장음표시 사용
11쪽
quam si tam benivolo acceperis animo ,
CISAR AUGUSTISSIME, quam faven
te semina ejus praeberi jussisti voce, habebo certe , quod gratae devinctaeque AU
GUSTAE MAJESTATI TUAE mentis studia felicissime mihi impensa gratuler. Nihil
vero mihi jucundius , quam quid, quan
tumque SACRATISS. MAJESTATI TUM
debeam, publice testari. Decreveram hisce THEOLOGICIS, quod argumentum non tam meae est Professionis, MEDICA subne
CR veteris Gr. Lat. Auctori itidem suo,
SER. Principi COSMO TERTIO, Magno
Hetruriae Duci , debita cum gratiarum actione, laudeque , restituere, atque Consecrare. Huic porro Operi Chemicos adjungere Poetas Graecos : ac tandem tertio tomo , quae ad mea Cummaxime spectant studia, id est, Monumenta vetera ineditaliteraria, utroque sermone, prorsa ac ligata conscripta oratione, complecti. Tua incredi
bilis, AUGUSTISSIME IMPERATOR,
12쪽
Medicum, animi propensio, cum admirabili eruditione conjuncta, impulit me, ut animi mei sententiam paulo liberius hic exponerem: praesertim, quod, quum ex Italia pri
mum redux ad SACRATISSIMT MAJE
STATIS TUA, venerationem admissus essem, ipsa Tua Vox Augusta & diligentiam meam in describendo illo codice vetere Chirurgico probare dignata est , & porro me
ad editionem ejus clementissime cohortari. Erat hic mihi campus vix ullis Circumscri
ptus terminis, LEOPOL DE CHSAR IN VICTISSIME , totum illud SACRATISSIMI TUAE MAIESTATIS studium, quo
omnis doctrinae cultum prosequeri S,& rem p. Literariam Liberalitate Tua Benignitateque mirifice complecteris, omni facundia, quantacunque in me est, honoreque Verborum extollendi: Erat argumentum illustre, e optatum , & ad perpetuitatem famae accommodatissimum, Caesaream Tuam Vindobonensem Bibliothecam meritissima laude &huic seculo, & omni, quae sequetur, posteritati commendandi. depraedicandique: ni fata
13쪽
fata manus injicerent, morboque lento, re vitalia depascente, nimiam meam in his excolendis literis pertinaciam , nimisque non sufficientibus corpusculi viribus improvidam , Castigarent. Utere igitur, OPTIME IMPERATOR , in admittendo hoc ultimo fortasse grati devotique SACRAT. CAES. MAJESTATI TUA, animi mei documento, ingenua Tua Clementia, & accipe λmul vota ab eadem animi affectione proficia scentia. Deus Opt. Max. servet sospitetque
SACRATIM. TUAM MAJESTATEM, omnemque FAMILIAM AUSTRIACAM
Perpetuum et eaque Imperiale fastigium Tuum gloria faciat effulgere , qua nullus ante Te Caesarum eluxerit, nullus post Te
eluceat. Hoc tota mente precatur ,
POTENTISSIME re INVICTISSIME IMPERATOR,
14쪽
mitio Tibi, Lector Erudite , partem promissorum s seu primum tomum INMsIGNIUM Itinerarii Italici; qui inediata Neologica continet. Sunt autem ea Carmina mille ducenta admodum D. Gregorii Nazianzeni r tum Consul
tio sectae Massalianorum : item Ritus Receptionis Mais nichaeorum : quae tria e caesarea Vindobonens Bibliotheca descripta benignitati Innictiss. Caesaris L EO POL DIMAGNI accopia referenda sunt. Reliqua duo, Te mentum Theodori Studitae, s D. Maearii Narratiuncula, Daebimi Festeri b. m. Bibliotheca Lipfensis Academia
Praefacti, Viri optimi, dum fuit, O mihi a trisymi, δε-
15쪽
num sunt. Prioribus tribus notulas aliquas adspersi, prout aliqua notatu digna in Excerptis meis Theologicis, sed in alium usum collectis , occurrerunt. Nam a Bibliotheca adeo Δstitutus fui, ut ne unicum quidem Theologum inter perpaucos , qui furaces mali juvenis mavus ejugerant, numerare potuerim. Ergo, si quid minus placuerit, Lector Erudite, dona id mala fortuna meae: scubi erranero, corrige benisole, es gratias tibi habebo gratissimas. Neque enim ex iis sum, qui vel arrogantia, pel inridia, rei peristinacia, summum me, es omnibus numeris absolutissimum in his literis jactitem , mihique persuadeam. Tantum vero ab
invidia remotus, ut cunctis piris excellentibus toto animo fa-νeam. In agnoscendis vero erroribus meis facillimus hactenti,
fui. Case ani nuper in Gallica mea Longini editione infanam eorum animi impoteutiam, qui de lana caprina disputantes inaudita feminis salsamιntariis conpicia in se mutuo congerunt : non cogitantes, omnem eruditionis es eloquenti
famam, quam sebi merito peperere, bac turpissima ac indelebili maeula foedissime contaminari. Hos ego summos Oratores ac Poetas, purique sermonis Latini primas aeque are ganter sbi rindicantes, facillime non in uno alterone, fi mihi amicos irritare iuberet, sed pluribus argumentis inconsul bilibus me Poesos nec Rhetorices intima adyta unquam penserrasse facile Uenderem. Sed hac non adeo ad Rempublicam θι Dat litorariam. stuare Ianiorem ipss mentem precor, umque
16쪽
potius publicae, quam mutuis animi irritamentis ispendant me amicis meis, quibus repera bene cupio , quorumque laudes O ingenii decora nunquam non praedicare soleo ,
breni forsan fato concessurus, fidele monitum quas tes
mento lego: utque placido hanc meam admonitionem animo accipiant, rogo. Haec sunt, Lector Erudite, qua te scirexolui, cui omnia laeta, felicia, prospera toto animo Nyeo O precor. Vale.
17쪽
Qui hoc Volumine continentur. D. GREGORII NAZI AN ZENI
Theologi Carmina Cygnea Inedita. pay t.
in .. , -- Q- Victoria dc Triumphus de impia & multiplici exsectabilium Massalianorum Secta , qui Zc PHUNDAI-
' ΠΠ TA , & Boco MILI , nec non EUCHITAE , EN THUsIASTAE , ENCRATITAE , & MARCIONITAE appellantur. pag. Is si. FORMULA recipiendi eorum , qui a MANICHAEORUM Zc PAULICIANORUM Haeresi ad puram &veram nostram fidem CHRISTIANORUM conver
. Sancti Patris 3e Confessoris THEODORI i, ni ad Discipulos suos Testamentum , Interprete
IACOBO SIRMONDO. pag. 179. S. MA CARII ALEXANDRINI
Sermo de excessu Justorum & Peccatorum et quorsum scilicet eorum animae e corpore demigrent, & qu modo se habeant. pag. Xyy-
18쪽
IO. LEUNCLAUII. Terela ess de hominum ingrata mente , qua ostendit in hac vita nemini laborum exb ctanda esse praemia. Qui Constaπtinopolin
venerit , quos labores exanclaris , narrat. Contraxi se tandem eorporis aegritudinem ex gravi smis aerumnis r Tum invidia mois
tos Episcopos sub debilitatis praetextu, o Vsμm m vere suo Heffecisse. Subicit isde,
quales aetas tua Episcopos habuerit , qui Dam inscitiam Apo- solorum exemptis excusare voluerint , in quibus publicani S piscatores exstrtinent. Verum hanc ofectionem varie difοί vit , S di imititudinem inter utrinque maximam me probari indit.atios Episcopos e adulatores , seque temporum ad rationes accommodare. Hinc orieinem malorum i am ostendit fumi nimirum citra delectum, S nullo ad ino judicio, quora Abet , mimos , agricolas opifices , publicanos , provinci rum praefectos rapaces; itemque praefectos ceteros f civiles aematitares , qua re se rudes subito videantur idonei. Describiet semulationem gravitatis in moribus acgestibus externis Tamdem eis longum vale dicit, obiterque ad virtutem S concordiam hortatur.
19쪽
Rxsonius ab ipsis statim incunabulis ad instar
Samuclis a matre Deo consecratus omni deinceps vitae tempore lingulari ardore virtutem pietatemque coluerat, animumque Athenis una cum Basilio Magno omni sacrarum, profanarumque scientiarum cognitionc imbuerat: cujus Sc in Ponto deinde usus
contubernio, ab eodem, quum a patre primum, qui Ninianeti crat episeopus, Presbytcrii sui sthi exornatus dignitatu . lnvitus ac nolens Sasimorum conflituitur episcopus. Uerum quum locum hunc infra dignitatem suam esse Cernerct, ac merita, nullo episcopi ibidem lanctus ossicio inde discedit: a patre vero revocatus exoratur, ut viccs sitas jam senis suscipiat, & una secum Episcopatum tamquam vicarius administret. Eo mortuo, quum ab episcopis impetrare non postet, ut alium patri sussicerent successorem,Scleuciam se consciet: ac paulo post Natianetum revertitur. Hinc Constantinopolin ad SS. Trinitatis contra Arian dc Apollinaristas doctrinam tuendam a populo dc Episcopis Catholicis evocatus, Catholicorum lcmplum tantum tunc temporis Anastasiae tenentium Episcopus creatur, confirmante per literas Petro Alexandrinae civitatis Episcopo : triennioque integro rem ita strenue contra Arianos , Cererosque gerit h. aer ticos , ut ecclesiam Catholicam mirifice augeret, veramque doctrinam
late propagaret, inligni cum adversariorum dolore, qui jam in ipso ejus
dignitatis ingrcssii ita suae partis plebem concitaverant, ut Gregorium lapidibus petierint. Quum vero cum omni vita, tum & cultu victuque in nachum potius severissimae integritatis, quam tantae dignitatis ageret ac
reserret Episcopum: adhaecdc altiores ob eruditionem , defensamque SS. Trinitatis doctrinam , spiritus gerere videretur, Ciceronianaeque imbecillitati assinis, ut ille consulatum suum , dc expulsum urbe Catilinam. omnibus tantum non horis memorabat, ita dc ipse contusos Arianos, dc suana Triadem assidue praedicaret . ingentem sibi quorundam suoruin Presbyterorum , aliorumque Episcoporum, conflavit invidiam ; qui . quod splendidius Si luxuriosius viverent, vitam Grcgorii sevcriorcm instar sibi esse exprobrationis ex istimabant. Accidit sorte, ut interea temporis Maximus quidam Philosophus Cynicus. sed Christianas partes amplexus, ex AEgypto Constantinopolin se conferret, a Lucio Ariano. qui Petrum Alexandrina sede expulerat, eamque per vim occuparat, flagris caesus, dc in exilium actus. Hunc Gregorius, vir priscae simplicitatis. dc
omnis virtutis amantissimus, scd minus cautus, ac patens adulationibus, Veluti martyrem aliquem non modo in contubernium recepit, scd dc egregia praesentem laudavit oratione, quae sub Heroius Philosophi nomine viges ma tertia est : adeoque nihil mali de nequam ill hoc homine su- Picatus eii, ut ec ad intimam cum admiserit amicitiam. Verum evenit ei.
20쪽
quod illi in sabulis, qui enectam frigore viperam in sinu fovebat. Max,
mus enim AEgyptios aliquot Episcopos Gregorio invidentes, auro corrupit, persuasitque , ut se in ejus locum subliituerent. Dictum factum. illi namquepi blatis aliis Petri epistolis, captata Gregorii ablentia, Maximum nutu convocatis quibusdam suarum paritum hominibus Episcopum creant. Quo facto sequenti mane cognito, ingens tumultus plebis Gregorio addictae ortus : & adnitentibus , qui eidem favebant, Episcopis aliis, Maximus urbe pulsus est, confirmatusque post paulo ab redeunte in urbem Imperatore Theodosio Gregorius, collata in eum Archiepiscopali
dignitate, Arianis erepta : quos ea res tantum non in furorem egit; sicut dc percussorem Gregorio submiserint. Imperator deinde Concilium Episcoporum Constantinopolin cvocat, a quo Gregorii electio confirmatur , adnitente praecipue Meletio , Antiochiae praesule. Quo mox moriuo, ingentes de successore ejus inter Episcopos disicnsiones ortae sunt. Quas cum frustra Gresorius componere satageret, imprudenti nimium servore successorem sibi quoque petit: privatam sibi vitam, quam tot contentionibus, rixis, dc calumniis obnoxiam dignitatem , poti cm dictitans. Arripuere stitim aemuli, quod offerebatur, dc accedcntibus e Macedonia dc AEgypto Episcopis, qui Gregorium non rite clectum asser bant , ceteros in sententiam suam pcrtraxere. Sero sapiunt Phryges. Gregorius, qui promtissimum hunc assensum non exspectarat, propria se captum videns ingenuitate animi, quamquam statim facti poenitebat, pudore tamen adductus in sentcntia perstitit, gravique ac luculenta ad imperatorem dc Concilium habita oratione, quae inter cditas xxx D est, ut Archiepiscopali sese abdicare liccret dignitate, rogavit, impetravitque. Hinc statim natae hae, quas hic e Manu scripto Caesareae bibliothecae codice promimus, querelae : hinc illae, ut ita dicam, lacrymae, dc ceteri threni: in quibus dc patientiam , ic animi robur, ac modcrationem in tam probo viro merito desideres. Scilicet nemo sine vitiis: optimus ille. qui minimis ursetur. Ciceronem sane ncmo mclius expressit vita, moribus, cloquentia, fortuna , utque in exilium: dc in exilio uter mollior, vix quisquam dixerit. Foreior Carolus Quintus fuit, qui, licet eum posim imperii , regnique filio traditi, statim poenituerit, dolorem tamcnsuum numquam non pertulit, ac dist mulavit. Ceterum carmcn hoc itatim post depositam dignitatem scriptum est adeoque illud de vita siua tempore praecedit. Hic enim lenius agit, neminemque nomine designa trillic liberius ic acerbius ; ac nominatim Maximum rstringit, ceterosque perpctuum duraturis stigmatibus inurit : aucto stilicet ex poenitentia ec accedentibus adversariorum ludibriis, ac irrisu dolore, irritatique inde in hanc veluti vindictam aegri jam nimis animi perturbatione.