Joannis Antonii Vulpii liber de utilitate poetices. Adduntur in calce Orationes tres pro litteris humanioribus adversus earum contemtores, ab ipso habitae in Gymnasio Patavino

발행: 1743년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

r6 LIBER DE UTILI ΤΑ ΤΕ

Commentario ad illud Persi Satyra I. vero su 3 o. - - Non hic es Lias Attι Ebria meis

ratro - - Attium a Persio notatum,& ineptum fuisse poetam, cui non copia ingenii, sed labor improbus ac gloriolae pruritus, & si quae alia sunt infelicium ingeniorum irritamenta, Iliadem suam, quale cumque poema, Vix vi expresserit. Propterea opus illi fuisse multum hellebori seu veratri deglutire, ad caput purgandum, & excitandam mentis tarditatem: quod secerat Carneades cum Zenone Stoico disputaturus , & alii plerique studiorum gratia, ut acrius providerent quae commentabantur; teste Plinio Hist. Nat. lib. 23. cap. 3. Addit me. moratus Casaubonus , a Pindaro Ode 3. Nemeonicarum, vocari ανδρος, & minus persectos nec germanos poetas, qui arte niterentur. Scriptis porro & factis hominum hoc inesse, ut coacta & nimium elaborata, Venustate omnino careant r cujusmodi fuerunt Antimachi poesis, Dionysii tabulae . Pelopidae facta; de quibus Plutarchus in Τimoleoner ἰχ--ε - , inquit,

βιασμένοις ε irae πονοις εοικε: conatum m com

tentionem virium praeferentia, coactis oe mis νo labore expressis similia sunt. Haec tamen omnia

32쪽

POETICES. CAPUT I. I omnia non aliorsum pertinent, quam ut fateri necesse sit, neminem in poetam bonum atque egregium evadere olim posse quin ex cellens ingenium, Vimque animi non Vulgarem in ortu ipso a natura acceperit: ceterum inde non colligitur, artem superVacaneam poetis esse atque inutilem. Si enim*rs ad praestantem naturam adjungatur ,

poemata pulchriora & absolutiora efficiet , quam si a solo sonte naturae ea prodiis ent. Quod vel exemplis poetarum facile ostendi potest . Callimachum arti magis quam ingenio poeticam facultatem debuisse, affirmat Ovidius in Amoribus libro I. Elegia I 3.

Battiades semper toto cantabitur orbe IQuamvis ingenio non valet, arte valet.

His autem versibus, non id propositum Nasoni est, auserre Callimacho laudem omnem ingenii; nam ingenio prorsus ablato nullus arti locus relinquitur: sed tantum significare Voluit, primas partes in eo poeta artis esse, ingenii secundas : ut si Callimachus arte destitutus fuisset, in mediocri laude constitisset, nec praeclarum eximii poetae nomen apud homines umquam consequi potuisset. Contra, de Ennio Romano poeta cecinit idem Ovidius eadem Elegia:

33쪽

et 8 LIBER DE UTILITATE

Ennius arte carens, animo se sue Accius oris , Casurum nullo tempore nomen habent.& libro a. Tristium V. ΑΣ . Ennius ingenio maximus, arte rudis.

Adde igitur artem Ennio , tolle rus illud

antiquitatis, numerorum asperitatem, verba

horrida , & reliqua incommoda , veteribus cognita, nobis ignota , qui ex Annalibus Ennii, & aliis ejus poematis fragmenta solum paucula habemus ; jam neminem Ennio praepones . Euripidem, virum sapientissimum, utpote ab Anaxagora physico institutum, eumdemque excellenti ingenio poetam, peccasse tamen saepius in Tragoedia scribenda, animadvertit Aristoteles; quod is artis praecepta neglexisset. Μultum igitur naturae debent poetae non inficiamur ); sed nec parum arti, saltem qui optimi &esse & haberi volunt. Natura enim sine arrite rudis & imperfecta est: ars per se, nulla subjecta naturae indole, nihil potest. Ambae vero conjunctae pulcherrimorum poematum caussae atque Origines merito aestimandae. Quae omnia breviter expressit Horatius in Epistola ad Pisones V. 6 8. Natura feret laudabile carmen , an arte,

Quaestum es. ego nec sudium sne divite vena,

34쪽

POETICE S. CAPUT I. Ist Nec rude quid possit video ingevium: alterius se Altera poscit opem res, conjurat amice. Si aliquid ergo sine arte atque apparatu fieri

aliquo modo potest, illud profecto magis estici poterit si adhibeatur cura & ars; quod

sapienter docet Aristoteles libro χ. Rhetoricorum , allato disticho Agathonis poetae in hanc sententiam. Ostendimus adhuc, ef se poeticam facultatem ab antiquissimis usiaque temporibus: proximum est ut doceamus, hanc scribendi carminis disciplinam neque futilem esse rem, neque contemnendam , ut nonnulli falso arbitrantur.

35쪽

sto LIBER DE UTILITATE CAPUT II.

Duas praecipuas esse caussas propter quas Poetice res futilis quibusdam videature quod ad opes parandas conduca minus, o quod plurimi nomen poetae sibi falso arrogem, ne- que natura satis idonei, o doctrina parum exculti. Mores poetici laudati. P. Virgialium , Antonium Panormitam Poesis locupletavit . Hujus artis pretium non immianui , sed augeri potius ab eorum frequentia qui carmina scribunt. Id exemplis aliarum facultatum ostenditur.

CU R. facultas poetarum non solum pluribus e vulgo , Verum etiam doctis interdum hominibus res levissima & minimi pretii videatur, multae sunt caussae; quas persequi sigillatim longum & molestum euset. Duas tamen praecipuaS non praetermittam , quae imperitis fucum facere solent . Prima caussa est; quod studia poetarum ad lucrum, & ad opes parandas minus conduincunt: & de illis Graecorum proverbium uinsurpari potest, ουδ os . Quum igitur omnes, aut paene OmneS, in re augen.

36쪽

ΡOETICE S. CAPUT II. aida & amplificanda occupati sint , & solos divites beatos, solos sapientes & honore diis gnos judicent ; de pauperibus contra pessime

sentiant, eosque vel ignavos, vel decoctores , vel diis inimicos existiment , eorum occursum horreant ac reformident ; mirum propterea non est, si poetas & Poeticen aversentur , quibus videlicet divitiae propositae non sint, sed levis tantum gloriae umbra , & sterilis quaedam voluptas . Vatis e-

nim avarus

Non temere es animus e versus amat, hoc sudet unum PDetrimenta , fugas servorum , incendia ridet . Non fraudem socio, puerove incogitat ullam

Pupillo e vivit siliquis, o pane secundo . quod olim Horatius libenter fassus est Epistola I. lib. a. Haec potissima caussa suit , eodem Horatio teste in Epistola ad Pisones, quamobrem Graeci Romanis hujus facultatis

laude longe antecellerent: Graeci nimirum gloriae splendore magis ducebantur, nomianis immortalitatem cupidius appetebant rRomanis patrimonium exaggerare pulchrum& praeclarum videbatur ; in eo Votorum

summam ponebant. Audiendus memoratus poeta:

37쪽

as LIBER DE UTILITATE

Grajis ingenium , Grajis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris . Romani pueri longis rationibus absens Discunt in partes centum diducere . Dicat Filius Albini , si de quiucunce remota es

cia , quid superat Z poteras dixisse , Tri-eus . Eu JRem poteris servare tuam . redit uncta .

quid si ρ

Semis. an , haec animos aerugo di cura pecul/ssuum semel imbuerit, speramus carmina fui Posse liuenda cedro , m kυi serva=ida cupresso ρIccirco nonnulli poetas parasitis & scurris annumerant , generi hominum otioso, &reipublicae prorsus inutili . Quae sententia militum praesertim est, ac forensium rabularum. Testis locuples Ovidius Amorum lib. i. Elegia postrema, cujus haec verba sunt: Quid mihi, liυον edax , ignavos objicis annos ,

Ingeniique vocas carmen inertis opus p Non me more patrum, dum frenua susinet aetas, Praemia militiae pulverulenta sequi . . Nec me verbosas leges ediscerer nec me

Ingrato vocem prosiluisse soro . Videmus , patres lucri dulcedine illectos, &sui negotii bene gerentes , filiis quos animadverterint Μusarum consuetudine delecta

38쪽

POETICE S. CAPUT II.

ri, vehementer succensere , quasi νοδ μένοις, dc a majorum virtute degenerantibus. Quod

sibi contigisse narrat idem Ovidius Tristium lib. 4. Elegia ultima his versibus:

Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, Fortia verbosi natus ad arma forte

At mibi jam puero caelesta sacra placebant ζInque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit, Studium quid inutile tentas PMaeonides nullas ipse reliquit opes. Hoc porro quum faciunt, se parentis ossicio fungi, liberorum commodis & rationibus cono sulere ac prospicere dictitant: sed hujusmodi sedulitas prava & praepostera est, si verum

fateri Volumus, turpemque avaritiam opumque admirationem, summam praeterea solidorum bonorum ignorationem & contem-

tum in ipsis arguit . Certe enim quaestui non inhiare, mediocri patrimonio contentum esse, locupletem barbariem aspernari, quae Vulgus magno aestimet ea parvi ducere , litteras & honestatem pecuniae praeponere , excelsi animi recteque a natura consor mali proprietates & indicia sunt . Utinam vero multos his moribus praeditos in civitate videremus: minus profecto scelerum , flagitiorum , turbarum esset: nam, Ubi disi.

39쪽

LIBER DE UTILITATEriae curae habentur , teste Sallustio, seu qui quis est auctor, in Oratione altera de Republica ordinanda ad C. Caesarem ibi omnia boua vilia sunt, fris, probitas, pudor , pu

dicitia . ad virtutem enim una m ardua via

es o ad pecuniam , qua cuique lubet, nititur Γ malis honis rebus ea creatur. Hinc illa quae vulgo jactari solente Lucri bonus es odor ex re Qualibet Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere. Poetici mores hujusmodi, ab avaritia, bellua tam fera, immani , intoleranda, longe remoti, privatis domibus caritatem, rebus publicis concordiam S salutem afferre possent: tantum abest ut poetae ideo contemni debeant , quod apud ipsos non ea sit pecuniae auctoritas quae apud reliquos mortales . Facium illud Anacreontis Teji, Lyrici poetae elegantissimi, Graecorum litteris celebratur, quo se virum sapientem aetati suae ac omni deinceps posteritati manifesto probavit. Hic a Polycrate Samiorum tyranno, cui ob excellentiam ingenii carus & acceptus Vivebat, quinque auri talentis donatus fuerat. Id munus quum hominem frugi ac parvo contentum Valdesbllicitum haberet, post duas noctes qua Sille insomnes traduxerat, Polycrati a poeta

40쪽

POETICE s. CAPUT IC astemissum est , hoc addito apophthegmate r

Donum odi, quod cogit vigilare. Velim porro animadvertant poematum ama

tores in hac narratiuncula & sapientiam Anacreontis, & liberalitatem Polycratis: colligent enim , falsum esse quod sibi homines illitterati persuadent, poeticam facultatem ad opes parandas numquam conducere. Optimi sane poetae cum viris principibus plerumque familiariter Versantur; qua consuetudine, si velint , facile admodum inopiae subvenire possunt. Plena est exemplorum antiquitas, plena etiam recentiorum temporum historia, quibus ostendatur, ducum regumque duram semper fuisse poetas : ab iis praeterea locupletatos, & summo in pretio atque honore habitos. Ρ. Virgilius Μaro, teste veteri scriptore in Vita ejus, possedit prope centies sestertium , ex liberalitatibus amicorum. Idem tradit, Octaviam Augustiserorem, quum recitationi sexti libri JE-neidos interesset, ad illos de filio suo, magnae spei adolescente, immatura morte prae repto versus , Tu Marcellus eris, & quae sequuntur, animo defecisse : atque aegre tandem refocillatam, dena sestertia pro singu-

SEARCH

MENU NAVIGATION