D. Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones therapiae generalis praelectionibus academicis accomodatae

발행: 1785년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Quoniam vero vomitus & viscera pecto is atque abdominis & totum systema nervosum veheme tius concutit, non tantum materia in visceribus abdominalibus, sed aliis etiam in locis sedens, eum indicant & systematis nervosi excitationem post lant. Sic abdominalium viscerum in arctus , a materia viscida & atrabitaria ortus , dummodo eorum fibrica valida , nec corrupta sit, c cussione per vomitum facta , nonnunquam moreturn resolvitur. Et saburra viscida, pulmones infestans, vomitu agitatur, vomica , in illis collecta , rumpitur di pus evacuatur. Serosa colluvies, ad cerebrum tendens, in apoplexia serosa vomitu derivatur ; nonnulli etiam obstructionem retinae in amaurosi indirdum te luere hoc modo intendunt. In omnibus tamen his valentioribus vomendi concussionibus attendendum est ne nimio impetu nobilissima viscera , 'suo modo jam laesa, prorsus destruantur. g. 3ο

Si c3rpus, vomitu commovendum, plethoricum est , venae iuo praemittatur , ne sanguis vehementi impetu ad pectus & cerebrum protrudatur , &haemorrhagiae occasio detur. Et materia viseida &acris, vomitu e ventriculo reiicienda, diluentibus ac resolventibus, salmis praecipue , ita disponenda est, ut facilius rejiciatur. Cavebitur tamen , ne

materiam morbosam , prima hac via evacuandam - .

resolventibus nimis cito ad canalem intestinorunt, di ad secundas forte vias devolvamus. .

132쪽

Μater;a vero morbosa e ventriculo removerula .

vel copiosius ingurgitata plenitudine urget, vesviscida & tenax interiori superficiei adhaeret, vel acris irritans x nauseosa est. Ista ventriculum nimium distendens , solis saepe fritrionibus versus mediam partem emovetur; illa pondere & pressione

molesta , acria stimulantia summe nauseosa exigie remedia ; haec ex corruptione acris , rodens Mnauseosa faAa , aut venena ingesta non nisi diluentibus, lubricantibus & leniter nauseosis medica' mentis rejectione per vomitum juvantur.

Stimulantium vomitoriorum magna est copia 9a plerisque tamen , quae veneni indolem habent, ut ricini & catapultae semina, vel plurima medicari. menta ex euphorbii speciebus , quod saepe inflammante stimulo nocent, abstinendum est. Ex veg tabili regno optimum & tutissimum vomitorium exhibet radix i pecacuantiae , cujus pulvis varia dos . quam bonitas medicamenti definit, jejunoωentriculo sine multo vehiculo ingeritur. Asari & gratiotae insula & decocta interdum etiam vomitum

movent, & alvum vehementer ducunt.

g. 3DI. Infantibus quidem dosis minor ipeca antiae exhiberi potest, sed utiliora videntur medicamenta scillitica, saltim oxymel scilliticum, etiam tenellis.

133쪽

Pulveres taliae, adultis exhibiti, ut reliqua vomi- ebria , saburram viscidam ventriculi re ivunt , &Xejiciunt, potissimum autem viscidam & porraceam intestini duodeni bilem movent. Extractum scillae , Tite praeparatum & aqua cinamomi vel alia selu- tum , viscidum resolvit & interdum vomitum movet, si ad quinquaginta guttas & ultra' propi

netur.

Ex regno minerali antimonium, non quidem ob naturalem mixtionem , sed regulinas partes , quae vel minus sulphuris habent, vel praeparando incitatae sunt, vomitum ciet. De hepate , vitro &butyro antimonii , de mercurio vitae & aliis dias. ticis praepalatis hoc loco nihil dicamus, etsi interdum curationibus adhibentur , varieque mitigari &corrigi possunt; commemoremus tantum sulphis antimonii auratum dc tartarum emeticum.

Ac tartarus quidem emeticus regulinam quamdam partem acido tartari jungit; sulphur vero auratum , quod & hermes minerale dicitur , ahquam reguli partem , sulphuri adhaerentem , non intime iunctam , exhibet. Utriusque medicamenti vires ex praeparatione aestimandae, & in propinando eo a grano uno , ad bina & deinceps progredien dum. Cum autem in pulveribus cum terreis tritae, vel in pilulis & bolis exhibeantur , aquoso potu superaddito, effectus eorum excitandi & moderandi sunt. Ν

134쪽

PARS IV. INDICATIO

g. 3Io.Quemadmodum autem in plenitudine nimia praeter pressiones abdominis f. 3 os . penna anserina uel digitus, faucibus applicata , vomitum movent , sc cum acria & venenata , ventriculo ingessa , conatus vomendi & spasmos excitant, lac , oleum, iuscula pingvia , dulcia varia & aqua tepida , copiosius deglutita , vomitum maturant : stimulo enim acri involuto, multa irritatio spasmum Mini ammationem movet , sed plenitudo potius usea expulsionem efiicit. g. 3II.

Quamquam vero vomitoria medicamenta, sabu ram ex ventriculo & duodeno evacuantia , multorum morborum initia impediunt vel prorsus tollunt , ob vehementes tamen motus inde oriundos non semper tuto exhibentur. Qui strumis laborant vel tonsillas induratas habent, vomitoria vix ferunt , in haemoptoicis etiam & qui ante hac vomitu cruento tentati sunt , vix locum habent ., eum

etiam post vena sectionem , eruptiones languineae ex vomitu oriantur. Nec herniosi agitationem abdominis a vomitu tuto ferent, nisi hernia aptitasme reposita & sescia munita sit. Gravidis di pueris Fris quoque Vomitorium nocet. ig. 3I2. Etsi vero sepius a vomitu spontaneo aut conatu vomendi ad indicationem vomitorii exhibendi

ducimur , non semper tamen haec ratio valet.

Laesiongs capitis graviores, inflammatio ventriculi.

135쪽

calculus viarum urinariarum , colica haemorrhoid Iis & spasmodica aliaque vitae incommoda, quae vomitum saepe movent, vomitoria nulla postulant , icum hic symptoma morbi sit magis coercendum 'quam excitandum. Si cum summa nervorum im- hecillitate vertigo & nausea vomitum excitant, is iquoque analepticis & antispasmodicis coercendus iest. Imbecillitas sola in tantum hominumque te- 'inerioris corporis utriusque sexus vomitorium non omnino vetat, si hoc remedium morbosae causse removendae unum fuerit, sed lenius eligendum est, idque aliquoties repetendum. 'g. -3I3

Vomitum plenitudine ventriculi iuvare , & ata

sumtis quamquam parcius alimentis , vomitorium medicamentum ingerere velle, minus conveniens est, dum enim moles ingestorum simul movenda est , viscida dc acris materia, plicis ventriculi inlia rens, non satis eliminatur. Quando vero vomit rium , iejuno ventriculo cum pauco vehiculo stim- tum, saburram movet, & conatus vomendi molesti sunt, aqua tepida insulsa , vel dulci cum sacellaro& melle , vel oleo aut butyro hauriatur , quo viae lubricentur, spasmi sopiantur & vomitus ita facilia reddatur. Largior aquae copia, vomitorio vix deglutito, hausta,vomehdi utilitatem minuit, aut enim iusto citius expellitur vomitorium , aut ad intestina propellitur & purgantem effectum tantum edit.

Si vomitus nimius est, diluentia oleosa & lubricantia crebius hauriantur , his enim acria obvol- α Therap. I vun-

136쪽

23o PARS IV. INDICATIO

vuntur, spasmus mitigatur vomitusque demum cetant. Quod si spastica ventriculi contractio coerceri nequit , aut roborantia vinosa, analeptica , aut tamdem optata medicamenta prosinentur. Cave t men, ne his utaris, quando materia morbosa elimi nanda restat. Ventriculi robur , vomitoriis debili latum , cardiaca aromatica & blanda carminativa v. c. insilium chamomillae aquosum , nec non roborantia leniora restituunt. Spirituosa fibras magis exsiccant, quam roborant. Aromatica etiam &opiata, externe in scutis stomachicis applicata de ex theriaca praeparata , conveniunt.

PURGANTIA.

3M. Evaeuatione per superiores partes nunc Ostensa, aliam , quae per inferiores fit, nunc consideremus. Purgantia medicamenta dicuntur, quae ore sumta inventriculo & intestinis haerentem saburram mo- vent & ad anum propellunt, ideoque universum canalem alimentorum evacuant. Clysmata sunt iniectiones in anum , quae canalem intestini crassi ex parte penetrant, eumque purgant. Suppositoria ,

orificium intestini recti stimulantia, scybala , ibi

haerentia, movent.

. Nonnulla medicamenta, nmbilico aliisque partibus illi. . nita alvum moVent, cum quae, minus usitata & incerti effectus - sint, omittimus. .

137쪽

Etsi autem evacuantibus his medicamentis reliquiae alimentorum corruptae saepius , quam digetatae , & acrimoniae , in canali alimentorum poti Isimum inde natae , eliminantur , tamen & serum salivale, pancreati cum & intestinate, bilis abundans, yel viscida & acri, reddita , mucus intestinorum, nimium collectus, simul moventur & expelluntur. Praeterea etiam humores viscidi serosi , vel tenaces atrabitarii, quae interdum ad canalem intestin rum derivantur , sanguis haemorrhoidalis stagnans& corruptus, pus, ex abscessibus in tubo intestinati vel vicinis locis erumpens, ichorosa colluvies, interdum carcinomatica , vermes aliaque morbosa corpora, stimulo admoto , cientur & expelluntur. g. 3II. Ex his omnibus, cum caussis suis comparatis, signa, quae evacuationem alvinam indicant, facile intelliguntur. Ponderis sensus & molesta tensio abdominis, a morbosa materia excitata, borborygismi a ructibus & flatibus, sursum deorsumque urgentibus, hypochondriorum praecipue tensio , alvus sicca parcior, moleste secedentia excrementa, aut nimis lubrica: bilioso stimulo & acri sero excitata , materiam evacuandam adesse , produnt. g. 3I8. Non tantum diarrhoeae, in morbis epide micis acutis sponte obortae , evacuationem adjuvare suadent , sed abundantia quaelibet humorum, ad loca 'externa corporis, praecipue vero ad caput & pec- I a. tri

138쪽

PARS IV. INDICATIO

ius propulsa , derivationem superflui ad universam

hanc corporis cloacam indicat. v. c. in morbis sero-

sis capitis , in asthmate pituitoso , in suppurationentinia temperanda, in hydrope aliisque seri .collectionibus, quam revulsoriam atque derivatoriam evacuationem , ipsius naturae conatibus saepe mo

ram ars caute imitatur.

Quamquam autem indicatio alvinae evacuationis ex indicatis signis certa est , modus tamen eam inciendi non semper patet, nisi & contraindicantia bene expendantur , & selectus optimorum remediorum fiat. Haec duo autem ita conjuncta sunt, ut unum ad alterum reseratur. Optimum tamen erit, primo , quibus remediis utendum sit , disquirere , antequam contraindicantia per coindi

cantia limitentur , & conclusio, quid & quibus

mediis evacuari debeat, definiatur. Nos quidem aliquas purgantium classes instititimus, & in singulis recensendis monita, quae usum definiant, subiungimus , ex quibus contraindicantia apparent. 3, 32o. Τanta est medicamentorum purgantium copia , agendique differentia , ut, cum classes quasdam , compendiariae doctrinae caussa , instituere animussi, ex pluribus pauca , , ut bona & sincera simplicia sint, non nisi usitatissima , seligi potuerint. Confideremus igitur. I. digestiva salia a. lubricantia, plus minus stimulantia. 3. stimulantia specifica, . acria drastica; & cujuslibet classis vires universis, singulorumque medicamentorum dotes singulas

139쪽

CURATORIA. 133

interdum indicemus , quo indicationis ratio spe-

elatius declaretur.3 a Iu

Salia ideo digestiva dicuntur, quoniam m

Cum tenacem & excrementa alvina duriora resolvunt, & ad evacuandum molliunt, unde ea intenresolventia Σ39. seqq. commemoravimus, atquct monuimus , eadem pro diversa indole variis acrimoniis opponi posse & debere. Ρurgantia vero tunc dicuntur salia , cum eorum dosis major propinatur. Etsi vero in dispositis corporibus una ab teraque drachma alvum satis movet, in aliis tamendosis ad unciam unam vel alteram augenda est.

9, 322. Ex salibus acidis cremor tartari, ex alcatinis mae gnesia nitri, & sal plantarum TACHENII indicari merentur, reliqua enim salia alcatina , sal tartari& oleum tartari per deliquium, ob acrimoniamininsignem , ea dosi propinari nequeunt, quae alvum certo moveat. Salia media, ad laxandam alvum maxime accommodata , imprimis haec sunt : aqua Seydschiimensis & Sedlitetensis & sal amarum indoeductum ; sal anglicum catharcticum & salia thermarum Carolinarum, & acidularum Egranarum , sal mirabile GLA UBERI, sal polychrestiam SEIGNET TE tartarus vitriolatus & tartarisatus nec non tartarus regeneratus , & liquor terrae foliatae tartari.

140쪽

13ε PARS IV. INDICA ΤΙ Ο

Adstrictae alvo salia media utique conveniunt cum mucum intestinatem nimis tenacem optimore luant; etsi enim stimulo serum intestinate valde alliciunt & subducunt, tamen praeterea ad solvendum aqua addita indigent. In acrimonia rancida cremor tartari, in acida alcatina seligenda sunt. Quamquam vero salia subanitium siccitati alvinae medentur, nimio tamen usu eam non solum , sed totius corporis 1iccitatem inducunt.

Salia vero cuncta diuturno usu solidas intesti-- norum fibras valde relaxant, primasque vias debilitant , quod etiam in diuturno usu extractorum amarorum Observavimus. Hoc incommodum ab aquis medicatis , thermis & acidulis non metuen dum videtur , cum sal alcati minerale , vel sali mirabili GL Au AERI simillimum , quod iis inest , roborans vitriolum martis , vel terram aliquam subtilem conjunctam habet. Sed in his summa est varietas. Egranae v. c. acidulae primas vias magis stimulant, quam Pyrmontanae, quae diuresnmagis movent.

Inter lubricantia medicamenta plantae, quae emolliunt v. c. malvaceae & spinacia, jure aliquo reseruntur , & a veteribus jam commendatae sunt. In universum enim vernali tempore , usus turionum & foliorum radicalium ventres , per hiemem siccatos, rursus emollit S lubricat. Non solum enim

SEARCH

MENU NAVIGATION