장음표시 사용
141쪽
enim succus vegetabilis, a tenerioribus soliis eraceptus δc praeparatus, ob balsamicam aliquam vim . in iis evolutam , has vires habet, sed lenior etiain stimulus salinus accedit.
Olea quoque plantarum pressa, lac & butyrum , nec non pinguedines animalium primas vias lubricant , in his tamen propinandis ad acrimoniam primarum viarum simul attendendum est. Quemadmodum enim emulsiones ex amygdalis, & aliis seminibus oleosis rancidae & biliosae acrimoniae conveniunt, sic oleum amygdalarum dulcium & olivarum , dummodo recens sit, ficcitati alvinae lubricando medetur. Lac vaccinum , caprillum & asininum tepidum, nec non juscula carnium juni rum animalium similes vires habent, licet, cur stimulo careant, vera purgantia non sint.
Sero, ex lacte parato, stimulus aliquis inest , lac ebiityrarum ideo, vel serum lactis cum succo .citri & cremore tartari paratum . in biliosis imprimis morbis haustum, acrimoniam rancidam corrigit, & alvum interdum valde movet. Serum lactis dulce , vel inspissatum & dilutum , vel Cum terreis, acidum absorbentibus , iterum dulce redditum, tenuis& nutriens liquor est, qui acrim niam involvendi & fibras debiles nutriendi vini habet.
Et saccharum, mel & reliqua dulcia, inter lubrῖ- .eantia & leniter stimulantia reserti merentur-
142쪽
Aqua mellis sive mulsa, copiosius ingesta, siccitati
intestinorum medetur & alvi segnitiem corrigit, nauseosum eamen est , & rarius tanta copia sumi potest, ut alvum vere moveat. Decoctum passii larum & majorum & minorum , & ipsae uvae passae seus & dactyli dulcedine & blando stimulo , alvum interdum ducunt. His nonnulli fructus ho-rxi dulces ex nostris addi possunt ut pruna dipoma borstorsi a. f. 329.
In testuminibus tamarindorum & cassae contenta pulpa, non solum acido , quod priori praesertim inest, sed lubricante de nonnihil nauseoso succo alvi excretionem juvat. His remediis bilis potissimum acrimonia corrigitur , ideoque in febriabus acutis , cum siccitate alvina junctis, multo usu sunt. Dosis si uncia semis & nitra subinde propinata. Laeduntur tamen his medicamentis illi , quorum primae viae acrimonia acida abundant.
g. 33 Q. Ex arboribus incisis vel ob ubertatem succa ri-
mas agentibus , vernali tempore humor emanat,
ut ex betulis nostris, qui emolliens & lubricans est. Μanna vero, ex ornis stillans, calore solis magis inspiss/tus, hinc a foliis & truncis collectum, est concretum spissum & dulce , quod emolliendo , lubricando & leniter stimulando, iis qui siccitate alvi laborant, optimo cum successu exhibetur , & ut mite satis, ita infantibus conve-plcns medicamentum est, s in aqua calida serta
143쪽
g, 33 I. Eis vero terebinthina potius resolvit , quam
adstricta lubricat, ejus tamen mentio hic facienda est. Nam cypria, quam antehac vera terebinthus fundebat, nunc autem in Venetis larix , in Germania pinus exsudat, recens & vitello ovorum subacta , viscido resoluto alvum saepe lubricat, &Ob hanc caussam clysmatibus nonnunquam additur. Gummi ammoniacum & galbanum , lacrymae plantarum umbelliferarum , in calidis regionibus
Ex stimulantibus spacificis aloen potissimum Minabarbarum attendimus. Aloes imprimis aqua solutae & depuratae pars gummosa prodest , refinosa ' nimis exsiccat, Purioris aloes drachma una vel altera , cum salibus mediis trita , aqua soluta& subinde sumta pertinaces alvi obstructiones seu vit. Etsi vero in pilulis cum gummi saponaceis & in elixitiis variis , alvum etiam movet, diuturno tamen usu & parvis dosibus propinata , haemorrhoidalis fluxus occasio fieri solet. Cum etiam calorem excitet & sanguinem commoveat, pituitosis magis, quam siccioribus aegris expedit, sed illos etiam intestino recto exsiccando , morboris magis ,
quam expedite fluentibus haemorrhoidibus afficit. g. 333 Rhaba barum selectum leni stimulo alvum m vel , bilis acrimoniam corrigit & subducit, laxa intestina simul roborat & stomachica vi pollet. In
144쪽
Pulvere optime propinatur, imprimis si salia , aerimoniae morbosae opposita , addantur. In infusis aquosis dc solutionibus similibus , lubricantibus etiam additis , temperari potest. Diarrhoeis &dysenteriis praecipue utilis est, etsi vero haemor Thoides non , ut aloe , allicit, haemorrhoidariis tamen & ficcioribus obest.
Μaiorem vim , quam hactenus descripta medicamenta , habent infusa florum persicorum & acaciae , sive pxuneoli nostratis , quae cum aqua aliiS-que menstr iis vernali tempore parantur, Vel in syrupis cons ruantur. Folia sennae magis stimu- lant, ideoque infusis ex salinis lubricantibus & rh- barbaro paratis , varia dosi adduntur lenius digesta vel cocta. In pulvere minus commode exhibenturi Etsi vero vi indolis resinosae ventrem saepe valdra movent, ad vera tamen tiastica referri nequeunt.
. Μedicamcnta, quae resinose & acti stimulo intestina vellicant, & magnam humorum copiam subducunt, drastica purgantia appellantur. Pulvis radicis jallappae ob conjunctas particulas gummosas mitius agit; res na , inde educta , alvum valdo
movet, eodem ferme modo , ut resina, scammo
nii, quam quidem sulphuris halitu in diagrydio
mitiorem reddere putant. Hae resinat vel cum terris
salibus teri, vel spiritu vini solutae, addito syrum , propinari possunt, cum vitello tamet ovorum& amygdalis tritae & aqua exceptae, majoris sene utilitatis. His annumerari possunt agaticus troch statu&
145쪽
scatus , & trochisci alliandat sive pulpa colocynthia dis , quae sorti stimulo in dos aegris accommodata, aquam & pituitam vehementer subducunt, &robustos etiam valde movent.
Reliqua medicamenta . ex euphorbii genere petita , succus esulae , semen catapultae, vel etiam gummi guttae , inflammationem stimulo saepe m vent , & a prudenti medico caute seligenda sunt. Si forte ad pituitam & aquas hydropicorum subducendas consueta drastica g. 3 ὴ s . non suffciunt, elaterium sive cucumeris asinini extractum , vel succusiridis nostratis recens expressus , tentari aliquandiu possunt. Scillae pulvis & extractum S. 3o7. &gratiotae herbae infusum , g. 3o6. quibus vomitum moveri diximus, alvum etiam vehementer purgant.
Ex minerali regno pauca sunt purgantia, praeter ea , quae in vomitoriis g. 3o8. nominavimus , si tamen mercurialia respici mus , sortiora minus tuta sunt, & mercurium dulcem, quem pitulis purgantibus , ex aloe paratis, saepe addunt exigua vi pu gandi pollere constat. Aurum sui minans nonnulli certissimum obstructionis pertinacioris remedium praedicarunt , sed ob praeparationem dc mitigati nem variam , dubia semper ejus vis est. g. 128. Omnia haec medicamenta purgantia sngulis aegris , praecipue autem materiae evacuandae ac
146쪽
commodanda sunt. Ex aliis copia viscidae & acris nec recte digestae materiae, ex aliis mucus & pituita , ex aliis bilis corrupta , ex aliis aquae subducendae sunt quam ob rem veteres jam. purgantia in panchymagoga, phlegmagoga, cholagoga, hydragoga diviserunt, quae tamen dissereritia non tam ex indole medicamenti, quam constitutione aegri dijudicanda est. Ρurgantia per epicrasin dicuntur, quae partito exhibentur & ob admixta amara, reseu Ventia , carminativa & roborantia non solum dyticrafiam humorum corrigunt, sed & partem quan dam per alvum subducunt.
Quemadmodum vero saburram copiosam primarum viarum , si modo mobilis est , unico saepe& valido purgante amoliri licet, sic aliorum tenaciorem materiam resolventibus salinis g. a19.
movere convenit. Ex dispositione aegri vero cognoscimus, utrum haec praemittere , an purganti bus ipsis admiscere possimus. Ne vero continuata Evacutio humorum , robur viscerum , praecipue intestinorum , nimium debilitet, analeptica , an tispasmodica & carminativa, ex aromaticis & roborantibus medicamentis selecta , vel cum purgantibus vel post ea adhibeantur. 3, 3 o. Evacuatio alvina juvatur potu copioso aquae , seri lactis & jusculi carnium , quibus praecipue vis
drasticorum nimia temperatur. Ilis ipsis etiam , imprimis si acrimoniae collectae opponantur, nimius fluxus ventris cohibetur. v. c. si acrimonia: ra
147쪽
cidae potus acidulus opponitur. Si vero canalis alimentorum spasmo afficitur , quo materia evacuanda mox promovetur, mox cohibetur , vel optata medicamenta purgantibus jungantur vel post purgantia propinentur. f. 34 I. . Ex iis , quae hactenus proposuimus , clysmatum usurpandorum ratio quoque intelligitur. Haec etsi interdum ob indolem antispasmodicam , carminativam , roborantem & nutrientem injiciantur sepissime tamen crassa intestina evacuant . aut enim humectando siccitatem corrigunt, aut acres particulas abstergunt, aut duriora & tenacia scν- bala emolliunt & educunt. Ρotest vero haec evacuatio , necessitate urgente, etiam in summa aegrorum debilitate tentari, cum clysmata non admodum purgantium , humores valide commoveant sed contenta in crassis blande educant, ut adeo 'obice remoto, motus peristesticus in tenuibus
g- 3 2. Clysmata haec ex aqua tepida , urina sanorum& juniorum animalium , lacte, sero lactis , jusculis& oleis pressis praeparantur ; interdum vero varios ad usus herbae emollientes s. resolventes
9. 223. aut carminativae aromaticae in aqua aut
jusculo coquuntur , stimulus saccham , melle vel sale , & vis lubricans oleis pressis & coctis addiditur. Interdum ob vehementiorem stimulum acriora etiam purgantia , vel herba nicotiana fimul decoquuntur 'et clysmata ex fumo herbae nieotianae ope sollis Idonei, impelluntur.
148쪽
Suppositoria indicantur, cum intestinum rec
tum excrementorum duriorum mole repletum
est , quantam sita vi expellere nequit , sed stimulo ad nilum eget. Hinc globuli moschati vel alia exsaccharo parata medicamenta , sapo , mel & terebinthina cum purgantibus stimulantibus in pastam paulo solidiorem & ferme conicam redacta, in
anum immittuntur. Cum vapores ex emmollienti
' bus herbis, ad anum admissi, lubricando hanc excretionem juvent, melius sepe olei & lactis pauxillum in anum , injicitur, suppositoria enim crebrius applicata stimulo orificium callosum reddunt.
SAnguinis abundantia vel in universo corpore collecti, vel ad quasdam partes impetu singulari
delati, evacuationem quamdam postulat. In prophylactica quidem plethorae curatione ostendimus I victum parcum non jurulentum , sed ex vegetabilibus paretum , imprimis subacidum ,
potum tenuem , exercitationem , corporis viribus accommodatam , plectorae praecipue obsistere. Ιbidem tamen venaesectionis propulassicae mentionem fecimus, cujus & similium sanguinis evacuationum rationem nunc in universum conside
149쪽
Uenae sint canales, sanguinem & humores r sorptos ad cor redeuntes, placide transmittentes , hinc ex iis optime evacuari sanguis potest. De venaesectione itaque , tanquam primario sanguinis mittendi modo, in prima sectione , de scarifatione vero & reliquis in altera dicturi sumus. Ita enim peramus , non tantum indicationem recte definiti sed contraindicantia quoque examinari posse. '
Illebotomia sive vena sectio est inciso venae 1ub cute collocatae , sanguinis commode evacuandi caussa. Venae vero , ex quibus sanguis educitur . 1unt iugulares , medianae variae in sexu cubiticephalica pollicis & salvatella , siphame ramisim Dones , praecipue ad malleolos & in dorso pedis excurrentes , ita quarum selectu ad constitutionem aegri morbique indolem respiciendum est.
dor m Iaias, Perus et atrae rarius inciduntur. '
Etsi sola abundantia sanguinis venat sectionem indicare videtur, tamen , cum non semper molesta copia , sit aliisque remediis temperari possit , alia vero indicantia venaesectionis simul perpendenda sunt, hoc optime fieri posse arbritror , si constitutionem
150쪽
tionem sanguinis & humorum , postea vasorum vim fluidis resistentem , twdem motum sanguinis per vasa sigillatim perpendimus& indicationum &
contraindicantium rationem ad hanc normam examinemus.
In densitate sanguinis plethoricis veris propria
venaesectio promptum auxilium est. 126 & liberiorem circulationem efficit; in copia sangninis& humorum , qua obesi laborant , 9.I27. eadem effectum aptatum habet, sed lentiorem in raritate tamen sanguinis , quae in plethoricis e debilitate cognoscitur , g. 318. non nisi tum , cum aliae caussae simul urgent, admittenda est. Cum vero In his plethorae differentiis dispositiones tantum morbosas inveniamus, ad vasorum sanguiferorum
systema & motum sanguinis simul respiciendum est. g. 9. Si Enim medicus ex pulsu sorti & duro sanguῖ-mem cordi nimium resistere cognoscit, de necessitate venaesectionis certior sit. Etsi vero haec restia tentia non semper a copia & densitate sanguinis , sed a spasmo minimarum arteriarum crebrius excitatur , hic tamen impulsu imminuto & ipse remittit. Venaesectio vero disserti nequit, si dolor , rubor , pulsatio & alia interna 6 externa inflammationis signa, Pachol. 3. 333. simul appareant. s. 3so.
