장음표시 사용
531쪽
excurrit, illustris Scriptoribus Graecis & Latinis Dionysio Halicarnasseo, T. LIVIo, Pollabio , Plutarcho , Appiano , quibus addi ponunt compendia Vellei,Flori, Eutropi1,Orosii. Media Tacito & Suetonio superbIt, HIisque A custae historiae Scriptoribus, E Graecis Dione Cassio & Herodiano. Recentiorem 'cripsere
Zonaras, Zoiimus, Procopius, AgathIM , miscephorus, Gregoras, Gx ς, . e Barbaram h1storiam voco, quae scillio fraet me imperio gesta, cum major pars ad Gallos, Germanos, Turcas ivit, enarrat. Scriptor sunt, Iornandes, Procopius, Agathias. In harum lettione dum versantur, teligant& transferant in libellos, res maxime memorabiles , ritus & consuetudines gentium, sententias , exempla tum Virtutum, tum Viti
. Theologia licet ad Theologos spectet, tamen dedecet Principem Christianum ignorare Fidei Christianae capita, ne In regno tuo quasvis dissensiones schismatum esse argumenta lis
nat , aut quosvis errores nimis tepido religIonis amore ferat ac foveat. Occurrit his malis
lectio Scripturarum, quae haeresin a eViori e
rore discernunt, etiam receptae inter Protestantes Fidei sormulae, nec non Patrum in Diaei fundamentis consensus. Ad horum omnium scriptorum ieetionem animum Duces tuos ad&rre velim alacrem &desecatum. Conserent illum, si studiorum temporibus interponant dilucida intervalla. nec enim tetricos istos & rigidos Ephoros amo , qui heroicas mentes horis & clepsydrae alligant, tanquam mercenarias & servas. Ludant, saltent, equitent, currant, canant, venentur,. horas
532쪽
horas eligant, quibus maxime ipsis animus Issendi scribendique. Nutriuntur a Iove tenerius rincipes, dc ab aura coeloque foventur propius. Hoc cum seremus est, vel studeant, vel se
recreent. cum nubilum magis , exercitio hon more serenent mentem. Extinguuntur gener
stores igniculi consertis studiis, & uti vascula angustioris orificii superinfusum copiosius hi
morem respuunt, nimio lectionum numero obruitur av1dissima sciendi aetas. Minus quoque proclivi ad meditationes sunt animo, qui invitis temporibus student. Exercetur tyranni, in viros a male imperantibus. exercetur quoque a praeceptoribus in discipulos. Blandos vult esse Doctores Flaccus, dc pueris crustula dare , elementa velint ut discere prima. Vticorporum nervis robur accedit ab aetate , ita judicii, memoriae, phantasiae, ingenii organis. Haec fatigata intempestive, languent citius, dc spem solidae & maturae eruditionis incidunt. Herbas vide & olera, quae sub initia veris ab avaris colonis fornacum calore & fimo fervidiore tepefacta germinant Ocyus, at mox adultiora deficiunt & exarescunt. Est illud seculi nostri cacoethes. gloriamur parentes, si videamus praestare posse puerulos, cruda adhuc aetate , quae non possunt alii annis aliquot majores. ideoque alteri patimur ingenia dc spirituum sontes exsiccari per paed gogos , ac amigi rationales potentim, qHae, Ub1 adoleverint illi, marcent & stupent, a trita ad perpetuarum & crebrarum lectionum cotem ingenii acie. Caveant ergo ante omnia Prudeutiores Ephori, ne memoriae Principum graves sint, & addiscere illos memoriter v ut prosa oratione scripta. Carminum alia est
533쪽
ratio quae ob connexionem & pedum vincula facilius se inperunt. Praeterea dum legunt, ad manum sint codicilli 3c adversaria, in quibus phrases sententiaiaque elegantiores transscribant: aut ad finem librorum , quos legunt, inseri curent pagellas
aliquot puras, & in illis & paginam libri & aDesumenti alicuius nobilioris caput nolent. Sic, cum opus erit, ad chartas illas recurrere dabutur , tanquam ad locos communes.
Insuper styli exercitiis quotidie aut alternis diebus incumbant. Latine scripta vertant in linguam vernaculam , hac scripta in Latinam vel Graecam. Cum scribenda erit Epistola, Cia ceronis pro paradigmate erunt. Inde salutandi, gratulandi,condolendi, gratias agendi,hortandi, dehortandi sormulae petantur. Nec Senecae aut Plinii legi dissuaserim , ob rerum gravit tem & usum. In scribenda oratione , praeeat
iterum Cicero, hinc Livii, Salustii,Curtii in
stula: dc erectae orationes. Interdum velim si Ios stingulosque ambulare per Musaeum, perhorrum, per agroS, & meditari orationem vel Epigramma. Sic sine subere discent natare,& a se quidvis impetrare, ac propriis ingenii vir, bus fidere , qui aliorum hactentis succo di voluti praemansis buccellis victitarunt. Latine semper loquantur , praesertim Cum doctioribus. imperandi jussa Principem accipere ab inferiori nefas, at loquendi scribendique flosculos fas omnino. Denique quibus curae stat Duces, inter deambulandum , ex iis, quae oculis sensibusque aliis se osserunt, occasionem captent docendire quaerendi, modo de Sole, Luna, stellis fixis,ccatorum magnitudine, figura, motu, inco ruti-
534쪽
xyptibilitate , operationibus, modo de elememtis, de metallis, stirpium & animalium natura, Solis accessu & recessu, dierum noctiumque incrementis ac decrementis, Eclipsium Solis &Lunae caulis, de animae facultatibus,&c. Etiam Micinorum, Regum ac Principum studia moliamina , successus prosperos adversosque recitent, ut a teneris assuescant ea cogitare, quae agere viros oportebit., . QV Od si serte Ducibus ad exemplum Augusti, Germanici, Mecoenatis, Ciceronis, Ner Dis, Adriani, animus sit, non in castris selum &bello, sed & Parnassi vertice lauream mereri dc Vatibus inseri, hanc, qua ad Carmen itur, viam
Invitant rI. Poetam faciunt,Natura,ara,exercitatio.
II. A natura duo sunt: Inventionis facilitas, & impetus sive furor dicendi poeticus. III. Inventionis facilitas dc felicitas ab imaginatione est. Cum enim poesis naturae sit imitatio poeta imitator: oportet eum naturas rerum coelestium re terrestrium, adhax afl ehus amoris, odii, irae, metus, & quae his sunt similia, animo circumferre, & phantasia agu
I V. Quicunque ergo imaginatione valent, aptiores sunt per naturam ad pictoriain artem M poesin. V. Furor & impetus poeticus itidem a natura est,& calidiore spiritu & sanguine. qui uti incitatur facile ita praecipitat venam poeticam, ut expeditius fingat meus, quae & sunt & non
VI. Idem furor versuum copiam suppeditat, sicut copiosius fluere λlent aqv.e , quae impetu seruatur , juxta illud Horatii : Monte
535쪽
decurrens velut amnis, imbres. Quemsuper nota salluere ripas, Fertur , immensi lue ruit profundo
VII. Ad artem,praeter praecepta Grammatica, de syllabarum quantitate, & pedibus, ut te erit ex Scaligero discere , diversa carminum genera & genium singulorum. Quid nempe proprium sit Heroici aut Epici carminis , quid Elegiaci, quid in Iambico, Scazonte, Hendecasyllabis, Choriambico, Sapphico sit maxime
VIII. Quid differant carmen tragicum &
Comicum, quibus legibus Tragoedia, quibus Comoedia scribi debeat, quid sit carmen Lyriacum, quid Satyricum, &c. I X. Necessum quoque est ad artem poeticam , lectitare poetas clarissimos, Virgilium, Horatium, Ovidium, Senecam, Iuvenalem. X. Virgilium, Lucanum, Claudianum imitandos censeam in Epico carmine, Horatium in Lyrico, Ovidium in Elegiaco , in Comico Terentium, in Tragico Senecam, Satyrico I
XI. Hoc etiam agendum, ut unum aliquem h multis poetam familiarem nobis reddamus, eumque velut in succum & sanguinem con- ertamus. Ita fiet, ut impressa menti optimi carminis idea, habeant, quem in scribendo imitentur. XII. Opus insuper est cognitione aliqua universali rerum naturalium & moralium , aVium, quadrupedum, piscium, arborum, flu-Viorum, montium, silvarum, regionum, Deorum, dc Dearum. Faciunt enim illa ad elega tiam carminis, & locuples argumentum supP
536쪽
XIII. Plura praecepta ad Artem poeticam tertinentia, petere licet ex eruditissimo libella Horatii de Arte Poetica. XI V. Denique exercitatione opus sitae qua ec natura nec ars quicquam laudabile praestare valent. Itaque crebro scribendi versus. nec tam laborandum ut multos scribant, quam ut bonos. Quare premendum est poema, & saepius ad incudem revocandum. X U. Eligenda etiam materies apta poetiacae commentationi, ut bellum , pax , tempostas, Aurora, Vespera,Meridies,Ver, Autumnus, Virtutes, Vitia, &c. XVI. Vbi uersus aliquot scripserint, pamlisper deambulent , dc spiritum recolligant, quo alacriores redeant ad intermissum opus, dc veluti novo perciti oestro. Interdum adsuescant scribendo Epigrammati : quoties enim lepidum quid , aut memor bile accidit, quodque acumen ferre possit, disticha duo aut tria meditentur, &, quod proprium est Epigrammatis,acute & nervine concludant.
l Haec de formandis Ducum Tuorum studiisl dicenda habui, non ut Te, doctissime Vir, d ceam , sed ut videas eadem me dicere, quae tu facienda sentis. Praescripsi normam, non fixam & immobilem , sed Lesbiam , quae a j commodari debet genio, captui, indoli discenti uin. ut enim cuivis pedi non quadrat quivis calceus, ita nec eadem methodus cunctis conveniat. Uti aeger a Medico , animus a pro
ceptore curandus. aetatiS, temporiS, temperamenti habenda sollicita ratio. Nec est , quod deterreat Duces tuos autorum multitudo &discendi labor. Sunt in flore aevi, & ut com . . Y pus
537쪽
pus labori, mens serendae intentioni par redditur. Non est quod cessent iter doctrinae & honoris ingredi, dum res is alas Mororum
Fila Dium patiuntur atra. Nihil tam arduum, quo non peneyret studiosa di fervida animi vis. quisque dies opus suum probat. proficimus indies tacitis incrementis, ut herbae & virgulta. mox prosecise nos semtimus & cum Sole progressos esse progressus nostros. Adsit tenor & constantia. & si h S pientiae omnis autore Deo ingenio viin, mortibus de assectibus moderationem petent, rem sectam habebunt Optimi Principes. Non e terunt non excellere scientia Duces , religione , pietate , & tot heroicis virtutibus praeparati. Scripsi his rogatu tuo, ob singularem, quo in Duces Megapolenses seror, assictum. Debent Maximis Principibus istiusmodi ossi-ςia , quorum quoque interest, ut regnorum rectores sapiant, per quos non imperiis solum, urbibusque, sed & humanioribus litteris earumque profes ribus, suus constat honos, dignitas , & excellentia. Vale Vir doctissime &
538쪽
LUNAE BURGENSIBUS, ad eorundem Ephorum & studiorum
Cum superiori anno hic esses, una cum Serenissimis Principibus Lunaeburgensibus, eo me diagnatus es honore, ut epulis tantorum Divum accumbere licti rit prosessori umbratico. Ex eo tempore haec me cura momordit, quo potissimuin ossicio
dictis Principibus gratitudinem meam assectumque testarer. didiceram quippe a Magni Alexandri Ephoro, posse etiam Inter sorte ac dignitate dispares servari illam , quae in amia Citia requiritur , irino , hoc est , aequalitatem. Etenim , quos natales sui dc imperii dignitas populo secrevit, horum beneficentiam, erga inseriores magnificentiam , aequari quodammodo vult inseriorum majore obsequio, fide, submissione, benevolentia. Quamobrem h Belgio abiturientes Principes vestros hoc hodoporico prosequi volui, & praeceptis quibusdam salutaribus instruere devota Patriae suae, populo ac saluti publicae pectora. Non
quod Ignorare haec optimos Duces putem, quae faciunt ultro, sed quia dici amamus saepius, quae fieri oportet semper. Cum maris obvenient navigantibus taedia , cum male olebit nautea,
ad hos fragrantissimi odoris flosculos defle-Y α elaut.
539쪽
ctant. Cum caballis vehentur, cum ascendent in colles , aut descendent in valles , cum pra dio coenaque equestrein fatigationem levabunt, monita haec subinde cogitent, quae secuti peregrinabuntur tutius, & ad suos reversi ii perabunt felicius.
Primo cupiam ipsos Pietatis & Religionis
christianae, qua Deo, quantumvis Principes, alligantur , esse studiosissimos. ideoque ali nissimos esse velim ab eorum contubernio &familiaritate, quibus pietatis voces & SS. Lit
rarum oracula ludus sunt i5c jocus. Conitent, summum illum rerum humanarum arbitrum mediis ipsorum cogitationibus intervenire, prospera omnia eventura ipsum colentibus,
adversa contemnentibus. Quare jam juvenes damnare discant 3c devovere impias Florentinistri oris assertiones, quibus religione utem dum suadet, veluti mercimonio, & arte, quiabus vel comparantur regna, vel conserVantur,
vel diffunduntur Ιatius. Cogitent Principes se dari religioni formandos, non illam ipsis. Religionis esse, insormare custodem suum ,
non custodis, illa tanquam Lesbia norma uti. Ne credant, sufficere, si1 Princeps pietatem, si-dem, religionem sancte colere videatur. Seriores divinas curare oportet. Non eget Sinoniis artibus religio , quae incrementa sua a sunplicitate, Veritate & candore sperat. Improbent jam h. teneris simulationem religionis , a qua animo sunt alieniores. Eam amplectantur, non Quae imperaturis conducet, sua de salute suaserio cogitantibus. Ne sint non necessariae novitatis avidi in rebus fidei. Eam , quam a majoribus accepere de hausere tueantur. Obratus cultus divini non imperatos , populum
540쪽
sibi commissum turbari non sinanti patrios In res repudiare timeant. Si quid immutandum corrigendumque , ex eorum consilio mutent corrigantque, penes quos sacri juris potestas cst,& ad illa primitivae Ecclesiae tempora respiactant, quae Apostolicis fuerunt viciniora. Quo enim ab his longius retro itur, quo Oecundi pullularunt, jacta in agrum Domini ZIZania. Nullius conscientiae vim inserant,aut ea cogant Credere, quae ut credant probentque, ab animo suo Impetrare non Possunt. Non vult cauteriis
. inuri fides, scd rationibus instillari, docendo illam magis, quam jubendo; monendo, quam
manando Ingeras. Et ut in fidibus , quae discrerant non statim abrumpuntur, sed paulatim ad concentum reducuntur, ita in fide errores co rigi necesse est, ut supersint, quos errasse poenaleat. Caveant sedulo Principes, nedum pii esse volunt, homicidae comperiantur, ne rigore nimio purpurae potius cultores, quam Dei, cruves suos faciant, aut vastitatem Inducant, cum idem omnes sentire imperiosius Volunt. Tunc vero multum se profecisse credant Principes, si non eandem ubique , scd disparem observaverint cile credesidorum necellitatem. ideoque
non quibusvis dissensionibus dirimi patiantur Ecclesias, & in frustra discerpi, sed ex Catholia: cis Christianorum Symbolis fidei unitatem
aestiment, & serre discant non per omnia idem sentientes. Audiant hic suffragia eorum The logorum , quos doctrina, pietas & moderationis Christianae studium commendat. De verbis& quaestiunculis viti litigantes prudenter coin pescant, cum Christianorum religio omnis sit, sine scelere vivere. Dum peregrinantur Duces