Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

861쪽

tinuo utinae appulsu, & sorte longiore retentione , ut attentu ad seria quandoque contingit membrana illa adnata abscessit paulatim ab illo ostio, inque diem magis ac magis in ventrem accrevit sui videmus superfluas partes incrementum facile suscipere in donec sex vel

septem postremis vitae annis esset saccus ille pro urinae alveo secunda. rio : unde pars tantum urinae aliqua regurgitabat in vesicam,& inde inureterem, residuo semper aliquo fluetitante in illo marsupio. nam ab illo tempore conatu fuit opus ad exprimendum lotium: eius rei magnum argumentum est, quod Verae Vesicae corpus contraetiam erat densius quam pro naturae modo, profundis rugis inaequale ex desuetudine dilatationis. Ex ea partium ad excrementorum expulsionem perturbatione, omnis corporis ceconomia collapsa est, ct vir m gnus inter leti cruciatus extinctus per dolores ad astra penetravit . ea constantia & alacritate, ut spectantibus omnem mortis metum expectoraret. Dab. Londini Anno M Dc x i v. Idibus Julii.

ET V S D E MDE MORBO ET MORTE

ISAACI CASAU BONI

NARRΛΤΙΟ.OVam ardua sit artis Medicae cognitio vel ex eo constat, quod

negotium ei est non modo cum naturae sapientia, sed etiam cum delirio. Demonstris: loquor , naturae sive errore sive ludo editis , quorum ea est varietas, ut nulla lege, ea multitudo , ut nullo possint numero comprehendi. illa si in abditas humani corporis partes incidunt, quarum usu vita nequit carere, affectus generant incognitos, enormes, quorum nec Causa inveniri, nec remedium potest cxcogitari ; artificem, dum latent, labore immenso de inani vexatum accusant imperitiae, donec in lucem data eum absolvant. Ejus rei exemplum singulare dedit nobis homo singularis exempli Isaacus Casau nus, longiore vita dc fato molliore , si Deo visum fuisset, dignissimus, cui cum proprias homini partes excellenter natura fabrica: Iet, ingenium , judicium, memoriam; in nonnullis, quae nobiscum brutis sunt communes, ipsa hallucinari visa est, studio an casu incertum: certe in ipso delicto magna providentia eluxit, quq vitio formationis,

862쪽

nis non sine aliquo commodo abusa , hominem cum miraculo in satis grandem aetatem servavit, at tandem exitio invit a tradidit. Isaacus Casibonus vir ad doctrinam sorinatus corpusculum nactus erat tanto ingenio impar, non tamen ad obeunda animi imperia ineptum: color citrinus, macies, niger pilus, oculus cavus sed vividus, omnia

calidi, sicci temperamenti indicia ; vigil sermonis promptissimi , irasci facilis, in agendo vehemens, bilis notae haud dubiet , quς omnia

intenderat labor nunquam intermissus, raro remis Ius, somnipat simonia, animi perpetua contentio: magna voluptatum abstinentia, cor- poris negleruis, in potu & cibo , in tali apparatu vix et Iepoterat valetudinis constantia, nec erat sane: nam ex lpirituum squallore& impetu febri opportunus cum esset, actionum offensam incurrebat frequenter, quam nec si cuperet, dissimulare poterat. Sed homini sui negligenti, in studiis attento ne conquerendi quide otium erat nec animus, adeo ut non nisi increpantibus amicis, S viribus d ficientibus aegrotare se crederet. Ita comparatus dum urget propositum, vitae curriculum ad metam accelerat : dc non lo*gum aevum sibi auguratus, tanto acrius stimulos inculcat, exemplo viatorum, qui declinante die & procul adhuc hospitio celeritate compensant residuae lucis brevitatem : hoc consecutus tanto ardore, ut & vitae actum ultimum citius pertransiret, & immortalitatem effrenis animus maturius attingeret: nam infirmum corpus heri imperiosi mandatis inquietum, paulatim concussum, subito tandem concidit, suaque ruina

aeternum memoriae monumentu exstruxit. Verum quoniam non lonia ejus mihi fuit notitia, attingere libet ultimi tantum quadriennii istoriam, quo novus Britanniae hospes sanitatis suae curam mihi credidit. Primo aspectu obstupui in tam humili hospitio tam excelsam sapientiam habitare; sed ex vultu de sanitatis incommodis ominatus dolui tam brevem eius boni ii suram portendi: veritus ne, ut accidit, odio quietis, laboris dulcedine, in novo studiorum campo, in tanti regis oculis, homo impiger exsangue corpusculum cursu concitato ad aeternam quietem prqcipitaret. Praeter occulta mala, duo illum incommoda aperte exercebant, tussis excatharro salso sere continua, febris intermissa, erronea, . utriusque materia erat spirituum& succorum acrimonia, occaso vigiliae & motus animi vehemen tes , qui tanquam flabella internum incendium augebant: utque eS spontanea insomnia tussis&febris, sic invicem ex istis agrypnia ne cellaria, squallente nimirum cerebro, & interpellato per sonos dc motus pectoris violentos somno , quem alioqui a natura habebat levissimum edebat tamen, bibebat satis liberaliter, dc, ut reliqua, cum N n ii ii ii impetu.

863쪽

impetu. Verum quemadmodum victimet aluntur non ut vivant, sed ut sesto die moriantur: sic ille pascebatur in candidam illam lucem, qua

innocens anima carcerem egressa in patriam remigraret, non auctis

cibo carnibus, sed suffecto tantisper ad vitae lychnum oleo, donec prς fixa venisset hora, quae coelo mentem succi plenam, corpus tabe absumptum terrς traderet. In illo itaque declinationis statu prope quadriennium vixit, si vivere est, in sinu gestare apertς mortis instrumenta vixit, inquam , & verius, quam qui plena sanitate felices pr te vultus nitorem Sc abdominis amplitudinem nihil vitale pret se ferunt:

tametsi ille nigris circum quaque oculorum antris, prominentibus genis, colore lurido , nutante pectore, toto denique vultu dc gestu mortis faciem adumbraret. Nemo enim , absit verbo invidia , aetatis in

flore vel valetudinis fastigio ptiestitit, quantum athleta noster inter lentos ignes, suspiria, stillicidia, aliaque mortis satellitia, solo animi ardore & constantia incredibili fretus elaborauit. Non putabat scilicet decorum veri decoris aestimator stationem deserere, nisi ultimam auram exspiranti: & velut invictus miles succisis poplitibus de genu pugnat ira valentior quam viribus; sic ille longo cum laboribus &morbis conflictu fraetiis non animo sed membris, non mentis acie sed organis, ad ultimum usque spiritum in munere sibi persistendum MDmabat. Quid enim Miltis Z dicebat amicis quietem suadentibus )aliam ut hiaturam hoc .cto induam Z parebosiiubeto, sed ambos paenitebit, vos consilii, me obsequii: mihi antehac imperatum otium, a me quaesitum,sed conatu irrito, imo perniciose: non enim morbo sed morte graritar eia desidia; nec umpiam infelicius valeo, quam ubi iners retratio corporis mala , ω ex iis studiorum rarefugium pG tio. Nec verba erant. violentiam quandoque indoli fecit, ingratiam amicorum bello libris indicto, sed tanto cum naturi fastidio& indignatione, ut rursus laxare frenum ingenio cogeretur: non enim magis poterat a studiis quam ab aeris haustu prohiberi. Permissus is tur arbitrio suo, eodem pede vitam & incepta ad finem promovebat per aegritudines intestinas quotidie invalescentes constanti semper habitu, quasi animus nihil egens corporis ministerio ei vilitatem exprobraret . deque naturς ipsius infirmitate triumphans sceleton suum non amplius ut organum, sed ut feretrum circumferret. Magnum opus&longioris animet aggressus in vitae crepusculo ela deliquio valetudinis,

Ecclesiasticet historiς vindicias, quo veram Ecclesiet faciem per singulas aetates describebat, detersis fucis quos vel ignorantia, vel stiperstitio, vel partium studium induxerat, arduum quidem opus & prope immensum, sed ad cujus consummationem nihil pretier tempus de- suit:

864쪽

suit: supellex enim tot vigiliis & scri piorum thesauris parta abunde suppetebat , ad componendum industria , ad disponendum judicium nusquam majora; alacritas, assiduus labor ne juveni quidem imitanda. illud unum invidit *culo tam illustre aedificium, quod ut Crassias per jocum D ejotaro obiiciebat ipse joco dignus,

o οἰκοδεμει s. Sed homo ad aeternitatem compositus, de mentis 'actionibus omnis δc semper intentus nec annorum numerum recolebat , nec corporis damna pensitabat. nec denique adventum senem aut sanitatis detrimentum sentiebat. more militum qui in calore pu-enae nec vulneribus acceptis dolent, nec brachium aut crus abscillum sentiunt. nisi cum aut seriendi, aut incedendi vim ablatam sibi vident.

Postquam igitur hibernis vigiliis absolutum majoris pensi specimen primum dedisset, quale nullus Apelles possit ad umbilicum unquam

perducere , remisso tantisper studiorum impetu occoepit corpus suum intueri, admonitus importunis dysuriς aculeis, de lento incendio aquam rapetente , dc pristinos somniculos profligante : tum exesis carnibus ossium compagem figuramque contemplatus dc reliquis partibus flaccessentibus ventrem miratus in utrem augeri, agnovit conditionem vitet brevis & mole . Tum auditus est deplorare non morbi taedium, non quitiam doloris, non mortis viciniam, sed Hidiorum interitum, sed operis perficiendi spem mortuam. Crescebant in dies vescae tormenta, jam parietes ventrem faciebant, & ahq ex aliis rimet lapsum minabantur. Spectabant medici amantes singularis ornamenti triste pr sagium, omni diligentia, qua dabatur copia, ruinam sustentantes, sed inani opera. Malum enim inusitatum quale nulla aetas aspexit, nulla veterum aut recentium scriptorum diligentia nominavit, illudebat eorum consiliis: pugna erat cum monstro, & latente, quod hinc magni lapidis faciem omnibus notis ostendebat, cum ne scrupus quidem esset; illinc aquam sacco inclusam prςter naturam ad sinistram ilium regionem mentiebatur, cum illud, quidquid esset, a natura ipsa esset. Verum etsi in assignanda morbi materia & modo 'ex naturς ipsus impostura esset aberratum , in prςdicendo exitu vatessuerunt nimium veri: sive enim lapis foret in vesica qui sectionem necessario posceret, spes salutis nulla; talem enim tali tempore secare, non erat vesicam sed jugulum petere: seu quidvis aliud inexploratqcausset nocumentum in co virium omnium collapsu lateret, nullus pa-tcbat ad incolumitatem exitus. Quod ergo unicum restabat, Deo permis Ius & naturς exspectabat intrepide animς exitum inter suas voluptates, hoc est, libros & studia, quum ecce derepente scena interv nit quq ultimum tragoediς actum clausit. Invitante coelo de amicis,fe-N n n n n a riatum

865쪽

8 6 .riatum iverat ei rea Id. Iunii ad aulam regiam quatuor a Londiuqmillibus, vectus theda per duras pavimenti Londinensis salebras, qua civitas longissime protenditur, non inusitato quidem de hactenus in noxio ausu, sed tum demum imminente fato nihil non erat ferale. Mensς ergo admotus ad primas epulas simul cum ipsis laetiti verbi, ex jucundo congressis amicorum fluentibus auditus est voce querula dolorem solito acerbius accusare, dc vultu licet ad tranquillitatem coacto adstantibus magni mali opinionem injecit, tumque tentatis

venis febris comparuit,in eo casultavi semper ominis nuncia. Verum ut erat moribus commodus, & amicorum ObserVator, conversis ad

hilatiora sermonibus, prandium sine querela, at non sine convivarum metu absolvit. Inde ad ambulationem in amoenum viridarium sponte sua deductus, inter colloquia crudita & lectionem jucundam cum familiaribus diem ad vesperam protraxit, composito semper ad hilaritatem gestu, quantum licebat per saevitiam morbi. Hinc domum petiit ejusdem viae de vehiculi incommoditate, concussus illis in partibus , ubi morbus de mors consistebant. Lecto datus egit noctem immitem in ea tortura, qua magnus ille cruciandi magister Tiberius scientie specimen amicis dare solitus erat, restrictis lotii meatibus, &retro pullo ad caput suum scedo flumine. Tum demum accepto vadimonio intellexit transferendum alio mortale tugurium, de de stabili domicilio cogitandum. Inest enim eo tempore prς fagus quidam vitς desinentis sensus etiam plebejis animis, ita scilicet dispensante Deo, ne tanquam mali familiς patres longum iter rebus inordinatis capessamus, aut vitiis sordidi sine advocati prodio illotis vestibus ad rerum capitalium judicem accedamus. Mane converso ad medicum sermo

ne, En, inquit , nos e festiviralis epilogum t Theophrasim additatu assido sudiorum routentione centesimum annum egressus erat , invitus ad nepotis exfratre nuptias unum γ alterum die e sim a libris inter ludisrupe diari ut, qui fuit ei studiorem ultimus; nam is moxbum prati lis cito ex inavit. De me qui uturum sit, constituit Dei providentia, fove mihi sit morientam. sive in his doloribra perdurandum, stadiorum excidiumpn video: quiquid temElud erit , L γάbeus illi parebo Domine. Ita loquutum magna alacritate, quae illum ne in ipso quidem agone descruit, bene sperare jussit

medicus, Sc refutato Theophrastaeo omine, de vita&valetud ne, ut cogitaret, oravit, fore ut dolorum acerbitas apto remedio demulceretur, simulque balneolum suasit; sed prius ad febrem de vesicae ardorem detracto sanguine. Inde aliquantum remitto cruciatu in ipso labro sedens gratias agebat Deo tam effissa animi laetitia, tu videretur oblitus

866쪽

oblitus laborum, & securus suturi, magno eerte veret sortitudinis Mhumilitatis Christianς documento. quippe qui exquisita tormeta velut

silentio admorsis tantum labris perferrct; ad brevem dolorum remissi sonem exultabat & in Dei laudes pro co beneficio totus effundebatur. Intelligebat enim vir humanarum & divinarum rerum scientissimus, adversa nobis ex merito, secunda ex Dei gratia obvenire; in illis Dei justitiam, in his benignitatem elucere, contra quam solent molles &-, quorum frequens est cum Deo de poenis vel levibus expostulatio, beneficiorum autem ingentium alta & pudenda oblivio. Alternis igitur momentis suspensius in dies ad summam diem procedebat, ut nimium certis indiciis constabat : qualia erant faetor, & pus in lotio multum , febris incrementum , sitis μυις , odor ex ore malus, vultus hominis iam mortui, sudor toto corpore abundans, Digidus, pinguis, lentus, quo se videbat lychni instar sensim absumi, sine ullo tamen perturbationis vestigio; tantum

ad dysuriae exacerbationem gemebat interdum, verum continuato molesti e & obdurato sensu omisit etiam gemitus, ut crederetur ab hospitibus expers doloris, nec nisi rogatus de malo suo verbum face ret. Sed & alta rerum coelestium meditatio totum hominem tenebat, ut non vacaret aut dolere aut queri. Laus, me iudice, conserenda cum Veterum Martyrum gloria ; neque mi in equulci tortura, nec stylorum aut ungularum lancini, aliaq; crudelitatis instrumenta atrocius discruciant, quam nervorum in corporis centro incendium, aut salis, quidquid attingit erodentis , lixivium , . partes exquisiti sensus assiduis puncturis vellicans : utque strenui illi verae pietatis satellites pro Dei gloria contra fictae religionis impos luras constanter animam per tor menta effundebant: sic ille pro tuenda Christianae sortitudinis dignitate adversus ingenii humani mollitiem, saeculi delitias, & mali daemonis susurros obfirmato animo victor ad ultimum usque spilitum

inter acutissimos cruciatus depugnavit. Post velitationes ventum erat ad pugnam statariam cum hoste omnium maxime terribili, de vox militem nostrum ardore, siti, conatu raucum reliquerat, non sermo qui exilis aure propiore audiebatur, &quia laboriosus, ideoque seriis rebus destinatus, nihil terrentina sonabat, sed perpetua de Deo & cum Deo colloquia, quae animi summam tranquillitatem indicabant, nullo rerum mortalium desiderio affectam , nisi quod subinde leviter deplorabat historiae Ecclesiastice opus ad Dei gloriam & Christianam

concordiam inchoatum non absolutum relinqui. Sed statim increpabat verborum insolentiam , ne quid praeter Dei arbitrium optesse viderezur, quasi veritus esset penuriam hominum, qui simuli studio Dei

Nnnnia 3 regnum.

867쪽

regnum procurarent. Itaque ordinata similia, vale amicis dicto, consecratis manu extrema uxore M liberis in laetitiae signum laudabili exemplo clausit vitae historiam solenni illo epulo, quo Servator mundi vitam positurus testatam voluit & suam cum suis & suorum inter se unionem. Si enim mos est amicis paulo longius aut diutius peregrina. turis in discessu cum familiaribus ad benevolentiae vinculum lautius convivari ; non putabat intempestivum Vir ad pacem natus, in magno illo ad coelum itinere divino prandio suam cum universo Christianorum coe tu conspirationem in fide publicare. Sic mensa remota, actis gratiis, concepta precatione per amicum praesentem, mortuae dexterae ministerio nudato capite, ne unquam deessent membra ad Dei cultum, errantem summis labris animam in manus sui Creatoris feliciter vir maximus exhalavit; qui cum in omni vitae labore supra fidem prodigioso virtuti & sapientiae strenuam dedisset operam , omnium bon rum applausu celebratam , supremo tamen facinore mortis tam bene obitae memoriam antea vitae velut eminenti fastigio coronavit, dignus Heros quem praesens aetra, quem postera admiretur, colat, imi

tetur.

RAPHAEL THORI Us.

FINIS.

INDEX

868쪽

INDEX

Eorum, ad quot bae Cusuboni Epistola scriptae sunt.

f. ab Aitsem

Pag. I S. L. ab Aitsema

Baronius Cardines.

S. Calignon.

869쪽

o. D rusius.

Fr. Ducariis. P. Dumaius. And. Dunaeus. E.

Elmenhorstius D. Eremita. Th. Erpentus.

Se . Gentilis.

Jac. Gillotus. D. Gothostedus. H. Grotius. 3. Gruterus. D. Guerinus.

D . Heliasius.

G. Iungermannus.

Patr. Iunius. Petr. Junius.

870쪽

. Labiaeus. G.Lxurentius. ac. Lectius. Fr. Lindenbrogius. H. Lindelabrogius.

Matthaeus. o. Meursus. C. Vander Myle. Molaeis fratribus. ae. Mon ius.

Patrib. ad Synodum Gergaviae congregatis. Patribus Synodi Salventis. I. Davy Perrocius.

SEARCH

MENU NAVIGATION