Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

851쪽

guet ΙsAAcr CAsAu BONI strum nomen, veru metiam studiis conatibusque nostris sivere te ouae tua est singularis humanitas non mediocriter. Ago tibi, amplissime

uni, habeoque grates gratissimas ; oroque etiam, ut cui ultro ad tum ad amicitiam tuam visus es offerre, eum virtutes tuas admirantem, omnibus notissmas qui rerum vestrerum non sunt plane rudes, de credas cile tui amantissimum , & mutuo amore tuo non penitus

indignum. Meae erunt partes, si hoc abs te impetro , omni diligentia ei licere, nete judicii quod de literulis nostris habuisti, aut comistatis quam exhibueris, unquam poeniteat. Scripsit ad me SpolsWodus, elle in manibus tuis nonnulla quae ad illustrationem Strabonis

pertineant: uterer, si modo vellem : paratum enim re omnia mescim,μή communicare. En igitur supplicem me tibi, doctissime sunt: mitte, A ψ-λινα κω , si quid habes hujus generis: &simul confido , neminem esse mortalium qui aut discat libentius ab aliis, aut qui

magis ingenue corum per quos profecerit nomina profiteatur. Vale& nos ama. Lutetiae Parisiorum a. d. x V. Kal. Aug. C DCI 1 I.

EPISTOLA C U I.

EIDEM.REsponsum quod ais misisse ad veterem epistolam meam, Iuni

clarissime, nullus accepi: eo gratiores accidere, quas mihi abs te filius tuus Johannes adolescens doctissimus superioribus diebus reddidit. Laetor plurimum hac tua erga me benevolentia, quam & ipse humanissima scriptione declarasti, & tuus gnatus verbis prolixe mi hi exposuit. Pro notis in Strabonem longeque praestantissimi Scrimgeri, ago tibi dc habeo grates gratissimas, teque adeo velut ex syngrapha convenio, id summopere contendens, ut fidem quam primum, nisi grave est, liberes. Olim adolescentes nescio quid in scriptorem Nobilissimum sumus conati; sed neque aetas sinebat,neque molestissamae curae quibus tum obruebar, ut dignum aliquid cruditorum oculis praestarem : dc ita patum instruistus necessariis praesidiis ad id inceptum me accinxeram , ut non semel postea facti poeni tuerit. Est animus , si dederit Deus finem videre Polybianae editionis, revocare sub incudem pAiores notas, Sc tentare , si quid sorte hac diuturna

lectione studia nostra in eo genere literarum promoverimus. Qua Mium ad eam rem adjuvare nos tuae illae notae Scrimgerianae queant, ne

dici quidem potest. Nobis res sutura est jucundissima, per eum virum

Proficere, cujus memoriam magna veneratione colimus: neque tu, opinor,

852쪽

Epis TOLAE opinor, nescis, Henrico Stephano patri uxoris meae, aliquid intercessisse affinitatis cum illo tuo avunculo. Filio tuo omnia ossicia nostra detulimus ; qui, si ad Plestaeum sese contulerit, dabimus operam, ut quanti te atque ipsum adolescentem faciamus, ex nostris literis Pleskeus intelligat. Vale, & nos ama. Lutetiae Parisorum xv m. Kal. Jan. Cia iacv Irr. Vidimus hic nuper librum a Torto quodam scriptum adversus libellum gravissimum & summae pietatis, Triplici nodo c. nunc omnes boni responsium ex eadem ossicina exspectant. Nemo certo est literis illis melioribus excultus, qui tali Rege in exemplum genito, ceu sydere quodam novo illustrari seculum

nostrum non agnoscat, non gaudeat.

EPIs TOLA CVII. EI DE M. O VM ego tibi gratias, vir doctissime, pro misso nuper munere

agam i Legeram equidem jam ante librum nunquam satis laudatum Serenisti mi sapientissimique Regis vestri, sed legeram cursim& beneficio alieno ; nunc beneficio tuo, & lego ipse ac relego divinum opus quoties t ubet. lubet autem quotidie, & legerunt porro alii plures, primores dignitate viri , beneficio meo. Nam cum fama ejus scriptionis ad omnes jam pervenerit, ipse vero liber ad manus adhuc paucorum ,'& princeps Senatus Hariaeus, & alii praecipuae nobilitatis viri, quem a te accepi, codicem legere. Utinam quem sperat seu etiam operae suae Rex potentissimus, eum percipiat; percipiet autem σια Θ d, si potest ab iis obtineri quibus praecipue scribitur, ut

sincerum iudicium ad illius operis aurei lectionem adserre malint , quam notiones anticipatas &-. Mira plane res, Re ges & Principes non posse adduci, ut pia libertate frui, quam turpister servire satias & honestius este ducant. Quem tantae rei miraculum, non advertat λ quis neget aut dubitet esse πα Beatum ter de amplius Regem vestrum, qui hoc a Deo Oet. Max. beneficium accepit , ut in fatali aliorum caecitate oculis ipse uteretur. Sunt qui dicant , Reges Ne Principes ad lectionem libri sibi inscripti potuisse facilius pellici, si Rex magnus jura Principum asserere contentus, M alibi quam in epistola illa tractasset. Haec audio quosdam dicere ; sed Deus meliora, quam ut meas hic judicandi partes ullas esse credam. Mihi quae istis delicatis non sapiunt, pcrplacent; neque mediocriter illius disputationis subtilitate sum miratus. Redeo

853쪽

Is AAcr CΛs Au BONI illuc unde sum orsus , & pro tanto munere quia rependere aliquid tenuitatis nostrae non est, quas solum possum, gratias ago immortales. Vale & me amare perge, Lutetiae Parisiorum a. d. v. Idus Iulii c i I a c I x.

EIDEM.QVando in Angliam veni, nobilissime Iuni, habui nihil antiquius

secundum ossicium erga Regem Serenissimum, quam ut te inviserem e vestigio, de meum erga te amorem summum atque revorentiam coram probarem. ViVit enim in animo meo atque uxoris,

suavissima recordatio nominis Scrim fieri avunculi tui, de ejus -- nitatis quae viros praestantissimos ν - , Scrimgerum de Stephanum, olim inter se conjunxit. Itaque per mihi molestum accidit, quod in ea potissimum tempora incidit meus ilia hoc regnum adventus, quibus tu, vir clarissime, hinc aberas. Mollierunt tamen meum istud tui desiderium filii quatuor quos hic habes, qui me omnes salutarunt, de pro sua humanitate ossicia sua mihi non solum obtulerunti veru metiam detulerunt. A billis accepi, non ante primum ver te huc fore rediturum : quo tempore an hic sim futurus quum ignorem, faciendum duxi, ut cupiditatem tui videndi, qua dudum sum incensus, literis saltem meis tibi significarem, oraremque te etiam & etiam, ut me in tuorum numerum multo ante s spero ) receptum amare porro pergas, tuique vivere madiosissimum, ac laeta omnia tibi a Deo opi re ac tuis, constanter credas. Ego, ubi sim futurus, te amare, &summa observantia colere nunquam desinam. Vale. Londini a. d.

EPISTOLA CIX. EIDEM.

AM icus hic meus patriam repetens interrogavit me, nunquid vellem ὶ Rogavi illum , ut meis verbis plurimam tibi salutem nunciaret, tibique ut significaret, vivere me tui memorem, petereque a Deo immortali assiduis precibus ut te servet, tibique ac tuis benedicat. Cujus mandati ne memoria illi excideret, pauca haec raptim exalavi, de otio & argumento carens ad longiorem opistolam scriben

dam.

854쪽

dam. Quaesivi saepe a filio tuo Patricio , optimo & doctissimo juvene, quid didicisset de tuo itinere. Is mihi paucis diebus antequam

iret Oxonium confirmavit , dc te de uxorem tuam απη- κέντει in patriam rediisse. Quo nomine Deo gratias egi, de nunc ago ex animo. Ego adhuc uxorem exspecto, quae hac longiore sua mora non cruciat me, sed enecat. Culpa tamen ipsa vacat, quam non voluntas in Galliis detinet, sed negotia & minus firma valetudo. Seris vel illam mihi Dominus Jesus. Quem supplex veneror, ut omni benedictionum genere & te & uxorem tuam atque liberos omnes prosequatur. Vale, & festinanti calamoignosce. Londini x v. Kal. Sept.

EPISTOLA CX. SCIPIONI GENTILI.

ΡErjucundae mihi fuerunt, quas a te proximo mercatu Francosordiensi accepi. Nam ex eoru numero quorum amicitia gloriari soleo, es prosecto tu, mi praestantissime Scipio, merito tuo inter primos. Equidem singularem eruditionem tuam, & in utroque genere scribendi facultatem admirabilem pridem noram. sed me ista minus aseficiebant, quam illa, quae postea summa in te esse deprehendi, cum de facie te novi, & ut sermones tecum sererem, mihi contigit. pietatem dico δe elatum longe animum supra ista caduca & inania, quae hodie quis non miratur, quis non sectatur 3 hirri κω e. ηαι ταιι-ὲλδου δῶν. itaque ἄρουα 3M ia ψώδω. Illa vero lux, quam patres nostri viderς immortali Dei Opt. Max. beneficio excitatam e densissimis tenebris, ne ingratis auferatur cautio est. quo ardentius conspirare inter se oportet eos, quibus dedit οπνι ismis αλοῖς ειν- τῶ φ-ἰε: ut mutuis allocutionibus se invicem solentur, de ad. veram constantiam hortentur. Ad illorum numerum

cum & me pertinere confidam r, clarissime Scipio, nihil potest mihi gratius contingere, quam ut Vel tuas legam, vel ipse ad te

scribam. Atque utinam non essent uiuo παροι do. non tenerem me

quin te aliquando inviserem, quo possemus una de praesentit etiam statu qua gemere qua laetari. Verum id quia nobis ne sperare quidem licet, certe quod superest, ac licet, crebris literis φια quaeso te, τα παρουαμ . Ex tuis didici esse isthic Iudaeum gente, professione Christianum, qui edendis Rabbinorum libris de operam. Beasti me, mi Gentilis, hoc nuntio. Nam ego qui in elencho Francosurdiensi li- Mmmmm bri

855쪽

bti ab eo promissi titulum legeram, cum neminem invenirem, qui aut librum illum vidisset, aut de eo quidquam haberet perspectum, miris modis angebar. Est enim ejus generis libet ille, ut nihil mihi

possit ejus lectione aut optatius aut jucundius contingere. Quare te per omncs Musas oro obsecro, horteris illum meis verbis, ut quicquid

nactus suetit Magistri illius, qui ipsi Rabbenu Hachados nominatur, publici juris quam primum faciat. Sequantur vero R. Nechonijae filii Hakkanae ''na, incomparabilis Rabbenu Mosis Mai monis F. nu. Habet divinus Scaliger hoc opus & Hebraiciim Arabicum , quomodo est ab autore editum. Horum de similium autorum editione mirifice literariim meliorum studia iri adjutum nos quidem iudicamus. Quod me hortaris ad observationum sacrarum scriptionem, agnosco & pietatem erga Deum tuam, & amorem erga me. Nam quod tibi persuades posse me in eo genere aliquid, benevolentiae est tuae adversum me, non mei meriti. Etsi non iverim inficias plusculas vigilias nostras ei curae fuisse impensas , atque adeo hoc uni-

eum esse jam pridem studium, quo capimur, quo pascimur, sed ubi

locorum sim vides, mi Scipio: neque ignoras quam odiosa res sit veritas iis, quibus ultro se fecere obnoxios qui nos alunt. Sed de hoc et nere toto proximis literis Deo faciente plura. Habeo enim qine tecum velim communicata. vale clarissime Scipio. Lutetiae Parisiorum a. d.

EPISTOLA C X I.

EIDEM.

ET literae tuae gratissimae mihi fuerunt, ut semper, clarissime Scs. pio, & illae quoque jucundissimae quas a Conrado Ottone, viri, e. uditissimo, mihi misisti. Spero fore utilem Ecclesiae Dei de reipublicae literariae hominis tam docti conversionem ad Christianismum Atque utinam ita viveremus nos veteres Christiani, ut probitas nostrami seram gentem ad expetendam veritatis notitiam alliceret. Huic ce te viro optimo se scriptis videor cognoscere opto laeta om ia, ut quae orsus est ad illustrationem earum literarum, ad umbilicum brevi pose sit perducere. Scripsi ad illum sane quam non ostentandae eruditioni, sed benevolentiae declarandae. Eas literas tibi mitto, teque oro ut de meo erga ipsum animo prolixe omnia pollicearis, quae ab homine tanto intervallo jerrarum separato potest exspectare. Ampulumus Thumus te peramanter salutat. Is amari se& aestimari abnin

856쪽

te perseusissimum habet. quare illos sermones , de quibus ad me scripstili, scripserunt& aliij quaeso omittamus. Satis enim compertum habemus, & tuum & illius, viri alioquin m8gni, genium atque ingenium quicum styt habiti. Omnino veritati satis aequus este non potest, qui istos illius hostes manifestos tanti faciunt. 'Aαα HN --. Vale vir clarissime, & me ama. Lutet. Paris. I v. Kal

CVm haec ad te exarabam, vir praestanti is me, ita curis variis distringebar , ut nemo magis: sed hoc quasi solenne tempus ad scribendum silentio transmittere religioni mihi fuit , cum praesertim faciam nihil libentius quam ut tecum per litei as consabuler. quod si non deficerer otio, amplum scribendi argumentum Italia vestra suggerebat. Nam obsecro vidistine quae superioribus mensibus Venetiis prodiere scripta i Ego vidi, si non omnia, certe maximam partem. O viros i o exactam earum rerum cognitionem, quas in illis oris nemini putabant plerique esse notast multa legi, imo pene omnia quae vidi inde profecta. probavi omnia & laudavi. Sed inter omnes mirum dictu quai tum ludicio Paulus excellat, quem scimus virum esse doctissimum, vitae innocentissimae, iudicii tenacissimi. Hujus si siclipta legisti, ecquid de vestra Italia sperare incipis Videtur enim veri sirictura aliqua illic affulsisse, quae volente Deo clarum lumen olim sit

ibidem accensura. o si me vivo haec fieri videam lmo . εια χρῶ,. Sed oblivit cor occupationum mearum, quare desinam, dc ut silentium meum apud doctissimum Ottonem excuses te orabo. Vale vir clarissime. Lutet. Paris. a. d. xv. Kal. Apr. CIDI DcVI I.

EIDEM.MIhi quoque, praestantissime Gentilis, luctus tuus super obitu

fratris. viri clarissimi , moerorem affert. μ--φἰ ,. Puto accepisse te quae nuper ea de re sci ipseram. Eit adhuc in urbe .vidua fratris foemilia lecti Lima: cui nuper alius dolor est objectus, cum in aequis ima petitione sua apud tribunal caussia11 tum m m a cecidit.

857쪽

gues Is AAcs C As Auno ureeeidic omnes satebantur judices caussam esse justissimam i sed id-debant iidem, publicae rei interesse, ne jus illi redderetur. Ego, quae

mea tarditas est, istud non capio tam subtile. Simul ac tuas accepi, sine mora lecti silmae foeminae de tuo adventu. quod scribebas, signifieavi. Ac quoniam vix puto futurum, ut Altorphii hae literae te offendant, stura nunc non addam. Veni igitur , & de illo, qui martyrii coronam affectat, para te ut suaviter rideamus. Est enim res urbanitate ingenii tui dignissima. Vale. Clarissimo atque optimo viro Riterstitissio plurimam , nisi grave est, salutem. Lutetiae Paris a. d. xv.

Kal. Nov. cla I ac VIII.

ΡΑuci dies sunt ex quo literas tuas accepi, quas anni novi initio ad me dederas. Dolui tibi redditas non ritisse, quas super obitu γ--υτου fratris tui ad te scripseram. Haec scilicet fides est persaepe etiam illorum, qui officia sua prolixe nobis deferunt. Nam memini in f Aculo illo curando hominis opera usum me, qui omnia se mea causa 'cipere sancte jurabat. Et tu miraris, viduam fratris civ jus suum consequi hic non potuisse, qui videas etiam in literis, re lacra, fraudes quotidie nullo more committi. Vellem ita res tuae tulisIent, ut optimat lectissimaeque sceminae, tempore ipsius necessario , cum ejus res agebatur, affutiles, aut gratia aut conullo aliqua iuvisses. Ipsam quoque hoc idem optasse, sed petere a re non esse ausam certo ficio. Quae quidem tua commoda & valetudinem pluris quam Crassi opes aestimat. Ego masnam spem tui adventus conceperam, quam nunc e I teris tuis de sermonibus illius pene totam amisi. O illum diem videam, cum de publicis privatisque rebus una tectim garrire licebit,& omnes meas curas de cogitationes in sinum tuum effundere. Co- nosces , quam vanus sit rumor quem accepisti de N N κ μ c 'c Nugae, nugae. ac pror sus aliter quam isthic nuntiatum. De Germaniae vestrae nonnullis Principibus possum sere idem dicere, αδ ἀδελ--. Fateamur libere, nostris magnatibus non inestis quo flagrant .. ων Itaque velimus nolimus ἐμφ λαώρει - - , qui fortasse alibi poteramus. certe optabamus ἐπιθυμia τῆ , Eccleuae Dei prodesse. Sed mihi Omnem alacritatem nuper ademit tristissimus de illustrissimi viri Josephi Scaligeri obitu nuntius, quem bonis doctisque omnibus luctu sum

858쪽

E O s T O L AE. 839sum accidisse non dubito. Verum ipse praeter communes omnibus probis alias privatas causas habeo, cur υ--ν ι tantum virum parentem alterum meum defleam & lamenter. Ad graves alias miras molestiasque meas haec accessit aerumna omnino gravissima, quae me Diγη enecat. ferendum risi κροὶ λ & in illius voluntate acquiescendum, quum praesertim noster ille heros neque moriens neque vivens lacrimis suorum ullam occasionem iustam dederit. Vale vir clarissime, & si me amas Vcni. Lutet. Paris Kalend. Apr.

rIr clarissime, inter summas occupationes de molestissimas haec V raptim exaravi, magis instituti tenendi cause, quam quod opus esset. nam de nobis omnia narrabit, qui has reddidit. Nos Polybium ad nundinas properantem paulatim dimittimus. Sed tantis cum molestiis, ut nos respicere non possimus. Non dubitas, credo, habiturum te cum primis tibi destinatum pridem exemplar σι γωδ. Potes idem confirmare doctissimo de civissimo Rittershuso. Valete ambo& me amate, qui vos aeternum. Lutet. Parisiorum , Non. August.

EPISTOLA C X VI. ε I D E M. NVper cum isthuc proficisceretur fratris tui filius, dedi

ad te epistolium raptim exaratum. Accipe nunc istiud non multo maius. nam ne nunc quidem major otii copia suppetit. Instar longioris epistolae erit Polybius meus, quem tibi mitto Hημόσ- - Non commendabo munus, nisi ab affectu mittentis: quem si spectas, nae verendum mihi non erit,iae parvum tibi videatur quod a voluntate maxima proficiscitur. Gratum tibi accidisse hoc quicquid est muneris, tunc serio cognosea, cum meorum me errorum admonueris. Per ego te Deum immortalem oro, ut si tanti facis nostra, ut lectione tua illa digneris, diligenter omnia observes, quae meliora posse fieri judicabis, de mecum,nisi grave est, tuas deinde notulas miniatulas communices.

Sciunt amici de familiares mei, quam vera sit illa excusatio, qua sum M m m m m 3 ut

859쪽

s o Is A Ac I C As Au BONI E is Totae. usus in fine illius diatribae , quae est de interpretibus Polybii. si dabit

Dominus Iesus alteram editionem curare saltem Latinam , fidem meam omnes agnoscent. Prolegomenon prolixitatem noli accusare: noram Maecenatis mei benignitatem & erga me Acilitatem ac ben volentiam : cuius grande monumentum essem consecutus oblato hoc munere, si per religionem non stetisset. nam si pati potes semel apud amicum , proceribus nostris ea pars, qua Regem laud .vimus, ita probata est, ut ad sit scipiendum ejusdem argumenti P negyricum & Cancellarius noster vir illustrissimus & omnes certatim me hortentur. qui debuerant potius regi auctores esse, ut jaetiiram rei familiaris, quam M accepimus , iret sartum. Sed obstat id quod dixi. Itaque illo nos solabimur,virtutem amplam sibi ipsam esse me eedem. V ides quam familiariter tecum agam. fretus enim amore tuo sic cum absente loquor, ut si praesens esses. Vale. Lutet. Paris. Non.

FINIS.

860쪽

RAPHAELIS THORII

EPISTOLAD EIS RACI CASAU BONI

morbi mortisque caussa.

: Ir Amplissime, nescio quo pacto sensim delabor in pigritiam , nec forsan adhuc arripuillem calamum, nisil dolor adegisset acerbissimus ab extincto magno literarum lumine Casaubono , quem tabido morbo liquefactum rapuit prima dies Iulii. Dysuria diuturna confecit florem Doctorum, ex causa abdita , Vix antea visa, vel audita. Signa omnia calculum in vesica attestabantur Sc mentiebantur. Nam aperto abdomine pro calculo inventa est vesica monstrosae consormationis ab utero matris. In sinistro latere vesicae prominebat lia pumς vastae capacitatis , sese attollens usque ad sinistrum os illi , ejusdem substantiae continuae cum ipsa vesica, ut videri posset autera vesica naturali adiuncta. In eodem sinistro verae vesicae latere is ramen erat ejus magnitudinis, ut facile admitteret quatuor digitorum apices, pervium a vera vesica in adnatum . saccum, quo refluebat lolium : ubi diutius retentum, putredinem, inflammationem , tabem& interitum tandem attulit. Accessit dc renis dextri purulentia: unde aucta pernicies restagnante illis in locis faedissima illuvie. Hinc orificium vesicae interius tumesamini ex assiduo conatu: hinc viae angi stiores: hinc refluxus totidem sere in venas: hinc spirituum insectio, ct postremo animae purissimae ab importunis foetoribus profligatae exitus placidissimus. Quaeres Z & bene , qui potuit vivere ad eam aeta, tem cum organo necessario tam male conformato Accipe responsum. illa in puma in primo ortu toto ambitu contingebat vesicam proxime, dc foramen illud pervium occludebat, ut loco naturali moram saceret urina ad debitam emissionem. Progressu vero temporis continuo

SEARCH

MENU NAVIGATION