut spero , bonum, secutus sum Aristotelem, qui συν-γμα suum de hisce studiis , meqποιηοκῆς, non ποιησεως, inscripsit, quum de poesi tamen, ac variis ejus formis acturus esset e praeterea non solius poeseos utilitatem, sed artis etiam poeticae, & omnium quaecumque ad hoc genus pertinent, uno vocabulo complecti volui . Alterum; quae
14쪽
AD LECTOREM. xl quae a me disputata sunt de misericordia , ea veterum philosophorum, Stoicorum praecipue , decretis consentanea esse , qui misericordiam, ut infirmi animi vitium est, a recto usu ejus, in quo Virtutem colloca-hant , accurate distinxerunt. Ceterum quae Christiani Theologi de tota hac re statuunt, quum de CHRISTO Domino praesertim loquuntur, cujus & tristitiam sponte susceptam, & fletum etiam legimus in Sacris Litteris, ea neque ignoramus , &summa, ut par est, religione Veneramur . Haec volebam nescius ne esses , amice Leoctor : fruere , & vale .
15쪽
AVENDO vedulo per Ia sede di revisione, ed approvaetione det P. F. Paolo Antonio Ambrogi, Inquisitore di Padova , net Libro intitolato : Joannis Antonii Vulpii Liber De
Utilitate Poetices . adduntur in calce orationes ,re; pro Litteris Humanioribus , non effer c sa alcuna contra la Santa Fcde Cattolica , eparimente , per attestato dei Segretario N stro, niente contra Principi, e buoni costumi; concedi amo Liceneta a Gius m Comino, Stam patore in Padova , che poma essere stampato,
16쪽
DE UTILITATE POETICES.CAPUT PRIMUΜ. Quibus ex caussis Poetice oriatur . Ea inter homines antiquusma. Utrum scribendi cara minis ratio solutae orationis usum antecesserit, necne. Griniana Theologia a poetico inserumento nonnulla mutuatur . Philosophi
vetussi mi a poeticis rimentis non abhoris ruerunt . Oratorem illum probatum iri qui si poetae quam smillimus. Num verumst, quod vulgo fertur, Poetas nasci, Ormiores feri. ESs v facultatem qua praediti homines orationem libere ac sine lege decuris
17쪽
E LIBER DE UTILITATErentem definitis intervallis coerceant , &certo syllabarum numero metiantur: non
usitato praeterea loquendi genere , figuris
verborum & sententiarum audacioribus, dein scriptionum varietate, affectionum & actionum humanarum accurata imitatione, mira denique fabularum inventione sublimem at que ornatam essiciant L. unde in. animis Udientium summa exsistat delectatio: cui facultati Poetica nomen sit ; res adeo manifesta & comperta est, ut si quis argumentis probandam sumat , perinde faciat ac si lucere solem , quod minime dubitandum , maxima ingenii contentione demonstrare la-horet. Quotidiana experientia satis doce. mur , hanc esse vim & praestantiam eorum quos poetas appellamus , ut populum in theatris, vel quoscumque auditores lectoresve in scholis, in consessu, in joco etiam atque vino , suavissime demulceant, a severis tristibusque cogitationibus ad jucundas laetioresque traducant, quolibet impellant, undelibet retrahant ; ex qua re plausus &clamores excitantur, gratia & benevolentia colligitur, in opinionem sapientiae Venitur, nominis immortalitas paratur. Facilius porro est invenire duros & superciliosos homi
18쪽
nes , & commodorum quibus ipsi carent conatemtores , quorum judicio res poetica latialis habeatur & nugatoria, totumque poeta rum genus levissimum ac minimi pretii ;quam ita contumaces atque deliros , ut in animum inducant pernegare, Vim esse ac facultatem hujusmodi , qua multi mortales polleant, plurimi delectentur. Quod quum ita sit, nostri muneris est antequam ad poetam praeceptis sermandum aggrediamur, duo potissimum tractare atque investigare r quibus nimirum ex caussis Poetica oriatur, &cur eam professi tantam sint apud omnes fere gentes auctoritatem dignitatemque consecuti di deinde quid nonnullos permoVerit , ut a communi sensu plane abhorrentes, artitam gratiosae, tam innoxiae, tam de hominibus bene merenti convicium facere, ac nullla accepta injuria graves inimicitias denuntiare voluerint. His enim duobus inquirendis & pertractandis illud elucebit, aut ego
fallor , poetas quibus tamen hoc nomen tribui recte possit non temere in civitatibus magno aestimari, carminumque fingendorum disciplinam tum honestam esse, tum variis neque exigui sane momenti utilitatibus resertam, unde in rem privatam &A 2 pu
19쪽
publicam ea bona deriventur quae nemo sanus parvi ducat. Primum itaque ostendam, Poeticen rem esse inter mortales antiquissimam ; quod certe praestantiae ac dignitatis ejus non leve argumentum suturum est: anis liquissima enim, & apud omnes nationes sere usurpata , sic hominum propria esse videntur , ut ipsis detractis humana natura manca quodammodo atque imperfecta reis linquatur .
Quum igitur disciplinarum paene omnium rudimenta Graeci a barbaris acceperint, pra sertim a Phoenicibus, Chaldaeis, aegyptiis, nihil mirum si Poeticen quoque, teste Tatiano Syro in Oratione adversus Gentes , inde hauserint, unde cetera vitae Vel commoda vel ornamenta in eos derivata fuerant . Quis autem eruditorum ignorat, Homerum atque Hesiodum GraecoS poetas auctoribus profanis omnibus vetustiores haberi , utpote qui aetatem hanc nostram dulim millium ac septingentorum ferme annorum spatio antecesserint 8 Non est tamen existimandum, eos ad tantam scribendi carminis excellentiam pervenire potuisse nisi priores alios habuissent in quos intuerentur, ' cum quibus de palma certamen instituerent. Ni
20쪽
ΡoETICE S. CAPUT I. 3hil est enim simul inventum atque persectum . Sed eorum poetarum qui Homeri atque Hesiodi tempora praecessere germani foetus partim monumentis litterarum traditi non fuere , partim deleti sunt vetustate :ne dicam, fortasse nonnullorum & nomina ipsa omnino intercidisse . inmorantur hodie ex antiquissimis illis Graeciae temporibus poetae Orpheus Thrax , Chiron Thessalus, Amphion Thebanus, Automedes Μycenaeus , Olympi duo Μysus & Phryx , Μelampus, Pamphus, Linus, Μusaeus, Phemonoe Sibylla , cui hexametri versus invenistionem tribuunt; ut alios plures praetermittam . Circumseruntur quidem hoc tempore poemata nonnulla quae Orpheum & Μu-um auctores mentiantur, sed conficta, ut videtur, ab otiosis hominibus, & falsa inis scriptione decorata, ad majorem iis auctoritatem conciliandam: Vel perperam Vetustissimis illis tributa, quum sine auctoris nomine Vagarentur: vel denique seriptorum illis ομωνυμων, sed longe recentiorum. Quod si apud Graecos tanta est poetarum antiquitas , eam apud barbaros, unde Graeci Poeticen , acceperunt, multo Vetustiorem neces.se est ut fateamur. Profecto in divinis