Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sERENISSIMO POTENTISSIM O PRINCIPI

Scolorum s postea magnae Britanni Hiberania, dec.) REGI.

Vod minime omnium Majestatem Tuam latet', Rex Serenissime idemque sapientissime , adfectus ingentis haec interdum vis est, ut mutis atque elinguibus vocem exprimat. Lydi quonda regis filio id evenisse testis historia antiqua. ademerat infelici puero vocis usum naturalis quaedam linguae impotentia. pietas vinculum solvit, S opportuno tempore loquela donavit. Simillimum est quod nunc & milai Tua Majestas usu videt venisse. Personant aures nostrae quotidianis multorum sermonibus iaμιγαλ TStis commemorantium,quq ille secit in ornandat imo cumulanda Tua Majestate generis omnis dotibus, quaru vel singulas in Principe tanto jure aliquis non adulandi studio miretur. Est qui benigni talem naturae tuae , pari comitate junctam, miris laudibus tollat in coelum. Est qui de aequitate iustissima, & aequissima justitia, de prudentita de judicio, quae in omnibus dictis, factis tuis cernuntur, eximia praedicet ac rara. Alius mihi fortitudinem tuam , cujus grande nirperdocumentum Majestas Tua dedit , meritissimo dilaudat. Versatur jam & in ore omnium amor Musarum tuus de illa insignis, quae in te est, peritia literarum, quae iudicio sapientissimi Imperatoris sundamenta sunt cunctarum virtutiam. Super haec omnia fulget longe lateque Pietas tua, Rex Serenissime, & purioris Religionis amor, atque in e idem professione de propagandi studio firma constantia. Harum

igitur tot tantarumque virtutum frequens ac seria contemplario, cum impulisset me dudum , ut tacita cogitatione atque intimis sensibus sublime hoc tantae praestantiae tuae fastigium venerarer: tandem etiam vocem rumpere dc te, magne Rex, actari compulit: cum praesertim ab

humanissimo Meruditissimo Iohanne Spolisvodo, quem in comitata Illustrissimi tui Iegati hic vidimus, intellexissemus Tuam Majestatem non solii de nostro nomine & studiis inaudisse aliquid : sed & existima tioni

12쪽

tioni favere non obscure. Nempe, haec est magnarum de vere Δanimarum natura, haec indoles, ut eorum etiam, qui possunt minimum, eonatus honestos benigne interrictentur: de non minus voluilatatis quam facultatis in pendendis culusque meritis habeant rationem.

Certe Suffenus ipse mihi non sum nec unquam sui: qui ingenii mei

hrevem nimis modum probe noVi. Et tamen distiteri nequeo ad nuntium hunc incredibili quodam gaudio esse me perfitium. Nihil enim

ad commendationem lucubratiuncularum nostrarum aut sperare, aut omnino concipere animo majus poteramus: quam ut per illas ei principi vel leviter innotesceremus, qui caeterarum tanto Regi convenientium virtutum gloriam, laude insuper eruditionis ivit cumulatum. o salve, de felix vive diu immortale seculi decus. Absque te esset haut satis scio an habitura esset nostra aetas, quod vetustati, Pios suos Sc Philosophos Imperatores in Christiani nominis contumeliam jactanti,posset opponere. Vnus tu, Rex sapientissime, amore ac studio cum aliarum disciplinarum tum imprimis pietatis, quae vera Philosophia est, veteres illos tam longo superasti intervallo, quanto divina distant humanis, de ut cum Poeta dicam, οσιν ἡροινὲιὲς 'Sed

longe animi iudicio meo falletur, quisquis novum hoc veluti sidus ferteo isto potissimum seculo casu aut sorte fortuna putabit illuxisse.

Solet summus ille rerum arbiter quos ad magnas, de ut ita dicam extraordinarias rerum conversiones elegit, eo idem raris quoque de extraordinariis virtutibus insignire. Regna a majoribus fundata de quasi per manus inter caetera patrimonii sibi tradita, quietis rebus bene ac prudenter administrare , etsi laus est non mediocris : ejusdem tamen , si verum fateri licet, cui etiam mediocria interdum ingenia

usu ipso paria se videantur praebuille, Malor animi vis, mens actior, altior prudentia in eo principe desideratur, quem Macedoniae suae non capi finibus, etiam hostes ipsi sui est potens veritas vel a conjuratiso tibus suis verum extorquere in sunt falliari. Estne aliquis Europa tota, ac prope dixerim toto jam terrarum orbe, quin sciat Magnum Hemicum nostrum, Regem Christianissimum qui rebus gellis etiam Micissima scriptorum ingenia longe a tergo reliquit, ad debitum sibi ure sanguinis regnum admirabili quodam ani ini robore , de illis quas

heroicas dixere virtutibus, magna in Ole Gigantum fraterculis contra

nitentibus frustra multis, viam sibi fecisse Te quoque, Princeps inclate , majoritas ire per a tum At spiciis maiussis Mes. neque dubitamus magnum aliquid, quod loquantur posteri, sito tempore editum iri ab excellentibus adeo dc praestantibus Virtutibus tuis. In quibus commemorandis, ac pro virili parte ornandis, facerem libenter, qui meus

13쪽

est in te adsectus, aut potius pietas, ut mediocris ingenii vires exsererem: nisi viderem gravissimis occupationibus tuis bono publico esse parcendum. Contraham igitur orationis vela, & cujus potissimum gratia instituta haec scriptio est , non tam meo privatim nomine, quam publico bonorum omnium , quibus hic pietas , & virtus cordi, quod cx immani illa conjuratione quae Majestatem Tuam anno Oppresserat, memorabili in omne deinceps aevum exemplo, maxime quidem manu coelesti, sed & virtutem ac fortitudinem tuam secundante sis liberatus cuncti & tibi de universis gentibus , quibus aut jam imperas, aut quandoque imperaturus es, ex animo gratulamur. Macte felicitate tua, Rex Serenissime, atque illud serio gaude, serio triumpha, tam inlustri argumento superos palam fecisse, teque de salutem tuam sibi esse curae. Quis igitur adversus te si Deus a te

Quod superest, Rex - λ - , Deum Opt. Max. assiduis precibus oramus, ut domi serisque omnia tibi tuta ac laeta praestet: consiliis atque inceptis tuis adsit, praesitque semper benignus: saxit denique ut Tua Maiestas, populos a providentia divina & lubmillos sibi commitis quam optime, quam felicissime, qua diutissime regens

Imperium Oceano, famamque ut terminet asem. Lutetiae Parisioru in a. d. x I i. Kal. Octob. anno '

Serenissimi IACOBI VI. Scolorum

ad H

Is AACvM CAsAu BONUM. Nnotuit nobis antehac insignis tua prudentia & eruditio: nunc adsectus tui erga nos, de cultus non levem secisti significationem. uterque gratus, etiam literae tuae effusae in nostras laudes. Quanquam illud Tragici, animo magis quam voce laudari Ula, tamen non diffitemur nos plurimum hetatos laudatione tua. Pul

14쪽

VPHelirum ait ille , laudari a viro laudato , annon a te cujus nCmen jampridem perclaruit in nostro orbe. Perge, per nos licet, laudare, colere, venerari, aut si quid aliquid aliud ducis mage nobis dignum, id face: nihil a te quod non gratii limum. Amamus enim cruditionem tuam, pietatem, prudentiam , acre judicium, & insignem animi temperiem, quorum nomine s dc haec non ultima laus, non minima, vales gratia apud regem fortissimum & potentissimum. Gratulamur ex animo utrique vestrum , tibi quod honos sit habitus virtuti tuae :illi quod ad caeteras virtutes hanc adiecerit vere regiam, cultum hominum literatorum. O felicem Galliam, si tanto Principe, si tam praeclaris ingeniis diu fruatur. Ruebat Regnum per motus bellorum civilium et ille retinuiti,iille effecit ne jam animam agens exspiraret Respublica. Silebant artes de tantum non peribant bonae

disciplinae : vos restituistis. Quid est quod non hinc speremus, dummodo pax constet de libertas liberae genti λ Sed Deus videbit. Litigia

in religione, ut intelleximis,inter vos satis fervent, nec remittunt adversarii quicqliam de Veteri pertinacia. Mirum quod in tanta luce non pudeat errorum : mirum quod non taedeat viros puerilium nugarum.

Romanos porro certum est omnia miscete in gratiam sui Pontificis , sesunt odia inter Principes, adimplent omnia su spicionibus : Pacem Christianae Reipubl. sibi noxiam arbitrantur: etiam involaiar in jura nostra & regna divino humanoque jure nobis debita aliorium transtare conantur. haec persentiscimus dc quam humanitus fieri potest cavemus, securi de eventu. Deus enim huculque a nobis & in post rum, ut speramus. Tu vero, Calaubone, quicquid nostra scire interest, per Isteras durn occasio erit significabis. scis quid momenti ha beant opportuna nuntia praesertim in rebuspublicis. Pietas tua de affectus, de quo imulta apud nos Sportisivodus noster , haec suadent: dein tu sub principe, quocum nobis conjunctissima est amicitia; in illa Ecclesia, cujus status nos habet valde sollicitos. Optamus certe prospera omnia , nos interim prospicimus Ecclesiis nostris ,. ce ti una cum imperio propagare certam in Deum fidem. Exteris, si dederit Dominus , opitulabimur : nunc & sicut hactenus firmum nobis est studia bonarum artium, sed Sc earum fautores fovere: namque haec ornamenta regnorum ducimus dc firmamenta.

Recti ssime Seneca de ad nos : Etsi nostra magis refert fortiores ferio, ni doctiores , tamen alterum fine altero non D : non enim aliunde veniem o m T qaam a bouis artilus, ω a cretemplatiave naturae. Ignoscimus philosopho quod non adjecerit studia pietatis, quae nos tamen ante omnia semper poscimus de meritissime. μια φυλακή αάβεια

15쪽

ψ ἀν ρωπους. οῦ ri tabam bos i. κροτοῦ , Νοῦς si λύσαι τὼ κνεώ - παν- - . . . Quod superest impeditum in Scotiam iter tuum superiori legatione moleste tulimus: nobis multo potius coram tecum sermocinari quam per literas. & dabit illud Deus aliquando, confidimus . fortas te in locis non ita dissitis. Tu perge interea dum hoc fiat quam iniimus amicitiam crebrioribus literatum alloquiis fovere, ita feceris nobis longe gratissimum. Nunc quoniam itur ad occupationes publicas, te, charissime Casaubone, salvere jubeo & valere. Edimb si in palatio nostro suburbauo Kal. Febr. anno salutis cIPI ac I I.

SERENISSIMO POTENTISSIMO

PRINCIPI

Scolorum postea Magnae Britannia, Hibera

Antine Tuam Maiestatem, Iaco Ex Rex Sereni ssi me, leviculum illud nostru scriptionis ossicium fecisse, de-iatum pridem heroicis virtutibus tuis, ut literis meis statim, non multo secus atque in privati hominis modum, responderes ut in tanta negotiorum mole hanc curam susciperes & aliis de multis anteverteres adeone te fastigii tui aut meae humilitatis rationem habui sese nullam Nempe illud supererat, Rex maxime, ut etiam mihi privatim , civilitatis tuae, & illarum tot tamque illustrium virtutum specimen praeberes , quas longe lateque radiantes dudum in te cum omnibus bonis, qui ubique gentium degunt, tacitus sum demiratus. Equidem ut vidi, ut legi quas ad me Tua Maiestas dignata est scribere, gaudione majore fuerim affectus , an admiratione obstupef ctus, non dixerim facile. Nam quae haec est tam ingens, tam inusitata comitas 3 quae tam obvia benignitas Dcum immortalem l quam hodie, non dicam ordinis tui Regum & Principum: sed omnino procerum pauci vitam ad hoc exemplum instituunt 8 Inter illos paucos Tuam Maiestatem, Jacobe Regum decus, non dicam censeri debe-

te: verum de loco principe cum uno fortasse aut altero, ' ναῶ βροMAM, contentare, ambigit hodie mortalium nemo. Olim de magno quodam

16쪽

dam populi Romani senatore vir disertus dixit : Nisisi utilia α-

siam ex onmi bonarum artium congerie c Lim tersectionem. Ab

st invidia verbo , sed prosccto meliorc nunc jure de tua Ma e -- state communis gentium consensus vulgo idem praedicat. Vt jam quacunque in orbis parte postus aliquis tuum , Rex sapientissime, nomen audierit, Derfecta magni principis imago simul illi in mentem veniat. O illum beatum populum , cui talis tantusque re stor obtigiti beatiores tamen illos, qui excellentissimas T. M. dotes familiarius norunt, propiusque mirantur. Super omnes beatum te , imo beatissim lim, qui tam insignem hanc gloriam, de omnia quae Dei Opt. Max. liberalis manus in te non effudit, sed profudit,

bona atque ornamenta, auctori, unde habes, fers accepta. Peisti, magne Rex, in ista ratione propositi: atque illud firmiter crede, virtutum caeterarum, omniique adeo felicitatis genetricem, conservatricem , amplificatricem, Pietatem esse, dc in ea fide quam a puero imbibisti constantiam. Oro supplex venerorque τα -αγα. - ut promovendae gloriae suae, & imperii tui propagandi faciles certasque M. T. rationes suggerem; reque nova semper laude florentem , nepotibus ac pronepotibus nostris servare : persecta denique beatitudine -- η ζ m G t μι βαιμι, velit cumulare. In hoc voto finem faciam, ne publica regni tui negotia in tempestivo octo meo interturbem. si hoc unum T. M. oravero obtestatusque suero, sic de nobis sibi per siladeat et tuum unius nomen ita terris esse, quod secundum clementissimum herum nostrum, Henricum Magnum , Regem Christianissimum, omni cultu, observancta, veneratione, devota mente eolamus, dc aeternum simus culturi Lutetiae Parisiorum a. d. x I. Kaleud. Majas CIPI ac I I.

REX SERENISSIME,

F Ram traditurus jam jam has literas, cum accepi a viro magno &

tur superioribus mensibus eo res Videretur adducta, ut praesens exitium patriae nostrae immineret , vir ille quem dixi hunc librum scripsit offerendum: sed pio inccpto sortuna intervenit. re enim

evolgata ante absolutam editionem tantum poterant Autores τῶν Λω. -

ut impediretur publicario. Ego ucro hue exemplar nactus,c elli ilia

17쪽

viij

ejusque temone oblectatus, putavi rem me facturum T. Mi non ini=ratam si id tibi mitterem. sane enim, magne Rex , tua etiam αomnium principum res. hic agitur, cum sit manifestissimum de exploratissimum vestia omnium fastigia deorsum ruitura, si hese hominum generi, αμ γωὀMiλου, ex Volo res succedant. Nos certe si illi fuerint restituti, si, αἰ Ps cogitamus. Veram de Lis si per T. M. Ecetallas pluribus. . .

18쪽

O DOCTIORUM UTICQUID EST ASSURGITeΗVICTAM COLENDO NOMINII

t QV EM GALLIA REIR LIT ERA R I AE BONO PEPERIT. HENRICVS IV. FRANCORUM REXIN v ICTISSIMUS LVΤETIAM LITER Is suis Ev ΑΤvM BIBLIOTHECAE SUAE PRAEFECIT' CHARUMQUE DEINCEPS DUM VIXIT HABvir EOQVE TERRIS EREPTO IACOBVS MAG. BRIT MONARCHA, REGUM DOCTISSIMUS. DOCTIS INDULGENTIS S. IN ANGLIAM ACCIVIT. M v NIFICE FOVIT POSTERITAS QP E OBDOCTRINAM AETERNVM MIRABITUR. H. S. E. INUIDIA MAIOR.OBin AETERNAM IN CHRISTO VITAM ANHELANS

19쪽

svMMA PRIVILEGII.

IUUbram ct Traepotentiam D. P. Ordinum foederatarum MLetii provinciarum decreto erutum es Theodoro Matre Dp grabo, Ne quis praeter illim voluntatem toto nononio proximo his is regionism excudat, aut alibi extra provincias excusem inferat vexistis librum hunc, cui titulus, Isiaci Casau boni Epistolae. Quod si quis contempta auctoritate , directe vel indisine, librum Mae, totum, vel partem ejus, hoc Me alio modo, extra dictum temporis intervastum t pis mandare, vel alibi impre um Iahas oras inferre se vendere praesum erit, confiscatione exemplarium se mulcta insuper, uti latim patet in imo privilegio, damnas esto , dato Haga in conventu U . D. Ordinum Generalium , XXI I. emase, M D CXXXV . EO EVOZI Tin 'TE 'I T l I DI v M

20쪽

Alus quam a te mihi Lignarius noster nuntiavit, per mihi , vir clarissime, fuit iucunda & grata. Spero te nostri memoriam & amorem quocunq loco quocunque tempore conservaturum. Tui ceriste suavissima & jucundillima recordatio in uxoris meoque animo semper recens vigebit, dum uterque nostrum spirabit. Ingrati nimis simus, si fecerimus secus: quod crimen abesse a nobis in ' ω ωτω, pos Iumus, nisi fallor, ει Θεω κοωχαρ . Sed quid verbis opusZ re velim ipsa animum nostrum experiarem probabis sincerum animi aflictum, & nos tui amantissimos reperies. Dinis te, Polane charissime, tuis, nobis, imo Ecclesiae suae universae quam diutissime salvum esse velit atque incolumem. Res polirae poli tuum dii cellum tristes s aper & tu. subres fuere : quati eni in abitus a nobi s tuus uis πάσης cc τυ- χιλῆ de rerum laetariam finem at Iutillet, ea ipla iacete quae pro se chaonem tuam praecessit, in morbum inciderunt qua uxor qua filio-Ia Abigail. Sed conjunx quidem Dei gratia, sitne periculo,quod quidem hactenus provideri a peritissimis medicis potuerit, aegrotat. si-liola suavissima post cruciatus summos α fere continuos, cum maxime ista scriberem, co loci ei re, ut an re perscriptam hanc epistolain videretur tam animam Deo, unde habet, redditura. Beatam illam, quae mature tantis hisce miseriis eripitur. Beatam, quae ad speratam paratamque piis felicitatem πωι λιαρ vocatur. Beati sesiarum, quae creatorem 10um, patrem tuum, illum totius naturae pa- A rcntem

SEARCH

MENU NAVIGATION