장음표시 사용
841쪽
tia. Is A REI CAs Auao Niloquantur multa,&nescio quae fingant. sed me illae prima dentum suspiciones propterea minus moVent, quia constat mihi optimum hunc Regem pacis & omnis aequitatis pariter amautem Deo curae esse. Ille, ut confidimus, prava pravoru consilia diissipabit. Omis iis igitur publicis rebus de meis tecum agam familiariter. Ego, amplisti me vir, toties a te monitus ut semel stituam de futuro meo statu, eas dillicultates in ea deliberatione experior, ut exprimere verbis nequeam. Animus quidem certe is est, quem literis non unis amplitudini tuae exposui. Hoc ego cupio elle tibi quam persuasis
Sed - εαuM σὶμῆς caullae extra me fere sunt. Postquam enim providentia divina, sic cnim mihi blandior, onus scriptionis huius mihi imposuit, neque inchoatum opus sustineo relinquere, neque post i in confidere eo edito fore omnia mihi integra, quae videntur adhuc esse.
Quid igitur faciamt --; dicam quid consilii inierim. Co
gitavcram responsionem accuratissimam adversus primum Baronii tomum. Ac pollum sine vanitate confirmare, diu esse cum ad opus
illud μιαν-ς perficiendum necessariis praesidiis videor mihi instructus. Verum quia evitare non possum quin magnum id opus sit futurum,
ne mane ni res meae tamdiu ' m , coepit me impetas dividendi re.
sponsionem meam in partes duas , & priorem quam habeo serme jam
id 'Lhri, paratam statim publicare. Illud fuerit rerum mearum certum kυ ανιν. Nam si isthic locus est antiquae veritati, lai - rib, sit autem se. Dedi operam ne aut discederem a Veteris Ecclesiae doctriira, aut asperitate nos ostenderem. sed inci di in tantas absurditates , H - , fatustates , insulsitates,m i,ὶ λήVis in tantas tamque impias noVitates, ut stylum cohibere si nisper non potuerim. Hoc si exilio dignum cst crimen, longum valem. . . sin est aliquis isthic respectus veritatis Sc melioris eruditionis, non despero fore mihi isthic locum etiam post mearum obse vationum editionem. Quae Philologicae magna ex parte quum sint, -- cur sint displiciturae, caussam nullam video. Haec mihi caussa una maturandi de suscipiendi novi consilii. Accipe nunc aliam, quam nisi fallor miraberis. Anglus quidam homo doctus& acris ingenii Montactinns,qui nuper Gregorii Nazianzeni quaedam edidit, postquam apiniadvertit in magnaeexspectatione esse hic opus meum, ut mearum scriptiuncularum suis popularibus desiderium leniret, ad propositum idem se accinxit, dc consectam responsionem ad Protegomena statim Dona, ubi est apud Savilium, Londinum edendam misit. Etsi autem serio mandatum erat, ut clam negotium hab
842쪽
retur, m si per xki m Anglorum Icliptis presset ι liaec enim fuere verba magni cujusdam viri in tota res tamen milii patuit. & traditus est Index Capitum libro Montaculi tractatorum. Cum primum coepi
eam chartam legere , paratus fui jurare illum indicem conseream suisse in capita Operis mei. idem ordo, eadem series , eadem reprehensa, iidem auctores allati: ut postquam rei veritatem novi, vel fraudem vclo ueliis satis mirari nequirem. Quanquam nolim existimes in ista tractatione candem congruentiam este repertam, ut dixerunt qui viderunt. Est ille quidem vir doctus, sed nos annis graves sortius pedem figimus. itaque in summa propositi similitudine scopus tamen de ipsa tractatio plurimum differunt. Atque ego ni eae existimationis intereste puto, ut alienum opus edatur. Illud me male habet, non esse habitam ab homine iuvene s certe inferioris mihi aetatis) tot vigilarum mearum rationem non D. Archiepiscopi, qui partem maximam operis mei legit, & quanti faceret, saepe ostendit; non Regis ipsitus, Principis optimi & maximo in his rebus iudicio praediti. Quod ii in Gallia degenti mihi haec injuria esIet facta, non ferret impune. detestor enim hanc & illustrissimus Archiepiscopus, cui libet erat dicatus, consili uim detestatus est, & vetuit edi. Erat praefixa cpistola suroris plena in Morellium nostrum. Opinio multorum cst alieno instinctu auctorem id egii Ic, nempe ejus qui tertio quoque Verbo jactare soleat : S. pi cepi sint titiu , saltus Dilos lus, furiosi u.
Mathematicus, praeterea nihil. Eia ingenium, en probitatem, en pietatem. Cum ejusmodi hominibus vel iermonem serere ουκ ακ;Aνιν. Sed moror te, vir amplissime. Ego autem quoties te alloquor verborum finem nullum invenio. QGod superest peto ab humanitate illa tua toties mihi perspecta, ut, quod fecisti hactenus, me amare pergas, dc meas fortunas in tuo praesidio magna ex parte positas tua cura ne putes indignas. Deum Veneror ut te servet ανοον --&quicquid tibi charum. hoc eo impensius a Deo Opt. Max. peto, quia hic crat novi anni primus dies quo bene precari amicis solemus. Vale vir am plissime. Londini, Kal. Jan. c i oro cxii 1. Admonitio tua devitandis Chronologicis disputationibus per mihi pilacet. Ego illum scopulum vitavi, nisi quod immanes errores Baronii plantissime resa-tavi. De loco Josephi mecum communicato habeo maximas grati M. Nollus in Josepho locus majoris momenti. Ego si iunior ellem & alibi viverem, auderem promittere non poenitendam editionem illius. maximi scriproris. videbis in hoc opere multa loca emendata.
843쪽
SI quoties cepit me impetus garriendi tecum per literas, toties calamo manum admoverem, nae sacerem ut otio me abuti tuo meritillime pronutiares. multa enim ferme quotidie occurrunt, quae posse in sinum tuum effundere in magnae cuiusdam felicitatis parte ponere. Fraterculi Cretensis librum, quem nuper in me evomuit, scio te videre adhuc non potuisse. ego non potui non videre, qui habui in Germania ita mei studiosos amicos, ut singula folia prout illa edebantur , ad me mitterent. Non sui requisiturus, nisi ultro in meas manus venisset. Ego jamdudum constitui, s& faciam cum propitio Deo semel in prae- ' fatione operis quod jam paro θ omnes inimicos meos una exceptione procul a me submovere. Clamant illi imperitissimum esse me grammaticum , omnium artium & disciplinarum rudem. Esto: sed mirum est unicam epistolam hominis ad o indocti insulsique scriptoris tantopere illam satanicam societatem commovisse. Quid facerent, si aliquis eruditus eorum scelera persequi esset aggressiisi Clamant perdicissimis moribus esse me, pecuniae mancipium. neque vident si urnalem conscientiam habuissem, & Lutetiae de Romae emptorem potuisse me reperire. Scit hoc reverendissimus Episcopus Parisiensis, scit Illustrissimus Cardinalis Perronius , scivit omnium maxime Henricus Magnus: cujus testimonio ne possem meam integritatem desindere, provisum est a parricidis, qui per suum emissarium ipsum extinxerunt. Hoc majus crimen est, opinor, quam in Grammaticis aetatemti ivisse. Quid dicet S tygium illud genus, quando videbit homine adeo nihili tot foedos, stultos , asini nos in Baronio errores annotasset Et tamen Baronius Bellarmino melior, homine ad strophas, sophisin ' in, mendacia apto, nulli alii rei idoneo. Norma illi veri est non sacra Scriptura, sed libido Papae, quem ut Deum in terris constituat quam sceleste, quam saepe mentituri quaedam obiter attigi, quia dissimulare non poteram, potui plurima notare quae praetermisi. Equidem cum doctrinae parricidialis alterioribus amicitiam nullam mihi opto. odi illos, & semper odero. Sed polemicis scriptis cum illis rixari propc, situm mihi non est. Itaque ne isti quidem Graeculo Alasto ii sum responsurus. faciet hoc alius meam vicem, idque iussi regis & D. Archiepiscopi quibus mea integritas est perspecta. Quoniam igitur per
uos me oppugnare con atur . Fronto, par illi reseretur νη--
844쪽
. Responsionem illustrissimi Cardinalis cupide ex spe sto, quae
utinam votis & desideriis eorum respondeat, qui veritatem antiquam amant, & adversus nova inventa eam cupiunt defensam. scis quantisiciam illud ingenium: sed vereor ne βαε επι γ. Placere enim Romae non potest, qui aperte non indixerit Veritati bellum ασπονδεν. vere an falso hoc metuam μν s ξει, quod ajunt. Quod superest veneror Deum immortalem, ut te, vir clarissime, servet. vale. Londini v. Eid.
N. N. ΡVto accepisse te quas nuper discedenti uxori tradidi. etsi nondum constat mihi quid sit ipla factum, postquam a me discessit. Ego fine imposito illi parti magni operis, quam sum jam V-- publicaturus, Oxonium dum abest uxor cogito, mansurus ibi volente Deo plusculos dies. Scio cogitare illos titulis magnificis me ornare. sed mihi dum vivam , nullus unquam praeter proprium nomen titulus erit. Iam olim ni e . . Hoc iter editionem cogit me differre. Verum erit aliquod morae pretium, spero. mira enim praedicantur de bibliotheca Oxoniensi quam homo privatus extruxit, qui in ipsum aedificium, aut libros vel alia Academiae ornamenta impendit vivus centum millia librarum Gallicarum ', nuper autem rebus humanis renuntians legavit Academiae Lxx. millia librarum. Hujuscemodi exempla non pauca eduntur in hoc regno. Vale. Londini, pridie Nonas Majas Cro Io cxi i I. Nolo te nescire plures me iam literas accepisse e Flandria, ubi m--κυριευει quibus rogor ut pergam similia edere epistolae ad Frontonem. Haec scripseram cum tuas accepi novissimas. Graeculi scriptum mihi fuiste molestum noli putare. me illa non tangunt. unica praefatione Omnibus satisfaciam Iterum vale.
N. N. SCripsi ante mensem ad te Oxonium proficiscens ut nobilem illam Academiam inviserem, de bibliothecam de qua multa audiveram. Inveni omnia exspectatione mea maiora. Collegia & plurima & plo
845쪽
raque eo riim longe ditissima. studiosorum qui publico sumptu aluntur, hoc est, e reditibus ipsorum collegiorum, magnam copiam: nam superant duo millia, plerique omnes honesto loco nati, quidam e nobilitate ctiam primaria. Abest enim e collegiis Anglorum illa, quam vocant nostri paedagogicam vitae rationem. Hic literae coluntur nobiliter, capita collegiorum instar nobilium virorum splendide vivunt, imo magnifice. Sunt inter illos qui decem millia librarum Gallicarum in annum expendant. Res studiosorum de rationes separatae sunt, quod valde probavi. Reperiuntur quotidie qui priorum magnificentiam imitentur. Itaque nova opera quotidie surgunt: quaedam collegia a
fundamentis nova exstruuntur, quaedam augentur novis aedificiis,
ut Merionense cui praeest Savilius , de alia plura. Unum ibi est a Card. Volicto institutum, quod si ad finem perductum estet prorsus
erat futurum admiratione summa dignum. Sed ille vir morte sua multa a se inchoata aedificia destituit imperfecta, nunquam, ut Omnes putant, proficienda. Sed me non adeo collegia capiebant ut Bodlaeana bibliotheca: opus vel Rege dignum, nedum privato. Constat Bodlaeum ducenta millia librarum Gallicarum aut vivum aut morientem
contulit te ad ot natum illius bibliothecae. Locus est degantissimus, quod figuram literae T exprimit. partem quae stipitem crectum exprimit olim princeps aliquis e faxo aedificaverat, opere satis magnifico. alteram partem Bodlaeus adiecit magnificentia parem priori. Inferior pars auditorium est Theologicum, cui haud scio an sit aliquod comparandum in Europa. opus est fornicatum, sed singulari artificio confectum. Superior pars est ipsa bibliothecae valde affabre facta , & ingenti librorum copia referta. Noli cogitare similem hic reperiri librorum mss. copiam atque est in Regia. sunt sane de in Anglia ,nss. non pauci, sed nihil ad Regias opes. At librorum editorum admirandus est numerus, δ qui incrementum quot annis est accepturus. Reliquit enim Bodlaeus annuos reditus sane luculentos in eam rem. Quamdiu Oxonii fui totos dies in bibliotheca posui: nam libri efferri non possunt. patet vero bibliotheca omnibus studiosis per horas septem aut octo quotidie. Videres igitur multos semper studiosos paratis illis dapibus cupide fruentes, quod me non parum delectabat. Expertus sum doctorum omnium fulminum erga me studium. Omnes sunt ab iis adhibita ut me summis honoribus insignirent. Ego con-ilanter titulos omnes repudiavi. Est Oxonii quidam vir eruditissimus
qui illa Regis de D. Archiepiscopi parat responsum ad librum Graeculi Cretensis adversus me. Ille me statim adiit ut sciret ex me, an pater meus fuerit suspensus : Loc enim Jesultam impudentissimum tera
846쪽
EPIs TOLAE. 8r sim,r8. Obstupui ad novitatem hujus calumniae; nam quae haec est plus quam Turcica rabies viri probi manes sollicitare annis ipsis xxvi ii post ipsius obitum Cogito hanc calumniam brevissimo scripto resutare, in quo si justae irae habenas laxavero, spero omnes bonos veniam mihi daturos. Mihi pater tot exquisitae virtutis exempla reliquit, ut tantam scelestissi morum hominum audaciam coercere omnino debeam. Heri ostendit mihi Rex Indicem Expurgatorium Hispaniae ipsi missum, in quo furorem suum impudenter exercuerunt Patres in Scaligeri scripta & mea. Iam intelligo meram ess e insaniam sperare, posse aliquid profici moderatione. Haec gens impia bellum geri,h, juravit adversus veritatem. Itaque jam me fere paenitet quod
Baronium clementius tractaverim. ηλ- - ηλον,
Sed de his alias Deo volente, quem supplex veneror ut te servet in Columem. vale vir amplissime. Londini xv I. Kal. sui. c Iaco I I.
ACcepi ante paucos dies quas ad me dederas propridie Kalend.
Febr. Ego piidie fasciculum literarum ad te mittendum D. Legato dederam. Ac quoniam fuisse illum tibi redditum confido, non tenebo te pluribus. Absolutum esse opus meum nuper significavi, sed propter varias curas ad scribenda Protegomena animum applicare nondum potui. Editum opus statim ad te mittam, ut per te, nisi grave
estaciam quid mihi sit opus facto. Vidi his diebus Coisetelli vastum
opus. laudo diligentiam, fidem desidero. Eo videlicet totum opus spectat, ut jugum R. P. imponatur Regibus. tuetur facta Paparum tam mala quam bona. rapinas illorum, quae omnem fidem, omnia exempla superant, aut dissimulat aut excusat. In uno Gregorio lX quam multa pervertit. Matthaeum Parisiensem accuset. Esto: sed quod ait corruptum ab haereticis qui ediderunt mihi constat ipsum & ante ipsum Baronium & Bellarminum impudentissime mentitos este. Habeo nunc in Musaeo meo ipsum exemplar, quod ille monachus suae Abbatiae dederat, quodque nunc servatur in Regis bibliotheca. Legi etiam in bibliotheca Cottoniana eiusdem libros de vita Abbatum S. Albani. Ibi quoque eaedem querelae de fraudibus , sceleribus &rapinis inexplicabilibus Paparum. Idem Cottonus habet brevem historiam ejusdem Matthaei, ubi acrius invehitur in Romanam tyranni dem Quam in editis. Atque haec omnia in membranis scripta ejus aeta
847쪽
Is AAci CAs AvBONI iis qua ipse vixit, aut circiter. Quae igitur impudentia est aut flagitia Paparum excusare aut Protestantes falsi accusare Haec non tacebuntur in Prolegomenis. Si veritas odium paritura est, agnosco satum itilius. Sed moror te. V se vir clarissime, & vive felix. Iam mihi animus totus est in Galliis propter conceptam spem de proscctione ad vos σιω- brevi instituenda. Ita velim ita saxint superi. Vale iterum.
IT ad vos dillius, ille ipse typographus qui librum meum curavit
edendum. neque tamen ullum elus exemplar ad vos deseri. Caussa est, uuia etsi liber ipse est absolutus , Protegomena tamen casu quodam mensem ipsum tardata, nondum plane ad finem sunt perduct de editione loquor, nam in me gratia Dei viventis nulla fuit mora. Unum adhuc restat solium edendum, nihil amplius. Ea res faciet, ut ea exemplari a, quς Francosui tum sunt missa, sine Pro lego menis vaeneant.
Scripsi epistolam ad Regem sermonibus quibusdam ejus Majestatis invitatus , in qua tracto illam quaestionem : An fuerit opus reformati ne. Ego fuisse opus contendo, & quia illam non praestabat qui ait se habere plenitudinem potestatis, pertendo tactum esse divinitus ut quidam existerent qui illam inchoarent. Non laudo praecise hanc aut illam reformationem ; illos graviter accuso qui negant ulla opus esse,
quique in antiquitate modica acqii iescentes vera.n omnibus machiis nis eunt extinctum. Ea epistola quia crassis cha: acteribus est edita, excrevit in magnum numerum paginarum . quam tamen illustrissimus
Archiepiscopus quum legisset, breviole dixit sibi videri quam optas.set. Baronium & in hac & in Prolegomenis ad lectorem ita descripsi,
ut neque falsas ei laudes tribuerem,neque veris detraherem. Simul Rex librum suum acceperit, omnia tentabo ut unum D. Cance, Iario , unum D. Cardinali Perronio , & si possiim tertium Vic-quio mittam. Postquam tuum judicium cognovero , dabo op ram ut si ita tibi videtur me itineri accingam. In epistola ad Regem habetur historia mei in Angliam adventus & morae ad tempus concesta vere expolita. Deus immortalis te servet.Lond. III . Non. Mart.
848쪽
II. N. NEscio an sim tande adeptus,quam frustra optavi tamdiu,occasionem mittendi ad amplissimum Thuanu unum exemplar operis mei de alteruillustrissimo D. Cancellario. Quam non segnis fuerim ut possem hoc praestare, scit amplissimus Legatus Gallicus. tande oblata est opportunitas de qua nihil cogitabamus. Nam uxor Gindonii ist- huc proficiscens obtulit Legato, deinde meae uxori operam suam in deserendis illis duobus exemplaribus. Adjeceram alia duo offere da Card. Perronio, dc Vicquio, sed fasciculus evasit major quam ut posset nunc curari. Spero Bilium brevi Lutetiam exemplaria missurum, quibus aliquot adjiciam isthic dividenda amicis. Ubi opus meum acceperis, spero fore te promissi memorem dc libere expositurum, quae futura isthic iudices de eo de ejus auctore judicia. Quanquam mihi quidem videtur non dubitandum, quin hostes Dei & legum sibi semper similes sint futuri. impium de abominandum esse clamitabunt quicquid cum SatanIca ipsorum doctrina non congruit. Hi si, ut fama est, Regem & Reginam habent in potest te, cet tus sum ipsorum bona gratia locum me obtinere nullum polle.
. . non hoc miraturus sum tanquam rem novam. omnium saeculo- rum experientia Verbum Vetus confirmavit: odiumparit. Improbitas autem istorum ' μγων quo sit provecta, omnes vident. Exspectabo tamen tuas. Vale& me ama. Londini v. Kal. Apr. cIIIacxiv.
N. N. OV rtus prope jam mensis agitur, ex quo nihil a te literarum ad me pervenit. Mirarer nisi compertum haberem, quae negotiate ex illo occupatum habuerint. Nunc postquam rebus confectis domum es reversus tuo alloquio brevi me beandum confido. Vidimus hic librum adversus amplissimum Thumum a Greisero Jesulta nuper editum. Ibi observabat Rex optimus de non minus Christianus quam illa familia est Satanica, probro illi verti quod infamem lanienam anni Lx XI I. non laudarit. o virum beatum hoc criminer sed quo spiritu ducatur . & illius mancipia vides. Ego exspecto ex
849쪽
tueo Is AAcr CAs Auno Niea Cerberea familia, qui conatu ingenti adversus me inserunt, Se
nullum non criminis genus in me conjiciant. Esto: praedixit olim Spiritus sanctus per malam aeque ac per bonam famam perveniri in eoelum. Mihi cum triplici morbo scito nunc rem esse. Vetus est
iacia τι νομῶν - . sed quae nunc solito urget me gravius. at tumor ventris recens malum est, cui nondum medici remedium p tuerunt invenire. tertium est cujus caussam varie exponunt
Medici, Sc adhuc sub iudice lis est. In hoc statu literas tuas exspecto,
Deum allidue venerans ut te servet m 3 G , & quicquid nobis charum. Londini v I II. Eidus Jun. c I P I ac xiv.
. EPISTOLA CIII. PATRICIO IUNIO. O Vas ad me Kal. Augusti dedisti, superioribus diebus accepi
eruditissime sunt: libros etiam accepi quibus epistolam tuam adiunxeras. Ago tibi & pro literis humanissime scriptis, & pro misesis libris grates gratissimas. Dicerem relaturum me, si putarem posse aliquid a me proficisci, quod cum tam excellentibus scriptis ulla ex
parte posset comparari Accedit difficultas vecturae, quae me absterret, ne mearum lucubratiuncularum aliquod ad te mittam. Vereor enim, ne eveniat in meo fasciculo quod evenit in tuo, cujus vecturam aestimavit quatuor libris qui tradidit: quum minore pretio &Romaci Constantinopoli onera majora quotidie Lutetiam advehantur. Virum clarissimum parentem tuum in Scottam esse proseetiim ex tuis didici. Deum oro, ut & reducem illum ad vos sistat χωρον, αὐ-- e. l- ,& ut universae domui vestrae magis magisque indies benedicat. De Strabone gratissimum .est quod polliceris. Adhuc me alia studia habent: spero tamen brevi veteres curas in illum scriptorem me sub incudem revocaturum , sic auctas , ut novum opus possit videri. Sed hoc prius fieri non potest , quam dederit Deus Opt. Max. negotia quaedam perficere , quae me occupatum nunc habent. Tum ero tuae promissionis memor, de te appellabo; qui ctiam sedulo cavebo, ne collati beneficii te possit unquam poenitere. Vale. Lutetiae Parisiorum a. d. v I. Eid. Sept. cI 1ac Ix.
850쪽
Iu est, vir eruditissime, ex quo tuum mihi nomen innotuit,l singularis docti ina - νει - . Nam
quum aliquot Graeca tua epigrammata in oculos meos incurris lent,iaveriit me singularis elegantia & puritas dictionis, ut non ante qui e scerem , quam de te & tuis studiis eos, qui isthinc veniebant, sedulo essem percontatus. Omnes ea narrabant, quae me facile tibi concilia- rent. neque enim dubitabam, ut sermones eorum erant, praeclarum siquid in literis esse ab hac indole tua sperandum. Itaque ut primum in manus meas liber tuus pervenit, quem muneri ipse misisti, diei nequit, quanta cupiditate ejus lectionem inchoaverim , inchoatam absolverim: cupi eoam enim mirifice cognoscere, ecquid salsus judicii suissem, an conlecturam animi mei exitus comprobaret. Non diu anceps sui. ipse titulus operis rui ad majora etiam speranda me statim erexit. Nam versus facere, libros veterum interpretari, aut simile quid praestare quae hodie juventutis studiose solent esse specimina longe minus est, quam de magni nominis vate sedere judicem,& quae alii in eo miracula, culpas meras esse rationibus evincere. Pl ne rem magnam ausus es, mi Cunaee: qui si efficere quod institueras, non potuisses, vel egregiae tamen voluntatis causa& exempli, omni laude dignus eras futurus. Nunc, re adeo seliciter gesta, quae mereris encomtat quas eorum, qui tam eruditum scriptum cum stumi suo legenti in his ego nomen profiteor meum: qui ingenue profiteor , a tuorum lectione & meliorem me discessiste & doctiorem. Perge quo cepisti pede: & magnum Scaligerum pro tua virili redivivum nobis praesta. nam illius te secutum este judicium & exemplum non ambigo. Vale. Lutetiae Paris. Κal. Maii. cI I cx. EGit mecum Joannes Pinal dus vetus amicus meus, cum nuper Ge- nevae essem, ut suas ad te curarem : quod eo libentius recepi me facturum, quia ex multorum sermonibus, literis etiam Spois Wodi no- sui, viri praestantissimi, cognoveram, non innotuisse solum tib