장음표시 사용
541쪽
rum & regionum varietate hic illic observant, discant jam nunc distinguere inter ea,quaeChristianae fidei propria sunt, & quae consuetudine Varia , ac imperantium placito introducta
sunt. Notentis observari ceremonias , quae
Deum Christumque autores habent, etiam alias plurimas, quae autorem hominem habent. His minus, illis maxime 1nhaerendum. Aliorum sacris aut similes se praebeant, aut abstineant. nullis insultent, nullos offendant per irreverentiam , ob ea , quae ab aliis , licet sorte per
errorem , habentur reverenter. hoc certd sibi
persuadeant, tutandae religioni Philosophiam re praesertam Metaphysicam , non parum comducere. & hujus principiis multas Theologorum conclusiones muniri ac roborari, idemque hanc in regnis suis ditionibusque doceri mandent, & ipsi discant. Nec refert, maximas haereses , Philosophis introductas esse, cum per philosophiam eaedem oppressae sint. Valentinus Platonicae philo phiae sectator oppugna-Verat Ecclesiam, sed Iustinus philosophus &Irenaeus philosophus defendit. Marcion Stoicus Christianam impetiit verita em , sed Temrullianus philosophus consecit hostem. Celsus philosophus universam Christi doctrinam non serendis convitiis laceravit, sed origenes melior philosophus illius blasphemias discus. sit. Cum didicerint summi Numinis occultis Consiliis res humanas regi, maxime Principem a supremo illo Principe dependere, dc illi curae esse firmiter statuant. Quae Divinitas immittit,
ferant fortiter : sine murmure, quo praeir ille, C uentur, nec Imperatorcin illum Remisce res sequantur. Cogitent pe, violati Numinis aut osseusi tristem esse cogitationem, nec effu-
542쪽
pere se posse ultorem Deuin, licet clam vel impunitatis spe peccent. Illud quoque expe- diet Principes vestros, Sacros codices, etiam Ecclesiasticas.historias dilirantius evolvere, principum optimorum pessimorumque exempla in oculis habere, illorum praemia felicit temque , horum poenas dc eventus tragicos iu- tueri , dc quibus incrementis modisque propagata fuerit dc asserta adversus tyrannorum s
rores Christiana fides, intelligere. In vita omni ,virtuti studeant memores illius: Qui recte faciet, non qui dominatur erit Rex. malus erit honesti vindex , qui se ho statis imperio subtrahit. hoc agant, ut & clari audiant de boni. Iis quoque se legibus adstrictos putent , quas jus naturae gentiumque praescribunt. Quos non exemit mortalitatis conditione Deus , nec honestate exemtos cupit. Illarum legum prima est, Princeps ut vir bonus sit. Famae suae, ac natalium rationem habeant..Tumpe est bene natos, illustres proavorum cineres degeneri vita conspurcare. Eos Principes avem
sentur, quos sua stetera cerv1cibus publicis depulere. Est illud omni asseveratione certius , plures pios dc recti tenaces ad regnum pervenisse, minori incommodo , quam improbos: plures pios felicius regnavisie, plures pios selicius dc tranquillius decessisse. Multum se probitatis studiis proficere sentient, si otium socordiamque devitent. Nihil agendo recta ad ossim
vitium itur. Quamobrem regium dc excellens puto, si optimarum se artium & disciplinaruinexercitiis occupent, Alexandri, Ptolomaei, Ca
saris, Pompei, Luculli, Attici, Caroli Magni, Alphonsi exemplis. De Servio perhibet Livius eruditum artibus, quibus ingenia ad magne
543쪽
fortunae cultum excitantur. Matheseos studia maxime commendaverim, & quidem ejus, quae de castroruin metationibus , propugnaculis, vallis, soliis, instruenda acie agit. Certe Frontinus consul Romanus sub Adriano Imperatore deos se in omnibus templis veneratum dicit, quod Mathematicae sibi scientiain concesserint. Geometriam norint, Dei imitatores , qui, ut Plato ait, Mi γεωμεπι duin omnia ordine, numero, mensura, & pondere facit. Etiam Asir nomiam , a qua Caesarem laudat Lucanus, media inter proelia Caesar Stellarum coelique plagis superisque vacabat. Et quam indignum, Primcipem αγεωμε δν eo, & loca ignorare, quo duci possit exercitus, ubi commoda castrorum Iocatio, ubi locorum oportunitate insidiae strui, ubi evitari prudenter queant. Nec alia occasione a Thomyri Scytharum regina ad internecionem susus fuit Cyrus,quam loci ignorantia. Nec aliam ob causam adversus Parthos insetucissime pugnavit Crassias, felicissime ubivis Caesar , quam quod ille locorum , qua copias suas duxit, fuerit imperitus, hic peritissimus. Equos etiam moderati discant, sua laude Bellerophon , Castor, Erichthonius, aliique famam
meruere. Gladiatoriam exerceant, ad defensionem sui, ossensionem hostium. Artifices inquavis arte eximios praemiis erinant. Antiquutatis & utensilium veteris arvi studiosios se praebeant, Graecorum Rornanorumque statuas sibi. comparent 3c numisinata. faciunt enim illa ad
historiarum intellemim , & eximia voluptate animos pertentant. Libros seleetiores ad Bibliothecae instructionem colligant, doctos dc sapientia validos in pretio habeant, sOVeant, colant. Faciunt hi ne res Principum clarae
544쪽
oblivione intercidant, & juvant consiliis non omnium gnaros. Non est unius tantae molis pacem esse , & scientia cuncta complecti. Eloquentiae studeant, qua in legationibus audiendis , vel consiliis, vel publicis allocutionibus opus. Infantem esse Principem dc elinguem, ignominiosum. Linguis quoque disce dis operam dent, iis praecipue, quarum apud finitimos aut domesticos usus. In Politicis primo Aristotelem, inde Platonis rempubl. , &Xenophontis Cyrum legant. Historiam omnem antiqui recentisque aevi imbibant, dc via tam ad alienas virtutes componant. Optimos
consiliarios mortuos ajebat Alphonsus Siciliae Rex. Si ad species honesti descendere Iibeat, quam illud amabile, si se affabiles & faciles civibus offerant, si se tales praestent subditis, qualem imperatorem optarent, si subditi essent. quam illud probrosum, si luxuriae, si gulae memtem mancipent , aliorum imperiis dicatam. Quam illud laudabile, si,quod fecit Gratianus, praeceptorum t reverentes , & eos usque ament, a quibus ad principatus & imperia foramantur. Illud non minus ab ipsis effagitem, ut se fortes inagnanimosque praebeant, nec ad is es novercantis fortunae impetus animos dejiciant. Taciturnitatem , sed attentam , valde laudem. Parcos verborum esse cupiam, sed ai dire plurima. Malim propius ad prodigalitatem accedere imperantem, quam ad avaritiam& sordes. Dare quippe & magnificum esse, divinum dc legale est. Nec licere sibi putent, quicquid expedit cum expedire non possit, quo solo principatus everti constat. Innocentes laedere non lectorEm, scd tyrannorum est. Ideo saevitiam avertentur, ut quae plus timoris addit
545쪽
imperanti, quam securitatis. Populum atterere periculosum credant. Nescit ille timere , cum jejunus est, & obsequii impatiens est,cum eget. Semper compertum egentissimos audacisilinos
esse..Vbi rebus agendis adhibiti fuerint, fidein servent, hac lege si coerceri nolint, se & subditos fide solvunt. Nec sussiciet perfidiae ac fra dis speciem invenisse. Disti ingit fraus,non iuvit perjurium. Calliditatem probo dc 'ersutiam,sed quae a virtute divortium non facit. Fines extendant cum sine alterius injuria cxtendi possunt. In bella proclives non sint, nec ea gerant, nisi extrema necessitate coacti. Iis ii
pliciti, ad pacis conditiones semper attendant,
ne tamen ejus obtentus noceat, caveant. V
nas populi voces susque dequo habeant. nimis
multa audire coguntur , neque aliter facere
possunt, quibus commissa est respublica. Has maximas cane pejus & angue detestentur , &jam nunc exspuant haec male cocta quorundam.
consilia: Necessarium esse Principi, ut praecoptum habeat, si se salvum velit qua ratione
possit esse non bonus. idque pro rei necessitate convertat in suum usum. Principem periclitari, qui inter non bonos, omnibus se partibus Virum bonum praestare studet. Non chartas aut scripturam, sed vim ac necessitatem ad servandam fidem adigere. Satis esse , ut honesti speciem prae se ferant artes, quibus imperium tueri vult Princeps. Patriam defendendam esse, sive id fiat honeste , sive cum ignominia alia qua. Neque ab hoc scopo avertere quenquam debere justi atque injusti, crudelitatis atque misericordiae, non denique laudis aut ignominiae notam. Uti pueros talis, ita Principes juramentis ludere, minus nefarium videri. Rogam
546쪽
gnum auspicantibus per vim ac nefas, dem tenda esse papaverum capita. Non esse rectitandas leges iis, qui gladio praevalent. OptimEde finibus disputare potentiores. De alienis
decertare regium esse, privata tueri, plebejum nimis ac vulgare. Urbes provinciasque praeo
cupandas, si torte facturus idem sit alter. Vtiles esse Principibus delatores , & per praemia eliciendos. Insidiari debere tempor1bus principem , dc frigidam suffundere vicinorum litibus, ut sequestrii functus partibus solus possideat
Universa. Anguillis tunc capturam esse , cum Regum obitu de haereditate disputatur.. vendas esse domi religionum controversias, ne unanimes populi in rectores conspirent. Colem das esse cum sinitimis amicitias , quamdiu rei p. utilitas suaserit. Deglubendam esse mul- . torum callitum belluam , dc egestatem civium esse securitatem dominantium. Exprimendas subinde esse succulentas opulentiorum spo Lias, ne regnantibus sint periculosi. Et quae alia. sunt plurima Machia vellinae scholae flagitiosa dogmata. Et ut iter facient bus aliquid suggeram ad iter faciens, cum ad Germaniam respi- .cient, pacem ipsi absentes optent. Austriac rum potentiam nec timeant nimium, arma contra quatiente Succo & Gallo , nec contemnant,conspirante potenti di valida domo.Consilia illorum lenta esse discant, sed sic satis certa. In Foederato Belgio positi, has terras non leve momentum adferre posse statuant,ad restituendam S. Imperio pacem. Electorum dignia talem ac jura grandiores propugnent. cum hac sola Gesarum potestas in ordinem cogatur. Ecclesiasticoruin rigori, quoad poterunt, obicem
ponant. In Britannia 'bservent opimiae indolis
547쪽
terram, sed non optimam ubique gentem. Regis venerentur majestatem & pietatem, raro in regibus conturbernio. Vbi in delicatiores inciderint , timeant ea ad Acherontem ire via, quam ipsi Sursu vocant. Blandientes & male contrahentes caveant. In Galliis elegantioribus
studeant adesse , fugiant pugnaces , temerari di leves. In Italia ingeniosos reperient plurimos , sed & superbos & vindictae ct idissimos. Et ne sine Iunone abeat haec dissertatio, Perusiae
mulierum genus elegans offendent, Bononiae arrogans, Romae graves admodum, Mediolani urbanas, Veronae gratiosas, Tarvisti zelotypas valde,Cremonae sumtuosas, Lucae castas modo nemo roget. Quod si arma tractare dc spectare libeat, Mediolanenses comperient optimas fi bricare galeas,Cremonenses tentoria,Parme
sis clypeos, Tarvisianos enses, Viterbienses calcaria. Equos habet optimos Neapolis,Ma tua , Patavium , & 'uod omnium mirabuntur Principes vestri maximε , Romae omnium hodie Italorum optimos versus scripsit Pontifex Vrbanus. Finiam, Vir amplissime, ne prolixior
sim, ac tempora tua longo sermone morer. Nihil dixi, fateor quod non dictum sit tapius. sed
repeti utile est, quae factu necessaria sunt. Non propterea contemnimus cibos, quia quotidiani sunt. Nec negligimus bibere , etiam ad voluptatem, licet bibendum sit frequentius. Et accidit non semel, ut ejusdem argumenti concio, mutato Oratore , magis placeat. Sere nissimis Ducibus me de ossicia mea omnia trade. Iter ipsis tibique prosperet Deus Opt. Max. in quo voto desino & vos salvere jubeo. Amstet. mei se April. Anno I 6qI.
