Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

c LIBER DE UTILITATE

Mosis commentariis, qui ante omnia omniisum profanorum volumina quae quidem ad nos pervenerunt, conscripti sunt, cantica leguntur . elegantissima & maxime sublimia , quum ipsius Μosis , tum Virorum ac mulierum Μosis aequalium. Sunt autem viri doctissimi qui contendant , Poeticen, sive scribendi carminis rationem, solutae orationis usui antecessisse uΙd prae ceteris tradit Strabo lib. I. Geo.

graphiae in disputatione adversus Eratostheanen; cum quo faciunt Μaximus Tyrius , philosophus Platonicus, in Oratione de lauadibus Poetices, & Lilius Gregorius Gyral-dus Ferrariensis Dialogo I. de Historia Poetarum. Suffragatur etiam Lactantius Divinarum Institutionum lib. 7. cap. 22. hiS verbis: Figmenta haec esse poetarum quidam putant, ignorantes unde illa poetae acceperint Pac negant haec fieri possed nec mirum es ita illis υideri. Aliter enim quam res habet, traditur a poetis qua licet sent multo antiquiores quam hissorici oratores cetera genera scriptorum I tamen quia m ierium divini sacramenti nesciebant , m ad eos mentio restim rectionis suturae obscurorum ore pervenerat ἰeam vero temere ac leviter auditam in modum

22쪽

POETICE s. CAPUT I. γ mmenticiae fabulae prodiderunt. Haec sentenatia primo aspectu , ne dicam inepta , videri potest: quemadmodum tamen intelligenda sit, postea explicabo. Certe Cadmus Μilesius , & Acusilaus Argivus , qui primi solutam orationem excogitasse dicuntur , iis temporibus floruerunt quae Xerxis in Graeciam descensus haud ita multo post consecutus est, si Flavio Iosepho atque Eusebio fidem habemus. Isidorus porro Hispalensis in Originibus testatur, primum ain. pud Graecos Pherecydem Syrum soluta ora tione inclaruister Romanorum Vero primum Appium Caecum orationem adversus Pyris rhum in vulgus edidisse , cujus generis aliquid simile nemo ante ipsum protulisset . Apud Romanos tamen ne quid veri dissimulem Poeticen sero admodum excoli coepisse, nimirum Livii Andronici temporibus , qui primus fabulam docuit anno V. C. I D X I V. satis constat . Nemo propterea mirabitur , a Lactantio' traditum libro s. etiam in barbaris regionibus poetarum nomen prius auditum quam philosophorum rimmo poetas ipsos loco sapientium fuisse Ex hac persuasione ortae sunt veteres illae

23쪽

R LIBER DE UTILITATE num dulcedine seras & saxa traxisse perhibentur: erant scilicet Orpheus & Amphion viri sapientes, iidemque poetica facultate praestantes, qui divinis carminibus rudes &agrestes homines ab immani & sera vita ad

societatem ineundam civilemque cultum traduxere ; ita ut civitatibus constitutis leges moresque Vigere inciperent, quae humiles &abjectos a potentiorum superbia & iniquitate defenderente quo sane invento nihil me. lius, nihil utilius generi hominum excogitari potuit. Audiendus Horatius in Epistola ad Pisones V. 39 I. Πλesres homines sacre interpresque deorum. Caedibus oe victu foedo deterruit Orpbeus zDictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones. Di Ias oe Amphion Thebanae conditor arcis Saxa movere sono testudinis, o prece blanda Ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam , Publica prisatis secernere, sacra profanis ς Concubitu prohibere vago et dare jura maritis - oppida moliri et leges incidere liguo . Sic honor nomen divinis vatibus atque

Carminibus venit - - - - - -

Ιllud quoque antiquitatis Poetices non infirmum argumentum est , quod apud multas gentes & nationes, deorum laudes versibus

24쪽

POETICES. CAPUT 1. spotius quam soluta oratione componi & diis

vulgari consueverint: praeterea quae ad cultum deorum pertinere crederentur, Versibus

comprehensa , & posteritati quasi per manus tradita sint: nemo autem nescit, in recte institutis hominum coetibus religionis curam primam fuisse & antiquissimam. Huc pertinet locus Isidori lib. 8. Originum cap. 7. Poetae, inquit, unde stat dicti, sic ait Tranis

quillus P Quum primum homines exuta feritate rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse , cultum modicum ac sermonem n cessarium commenti sibi , utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt . Igitur ut templa illis domibus pulchriora, . simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quas auginiore honorandos putaverunt , laudesque eorum verbis illuseriorisbus, oe jucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam incitur, quae ποιοτης

dicitur, poema vocitatum est, ejusque fctores , poetae. Verba sunt Suetonii Tranquilli, ut videtur, ex quodam ejus libro deperdito, qui exstabat Isidori temporibus. Leguntur adhuc Homeri , Hesiodi, & aliorum ΗΡmni , qui rem ita esse testentur; sed prae

cipue Μosis, viri , scriptoribus

25쪽

to LIBER DE UTILITA ΤΕ profanis omnibus antiquioris , & aliorum

item prophetarum apud Hebraeos divina carmina , de hac re dubitationem omnem ex a nimo tollunt. Immo poetici sermonis decor atque sublimitas adeo mysteriis divinisque ceremoniis conveniens est, ut D. Dionysius assirmaverit, Christianam quoque The logiam a poetico instrumento nonnulla mutuari , quae ad caelestes divinasque mentes describendas necessaria videantur. Nam &Sacrarum Litterarum hoc proprium esse animadvertit D. Thomas Aquinas Summae Τheologiae parte prima, articulo nono primae quaestionis, ut ea quae ab omni materiae concretione libera & segregata sunt, per imagines quasdam corporeas explicent, ac ruindi etiam populo percipienda proponant . quod poetae prosecto facere solent. Deus eis nim omnibus providet pro uniuscujusque captu & natura: fert autem natura hominis

ut sensibus ducibus ad ea quae sola intelligentia attingi & cognosci possunt , paullatim ascendatur: humana enim paene omnis cognitio a sensibus initium sumit. Propterea Sacras Litteras decet translationibus uti ac ministerio imaginum corporearum: nam

alioqui splendor ille divinitatis, mortalium

26쪽

POETICE S. CAPUT I. oculis lucere non posset, nisi ei vela quae dam & involucra praetenderentur. Nunc ad illud veniamus , quomodo intelligendum sit, a veteribuS prius Carmen usurpatum quam prosam orationem. Contrarium enim similius veri videtur; quum scili-Cet oratores loquantur, poetae canant, prior autem natura sit sermo quam cantus. Triae

1 unt profecto quae ad excolendum sermonem pertinent: id animadvertit Gerardus Ioan nes Vossius in libro de Natura & Consti

tutione Ρoetices ) ut nimirum sit emenda LuS , Ornatus, modulatus, sive , ut Graeci loquuntur, ἔαμεος. Emendatum sermonem Grammatica essicit , Ornatum Rhetorica , ἐμμεΓον seu modulatum Poetica. Tempore igitur praecessit soluta oratio eam quae pedibus vincta & definita est i quemadmodum incedere antiquius est quam equitare aut curru Vehi: pugnis vero adversarium percutere prius inventum fuit quam gladium stringere, vel hastam jaculari. Sed nihilominus loquendi & scribendi ratio longe di.

versa est. Locutos fuisse homines antequam canerent, rationi consentaneum videtur: non

tamen ex ea re colligitur, libros prius oratione soluta conscriptos, quam carmine MQuum

27쪽

xa LIBER DE UTILITATE

Quum enim omneS loquerentur, pauci Veinro ea facultate praestarent , ut orationem

modulari, & carmen facere possent, iccirco libri qui res memoria dignas complectere ninetur, eo sermonis genere scribi coepti sunt

quod minus vulgare esset . Immo etiam antequam libri scriberentur, veri simile admodum est, deorum laudes, sacrorum ceremonias, regum ducumque res gestas, legum sanctiones, & quae moribus utilia crederentur , carminibus inclusa fuisse, ut comprehendi facilius & retineri memoria possent , & ut diebus festis, vel in conviviis canerentur ad citharam . Hanc porro caussam fuisse crediderim , quare quum a Versu ad prosam orationem, tamquam liberiorem ac longe minus laboriosam, scriptores transire coepissent; qui philosephiae navabant operam , a figmentis poeticis & aenigmatis non abhorruerint: priorem enim illam viam rerum sublimium tractandarum, a poetis monstratam, nondum obliti erant. Ostendebant

iccirco philosophiam, ut castam & incorruispiam Virginem, poeticis quibusdam vestibus indutam & ornatam, quod ingenui pudoris est: non amictu quasi detracto inverecundam & fronte perfricta , quae, ut Venalis

28쪽

ῬOETICES. CAPUT I. 23 muliercula , circumserretur , neque solum populi satiaret aspectum, Verum etiam cutis libet se impure contrectandam praeberet. Id autem contigit philosophiae quum primum

oratorio, seu Vulgari, non poetico more sMt antea, explicari coepta est. Nam vetustiores illi, quibus & Plato annumerandus, nefas esse existimabant rerum divinarum minui majestatem , iis in apricum lucemque hominum proferendis; eosque solos philoso phicis mysteriis initiabant quos ad summa quaeque natos & egregia virtutis indole praeriditos perspexissent. Ad poetas igitur pertinent incunabula philosophiae: ipsi eam quod

ammodo protulerunt , educaVerunt , aluerunt , ad aetatis florem ac maturitatem perduxerunt di iidem, ut placere posset, ornatu addito, & dote quasi collata elocandam curaverunt. Μultum propterea. huic generi debet philosophia , quae nimirum apud illos bene pudiceque olim servata fuit. Neisque philosophos indignari continuo velim,

si quando illis per sannas poetarum, comi. corum praesertim ac satyricorum , impune vitiosis aut ineptis esse non licet . Quum enim poetae id sibi sumunt, jure sibi sume. re videntur, pro Veteri sua rei tam auguri, stae

29쪽

r4 LIBER DE UTILITA ΤΕ

stae possessione. Ceterum quo tempore, Ver sibus posthabitis ad solutam orationem diis serti homines primum confugerunt, qui caus,sas in foro actitabant, ut remis v. VeloqUS poeticam dicendi rationem vitarent, ad incompositum & paene rusticum sermonis genus declinaverant. Sed paullatim errore animadverso, Viderunt, oratorem illum magis probatum iri qui esset poetae quam simillimus: propterea dictionem suam non solum poeticis luminibus, quasi gemmulis ,

distinguere atque illustrare, verum etiam numeris pedibusque, minus tamen severis, coercere & colligare instituerunt i quo in genere insignes perhibentur Isocrates Atheniensis, Thrasymachus Chalcedonius, Gorgias LeontinuS. Deinceps illud considerandum est, utrum verum sit, necne , quod Vulgo fertur , poetas nasci, oratores fieri. Nam si dictum

hoc sermone hominum tritum a Veritate non abhorreat, non leVe argumentum ex eo duci poterit antiquitatis Poetices: quarum enim rerum semina humanis animis innata quaedam vis inseruit, eae res antiquissimae s uni. Poetam certe natura ipsa Valere , mentis Vi

30쪽

ri; poetam bonum neminem sine inflamma tione animorum exsistere posse; grave plenumque carmen caelesti aliquo mentis instinctu fundi solere ; pronuntiavit Μ. Tullius non semel; assirmavitque, sic se a summis hominibus eruditissimisque accepisse. Idem Platoni visum est, qui scilicet in eo Dialogo . quem Ionem inscripsit , poetas

cum Corybantibus Μagnae Deae sacerdotiabus comparare non Veretur quicquid vero elegans , decorum , sublime, admirabile scribendo carmine praestent, id non arti cui piam , quae nulla sit, verum divinae sorti ac virtuti prorsus esse tribuendum . Quibus& Pindarus calculum addit, qui Olympiorum Ode a. quum de facultate sua magnifice admodum sentiat , Bacchylidem & Simonidem aemulos poetas ideo contemnit , quod illi a magistris artem scribendorum Veris suum accepissent, ipse Vero instinctu naturae poeta exstiterit: eos propterea per ludibrium corvos appellat, se autem aquilae nomine diis gnatur; quum Videlicet eam opinionem imbibisset, ut existimaret, sapientiam non a praeceptoribus in scholis tradi, verum in cujusque indole ac natura positam esse. Iampridem animadvertit Isaacus Casaubonus in

SEARCH

MENU NAVIGATION