Commentatio de Euripide philosopho

발행: 1888년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PARS V.

QUID EURUIDES DE MORTE SENSERIΤ.

VARIAE GRAECORUM OPINIOΝES. Ροstquam tractavi Euripidis sentontias de rerum natura, de numine divino, de rebus humanis, restat ut inquiram quid de morte senserit. De qua re eum incertisaimum ferri videbimus, aliis locis alias scutum opiniones Homerus auctor fuit vulgaris opinionis Graecorum, mortuorum manes esse velut umbra corpore destitutas et tamen eius speciem servantes, νυχην et εἴδωλον,ατα φρένες υκ ἔνι πάμιπαν Ιl. XXΙΙΙ. 104), tam tristem viventes vitam, vel potius mortem, ut Achilles earum omnium imperium posthabeat humillimi oporarii vitae sub solis lues dogentis Od. XI489 sqq. Mortuorum judicium non habetur ), neque igitur distinguuntur prout juste aut injuste vixerunt. auci tantum, qui ipsos deos nesariis sceleribus petiverant, diris suppliciis assiciuntur,

ut Tityus Sisyphus antalus Od. XI. 576 - 6003 paduri quoque duobus lotas Ιl. ΙΙΙ. 278 sq. XIX. 259 sqq. in artaro poenasi Od. XI. 56sminos dieitur θεμιστευει νεκυσσιν, quod tamen minime signifieat eum de mortuorum vita peracta udiolum facere, sed eorum lites componere et decernere nempe versu sequenti legitur is δε μ ιν ἀμφι δίκας μαντο λακτα. Μinos enim inter vivos judex fuerat, itaque apud inferos eodem munere fungitur, quemadmodum Hereules utrobique are utitur.

212쪽

dare dicuntur virtutis vero praemia nulla distribuuntur i, et exceptis illis, quos enumeravi, inseri omnes eadem fere utuntur sortuna. Apud poetas posteriores vero quibusdam rebus distinguuntur in Hymno Homerico in Cererem prima deprehendimus vestigia mysteriorum, salutisque initiatis promissae v. 480 sqq. beatus vocatur qui mysteria contemplatus sit neque apud inferos eadem sorte utitur ος τ' ἀτελει ρων ς τ' ἔμμορος.

Etiam Sophoclos loquitur do molior conditione in qua sunt initiati post mortem ), Aristophan quo saepius tetigit illam opinionem velut ad 3753 in Ranis chorus constat o mystis vid. v. 158 ibique Schol.).

Pindarus adirmat scelera in vita admissa apud inferos puni

Apud Aeschylum manes non solum non mento spoliantur sed etiam creduntur de rebus humanis certiores facti amicis opem serre ). Semel quoque judicii mortuorum mentionem facit quasi opinionis suo tempore prolatas ). Sophocles contra praetor illum de mystis locum, ubique assima nihil omnino ad mortuos pertinere β). Quum denique commemoravero opinionem mortuos in stellas mutari, quae teste Aristophans lac. 32 sq. eo tempore circumlata esse videtur, satis apparebit post Homerum varias

pugnantesque sententias de morte esse ortas, neque vero mentem

I Hercules sane ipse inter deos receptus est dum eius iii ea apud inferos vagatur Od. VI. 60 sqq. , sed magis, opinor, quod Jovis erat filius quam ob sing larem virtutem. Sic Proteus praedicit enelaum, quod Helenam Iovis filiam matrimonio teneat, in insulas beatorum transportatum iri, ubi in perpetuum vivat Od. IV. 561 5693.2 Loo quem servavit Iut Nor. g. 2 sq.: κῶνοι βροτῶν si ταύτα δερχθεντες τελημολασμ' a ' Αιδο τοῖσδε γαρ μινσις ἐκεῖ ζε εστι, τοῖς δ' ἄλλοισι πάντ' κε κακά.

213쪽

popularem solidi quidquam assecutam esse si excipias sententiam do initiatorum conditione futura, neque eruditiores communi consensu ad nova inclinatas. Restant sententiae philosophorum; schola 'thagorea, sive Aegyptios sive mystoria Orphica secuta ), docuit animam e vita sublimiore delapsam corpore velut carcere

inclusam esse, unde morte evolans in corpora animalium transeat; quod dogma ab Empedocle receptum a latone excultum et auctum est, a indaro in possi significatum Thren. 43.

Heraclitus non quidem μετεριψυχωσιν docuit, attamen hanc, quam homines vitam vocent potius animae mortem esse statuit,

contra quam mortem vocent eius vitam. hysiologi quidam ad solas leges physica moriam revocabant. Diogenes Apoll. Epicharmus Democritus). Socrates universe declarabat se ignorare quas mortis sit ratio videtur tamen consuisso in morio fieri animi et corporis separationem'.

Ad Euripidem ventum est. Silentio transeamus locos communes de mortis natura inexorabili, deque eius invicta necessitate 3, ut statim videamus quid ei de mortis ratione visum sit. In rerum explicatione plerumque vulgares traditiones sibi assumpsit et etiam amplificavit, quod idem in eius opinionibus de rebus divinis observavimus. Alcestis Charonis ministerio ad inseros ducetur Thanatos, cuius personam a Phrynicho mutuatus esse videtur vid. Serv. ad Virg. Aen. IV. 694 et aue Or trag. r. pg. 58), apud sepulcrum eam exspectat ut corripiat Hecubae dormienti apparent Polydori manes Helena et Menelaus a Proteo mortuo auxilium petunt, si ab ipso Ρlutone, tamquam praemium

1 vid. Harod. II. e. 23. Plat Crat. g. 400 B. q. 2 Plat Apol. g. sis, org. g. 524 B, Phaed. g. 64 C. 8 Alc. I, 12, 6 sqq. Andromaeh. 127 sq. Alex. h. 47 Aeg tr. 10 Temenid. r. 778. Mortis laudes et vituperatione supra collegi re. 134.

214쪽

plurimorum mortuorum, quos sua causa acceperit mi. 9619743. ariter Orosis et Electra patrem mortuum invocant El. 677-68M, Eurysthsus spultus Atheniensibus favebit Heraclid. 1026 10373; oreulos a diis Ol3mpo receptus est Heraclid. 910 sq.), Apollo Helenam nec ereptam in deorum societato collocat, non videlicet ut virtutis praemium si donet, sed quod Jovis sit filia Or. 1629-1637)λ3. Achilles post mortem in insula Leuce habitat Andromach. 126 sqq.). Variis locis obserVRVimus eum saepe mysteria respicere; sic Hercules ex inferis reversus statim narrat sibi contigisse ut ibi initiatorum orgia contemplaretur Herc. fur. 133. Judicium universorum mortuorum fieri, quo mali asternis iniciantur suppliciis, boni vero perpetua solicitate donentur, nusquam docuit. Aliquando tamen in morte eorum, qui virtute excelluerunt, credere recusat eos a ceteris nulla o distinctum iri Sio in Alcestide chorus primum dubitanter optat ut uxor Optima, εἰ δέ τι κακεῖ πλέον - ἀγαθοῖς harum rerum particeps juxta Uuionis uxorem sedeat 74 sqq.); postquam est mortua 995 sqq. Vetat eam in corporum numero haberi sepulcrum eius velut deos coli jubet, praetereuntes viatores dicturos esse ait:

αυτ ποτε προυθαν' ἀνδρος, νυν δ' ἐστὶ κακαιρα αἱμων.

Ρariter horus in Heraclidis 910 sqq. negat Herculem igne

crematum ad inferos abiisse, sed tu coelo eum morari assirmat. Alibi contra dubitat num omnino quidquam ad mortuos pertineat. In eodem Heraclidarum dramate memorabilis de hac re legitur Rententia summamque prae se serens tristitiam et animi aegritudinem. Maria enim pro patria et amicis moritura optat 591sqq. ut nihil sub terra sitV; nam si mortuos quoque cura aditura sit, neminem habere quo se vertat mortem enim Optimam videri medicinam malorum. Quin etiam disertis verbis aliquando enuntiat mortem ultimam lineam rerum esse. Nam quamvis

eiusmodi sententiae, qualem apud lut uor. p. 110 Orosphonte excerptam degimus se 454 4 mortuos nihil valore ,

1 Vid insulsum verborum lusum 16363:Ζηνὸς γὰρ ἴσα ζεν νιν ἄφθιτον χρέων.

215쪽

qualemve in Oreste 1084 , mortuos gaudiis carere', profecto nonnisi mortuorum infirmitatem si impotentiam vivorum viribus et robori opponant, tamen quod in Troad. 631 Andromache τὸ is γενωθαι - ιανεῖν,ον eas dicit, Polyxenamque mactatam assirmat se ita habere quasi numquam vixisset 636 sq.), vix litor explicari potest quam si cogitamus omnem Sensum

omnemque rerum humanarum memoriam mortuos deficore Ex

eadem opinione manare debent ii loci quibus vituperantur nimii exsequiarum apparatus ut inutiles Tro. 124 sqq. , olyid. . 641); nam, ut in eleagro dixit aliquis h. 36, p. Stob.

τους ζῶντας ευ δρῶ κατθανων δε πῶς ἀνηργῆ καὶ σκια το κέδὲ, εἰ οὐ ais ρέπει, quae Omnia pinionibus vulgaribus, omnem rationem insoris gratifieandi laudantibus, prorsus repugnant in). Quod ad explicationes physicas attinet, breviter tantum inmemoriam revocandum est quod exposui in ea parte, quae est

d Euripidis philosophia naturali pg. 51-563. Secunda parshagmenii 36, qua dicitur unumquidque eo redire unde natum sit, comparata cum variis sententiis congruentibus, quarum quaedam a criticis injuria fortasse in νοθεIας suspicionem adductae sunt, - clare et diserte profitetur opinionem morte separari corpus et animam, quorum illud redire ad terram unde formatum sit, hanc ad aethera, suam scilicet originom. Ibidem ostendere conatus sum hoc philosophema non maiorem habere cognationem cum Anaxagorae quam cum ceterorum philosophorum placitis, neque

apud aequales antiquioresve quemquam inveniri nisi Epicharmum, qui idem proposuerit. Quum quaererem quid Euripidi de universa vita videretur, monui eum mortem valde laudare, nutricemque in Hippol. 192198 contendor homines injuria vitam amare: δι απειροσυνην ἄλλου βώτου κου ἀπό δειξιν των πὸ γα- μύθοις δ' ἄλλως φερόμεσθα.

I Ideo σκιά in v. 2 universe significat rem vanam, non manes' mortuorum, quales e religione vulgari vitam quandam vivere credehantur Ale. 38I, ubi Alcestis maerentem Admetum his verbis onsolatur κρινος καλάξει ' Ῥυδεν εσς ὁ κατθανων significare puto mortui mox in oblivionem abeant.

216쪽

Hanc hominum ignorationem de moris etiam maiore vi expressi notissimis his versibus: mis δ' na εἰ τὸ ζῆν μέν ωτι κατθανεῖν τ κατθανε δὲ γ κάτω νομοται, h. Ρolyid. 639 33. Mesar haec sontentia in memoriam redigit quorundam

philosophorum stata. Itaque lato Gorg. g. 492 E 493a

eam laudatam comparat cum noto illo placito, quod inrmst ivos proprie esse mortuos, corpus enim esse velut animi sepulcrum quam sententiam alibi Ρhaed. g. 61 D, 62 B, Craiyl.pg. 400 C 'thagorici Orphicisquo familiarem osse tradit.

Μinime constat an Euripideae sententia auctoritas ad aliquem philosophum revocanda sit. Solon enim eodem tempore cogitationes similes, quasi aere circumlata divorsis hominibus ultro occurrere itaque facile fieri potuit ut Euripides, quem de gravissimis rebus tam dubitanti animo esse vidimus, aliquando in sententiam incideret hac demum vita peracta homines vero

vivere.

Quam eum a Pythagoricis mutuatum osse certe nullo modo contenderim, quum migrationis animarum numquam mentionem socerit. um ythagoric contendentes animam nostram corpore quasi carcere inclusam esse, sως- τινι φρουρ V Ρlah. Phaed. g. 62 3, subjecerunt nulli licor ex hoc carcer aeipsum voluntaria morte liberare. Huiusmodi vetitum autem apud Euripidem nusquam invenitur; quamquam non tam frequens in eius fabulis occurrit mors voluntaria ac in fabulis Sophocleis,

tamen Ocaste in hooniss. Ρhaedra in Hipp. Euadne in

Suppl. dolore et luctu oppressa ultro ad inferos descendunt, neque apud amicos cognatosque in ullam reprehensionem incurrunt. , Moheseus Herculem vetuit voluntariam mortem petere, persuasitque ei ut secum potius Athenas proficisceretur'. Hoc sane fecit heseus; sed vide, quaeso, quibus argumentis usus sit. Nam mitto quod etiam vulgaris mythus de Herculis morte obstabat quominus Euripidos sum sibi ipsum vim inferro

217쪽

saceret. heseus autem non omnino mortem voluntariam vituperat, sed demonstrat Herculem, qui tantos labores tulerit, non decere vita migrare, ubi ipsa vitae perfunctio dissieillimum laborem praebeat. Ipse quoque hem Thesei oratione velut invitam revocatus non affrmat se metuere ne peccaturus,

sed ne ignaviae culpam sibi contracturus sit, si mortem ultro petat. Hoc igitur consilium nullam cum disciplina philosophiea cognationem habere videtur. Itaque Euripidis sententiam supra relatam non e fonte ρο- thagorico repetendam esse puto. otius conseram sententiam Heracliti, in libro περὶ φυσεως, quem Euripidi ad manum fuisse supra pg. 22 vidimus, docentis divinam hominis partem, cum materia vili in vita conjunctam, morte liberari nostram vitam

esse deorum mortem, nostram Vero mortem eorum vitam 3.

Exemplis demonstravi Euripidem aliis locis aliter de moris disserere, modo mythologice, Od physice, modo philosophice. In iis rebus, quae ad traditas personas scenicas maximo pertinent, vulgares opiniones plerumque serVavit, quamquam Verisimilo os sum, quoties diligentius cogitare coepisset, iis non amplius fidom habuisse. Sontontias eius philosophicae et physicae non omnes inter se pugnant. Is qui putat animam mort a corpore dissolutam redissi aethera unde nata sit, sibi constans dicere potest: τὸ μι- γενέσθαι τλθανεῖν - λέγω, et ne tunc quidem eoum pugnat ubi ait: τές οἶδεν ει τὸ ζῆν μέν τι κατθανΓν τ λ. Verumtamen posta ipso haud dubie has sententia oogitatione numquam ontinuavit et conjunxit, neque ex eodem fonte spetiit. Quum praeterea opinio illa de solius leostidis salitate futura vix copulari possit cum illo omnium animarum reditu in universum aethera, praestat statuor poetam sententiae incertum, prout ratio loci suaderet, - velut in Alcestide sabula ut hae virtutis praemium accipere crederetur, in Troadibus ut solatium afferri posset Hecubae M. - divorsa enuntiasse et laudasso.

218쪽

Siquis in aliqua regione aliquamdiu moratus est eamque bene cognoscere studuit, priusquam discedat, duos intimo quodam animi motu eam e loco eminentiore postremum oculis collustrare solet. Si nobis in fine libelli disputationis summam brevissime repetere libet. Apparuit igitur ante omnia Euripidem non fuisse ea ingenii constantia et subtilitate ut in cogitando ratione et via procederet, verum ut poetam magis quam philosophum obiter tantum omnia dolibasse. Educatus et adultus iis temporibus, quum religio mores vivendi rationes traditae jam inveterascerent, inter primo eas vituperavit, auctoritatemque earum plerumque vana opinione nitidemonstravit; sed cum nova ipse tentaret, id ipsum quod ingonii subtilitate carebat et antiqua prorsus relinquere nec poterat, quippe poeta, nec audebat, effecit ut in summis rebus nihil solidi assequeretur, et modo hoc modo illud dicens, prout suadebat ratio eius rei qua occupatus erat, sibi ipse minime

constaret.

Sententias ad rerum naturam pertinentes paucas et simplicissimas non ex alicuius philosophi schola, sed e naturae contomplatione et e variarum disciplinarum poeseosque antiquae cognitione hausit. Ab opinionibus popularibus de rebus divinis diu non descivisse videtur. ostquam vero ei persuasum est deum oportere probum esse, deos populares acriter reprehendere coepit. Quum tamen ipse frustra quaereret qualis esset natura deorum, neque quidquam proficeret nisi quod rei obscuritatem perspiceret, aetate provectior religionem popularem impugnare desiit.

219쪽

De morte quoque nihil certi statuit modo vulgari Graecorum

ratione de ea locutus est, quamquam hoc sertasse personis scenicis tantum accommodavit - modo ad leges physica eam revocavit, modo enuntiari quam nos mortem pellemus, eam

fortasse veram esse Vitam.

Nec magis virtutem optimamque vivendi viam definivit. artim consentiens cum aequalibus σωφροσυνην maxime omnium

commendavit partim vero naturae et cuiusque hominis indolimulto maiorem vim tribuit quam legibus et institutis, et quum ita larius quam utilius intelligeret magisque quam cives sui

excusaret siqui in voluptates ruerent, contra equento sabulis illustravit castimoniam et humanitatem multo maiorem quam commendabant praecepta Vulgaria. Quum sic in rebus gravioribus, quamvis nullas leges certas constitueret, tamen exstirpando antiquas opiniones ad novarum semina recipienda animos praepararet, tum in rebus levioribus ipse haec semina jecit. Acrius et frequentius quam reliqui poetae vitae vanitatem et miseriam exposuit ingenia et animos tantum colenda esse docuit, corporis Vero cultum parvi esse pretii; et exemplo suo et verbis vitam otiosam probavit. Divitias generisque nobilitatem nihili faciendas esse docuit servos quoque nonnisi nomine ab ingenuis differre in virtute solam esse nobilitatem. Naturam muliebrem denique multo melius quam cives sui perspexit atque id ipsum quod clarius videbat feminas omnino maximi esse pretii, summarumque Virtutum semina iis innata esse, effecit ut etiam multo magis quam reliqui scriptores seminas, quales revera essent, castigaret et vituperaret. Si reputamus hisce accedere quod etiam artis tragicae naturam atque indolem mutavit, quamvis non satis ingenio valeret ut abjectis formis antiquis et molestis novas easque aptiore crearet, intelligemus eum passim novas Vias aperuisse et ad opinione recentiores propius accessisse.

Itaque factum est ut summa auctoritate et gratia apud posteros floruerit inquo eorum moribus formandis maximam vim habuerit. Poetae comoediae novae laudibus eum ad coelum extulerunt Alexander Magnus eum sedulo lectitavit Aristoteles magna ex parte ex eo sumpsit artis tragicae leges.lictoros ex eius fabulis

220쪽

oxempla sibi petiverunt. Cantica omnibus in ore sunt, sententiae philosophicae et morales ubique circumseruntur Chrysippus iis scripta sua opplevit, scriptores Christiani eas frequentissime euant Romani sum assidue legunt, imitantur, vertunt barbare. Ennius philosophica quaedam ad verhum expressit M. Tullius quoque ab eo plurima praeclare dicta laudat, Latiusque vertit; Quintusque frater ad ironem de eo scribit: cui tu quantum

credas nescio, ego certe singulos versus singula testimonia puto '. Ium poetae tragie Francogalli aetatis multo recentioris, quamquam purae artis exempla potius e ceterorum tragicorum Graecorum operibus petenda erant, tamen Euripidem sibi imitandumosae intellexerunt, quod ad recentiorum hominum intelligontiam

et mores propius accederet.

Integrum librum possit complere siquis Euripidis auctoritatem apud posteros investigare et ad levissima urius persequi voluerit. Ego vero finem tandem imponam scriptioni meae, qua speromo ad cognoscendum Euripidis ingenium aliquid contulisse.

SEARCH

MENU NAVIGATION