Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

myrrha, balsamum, &c. Adspexit non sine strpore Regina cavos pandosque Ventres , quibus in hoc Emyorium advehuntur, rursusque avehuntur Universi opes. Vidit innatantes aquis Veliferas arces, tormentis bellicis non una serie dispositis,vim de bella minantes, quibus in Hispanos,Lusitanos,Morinos,Poenos itur.Haerem te in aquis Regina , explota undique ex Vrbe prandiores machinae. nec aliud Spectaculuna Reginae rarius , quam hoc navium fuit, quia Amstelodamensiuin proprium. Etenim hae navium classes mola, illa ξυλινα sunt, quibus Gra clam defendi oportere Apollinis oraculo intellexit prudentissimus Themistocles. Harum curam Rebuspubl. commendat Consul Romanus Orat. pro Flacco, non praesidii solum & mercaturae, sed & ornandi imperii causa. Thucydides magnorum principum ait esse, illud essicere, ne qua gens alia illi classe praepolleat. Sin munus , ut quaeque munitissima & firmissima est, ita eam habere amicam: maximi momenti esse maritimum imperium, cum ex militiae navalis usu facilior sit terrestris. Emenso Ya,qua Civiatatem alluit, per Salinarum contubernia , inde,

per fossam Principis, Urbem denuo subiens, in Palatium suuin sub vesperam rediit, adstite semper & comite Amsillimo Consulum Qua

tuorviratu.

Dum Reginae solennia haec facit Senatus, Consules, Cives ; non siluerunt poetarum V ces,quae Latinis, Italicis, Gallicis,Belgicis carminibus magnam Regum Matrem celebraverunt. quae Ocyus, serius in lucem edita, Vrbem omnem, Bibliopolarum ossicinas, & avidas lectorum manus implebant. Ipsa Iudaeorum natio, ut suum quoque studaum probaret, se cula

512쪽

cuia ritu suae gentis, ex pane aZImo apparata, Regiae mensae apposuit. Prandente Regina, tantus hominum In Aulam concursus fuit, ut per vices tota Vrbs ingredi, tota egredi, tam ouam ad propriae Principis ac Dominae con- spectum , visa fuerit. Nec silentio praetereuncum , in toto hoc apparatu, erigendis Arci bus triumphalibus , Spectaculis , Schematibus, Insula: natatilis ad stuporem omnium properata structura , emicuisse summam Samuelis

Costeri Doctoris Medicique exercitatissimi industriam , sagacitatem , vigilantiam , lab rem ; nec non Advocati Ioannis Victorini, qui suas quoque ad haec festivitatis & Scenarum solemnia partes gnaviter, alacriter, ingeniose

contulit.

Die Sabbathi otinm fuit ab omni majore motu, dc composita jucundissima prioris tridui tempestas , pacato cive, resedit. A meria

die, Regina, absque strepitu, dimisso hac illac

comitatu, currum non regium selitumque,

sed minus speciosum conscendit, & per Urbis

vicos nobiles ignobilesque vecta ossicinas plurimas subiit, ae pretiis mercium & porceli norum sedulo quaesivit, licitantibus familiaria ter respondit; pretia pro contrahentium more auxit , accidit, sermones cum non Reginis miscuit, minus digna propolarum responsa leniter excepit. Sic mercatrix sibi civibusque , non Regina visa fuit. Tali vultu Pallas apud Homerum, cum in Ithacam appulisset, dissimulato numine & nomine, mercantis habitum incivit. Didicit ab Adriano Imperatore sapientis ima Regina, non esse ubique observandami maiestatem Principis , nec invidendam Regi-bias hanc humanitatis voluptatem, ad humillia

X morum

513쪽

morum colloquia civiliter se demittendi. de Plotina Trajant Imperatoris uxor in Capit Ilum admissa. ad multitudinem conversa dixisse sertur: talis huc ingredior. qualem me exire empto , innuens hoc dicto, non minus in Imperii loco , quam extra eundem, Ombibus se seres liariter absque fastu uti velle. Ab eadem gene, rosa humanitate fluxit, quod effgiem suam, cui pingendae sedentariam moram rarissime commodat, Nobilissimis Amplissimisque Am. stelodamensium Consulibus promiserit , &Hagae-Comitis ab eximio pictore Honthorsio delineatam donativum iisdem in perpetuam sui memoriam consecraverit. Haec ipsa iam

imaginis Invictissimi Imperatoris Caroli vProavunculi, Provinciarum harumPrincipis, lateri in Senatoria domo suspendenda destin tur, cum hac subscriptione: Sic imis nostram grandis Mediceam Vrbem, Sceptrorum Mater silpicienda trium. Reversa in Aulam Principis Regina,xV II viti

ri, penes quos summa potestas, dc cura Societ tis Indicae, eiusdem Societatis ac latissime per Orientem diffusi mercatus successus, dc emol menta M. Suae favori ac patrocinio commemdaverunt : dc donaria Medicea elegantiora , uti Vasa porcellam , arcas Iaponensium pretiosi

. reS,lacca,auro ,margaritarum conchis pulchre discolores, benigne obtulerunt.

Solent Princ1pes, de quibus jus absolvendia reatu miseros concessit eminens Majestas, in adventu suo clementiam suam rogata expli- .care. Fecit idem Medicea, dc militibus ali quot desperatae salutis, qui se audaci raptui adminiastros praebuerant, vi ae gratiam coram Amste-lodamensi Tribunali impetravit.

514쪽

Illuxerat dies Dominicus, cum Regina, abeundi certa, ad iter se accinxit. Consules qua humanitate, quibus honoribus venientem exceperant, discedentem prosequuti sunt. Eorum praescripto phalanx equitum armis vestibusque, ut ante, conspicua , h regione Palatii praesto fuit, deductura Mediceam. E civium cohortibus habito delectu, quingenti seloperarii ad Harlemensem portam suis stetere ordinibus. Antequam Principis aula exiret Regina, accessere illam valedicturi Consules. Verba iterum praeivit Syndicus Guillelmus Borelius, lingua Gallica, quae sic vertimus :. SERENISSIMA REGINA, Luandoquidem M. T. visum , commorandi hic diutim spatium praem ιturo abitu praecidere ;Domini mei . Consules, Rector que hujus Reip. quotquot praesentes adpunt, rogant obsecrantque

sdmisse, uti M. T. Hi accepta grataque esse

at ea ossicia, qtμ per temporis brevitatem, M. T. praestari potuere, tanquam sincera assectam sui cultusque erga M. T. documenta. Vidit Ilia universm Cloium multiturinem in Gultu Regia Majestatis hs spe, nec videndo expleri potuisse, aut etiamnum expleri. Haec ipse, qua M. T. accepit is h.buit Dcmus, multis ;etro

annis sedes fuit, in qua Principes nostri se Pronis Tui, quoties in hanc Vrbem concessere, otias a quisiverunt. Hos ipsos ad M. T. praesentiam Deluti praestentes videre nobis videmur. In iliorum numero Abisus Tum ent Maximilianus

Imperator, qui antepesiqui saeculum Vibem hanρX a Corona

515쪽

Corona Caesarea in si n. bin condecoravit. Damentim , ut in tanti beneficii aeternam memoriam diem hunc signemm se consecremus Regia a Majestati. quae uti in Civitatis hujus prosperitatem is felicitatem aliquam admitti semvit . ita intuitu Corona hu us Caesareae , tanquam Iridis, Mem nobis faciet perpetui Tui e ga Cititatem hane is mercantium fortunas fa

voris ac benevolentiae. Hoc ut ratum fixumque

esse velit M. T. sterio se obnixe flagitamus. Ita M. T. perpetuo debebit hac Ctesim, debebunt Consiles Θ Reip. hujus Rectores, qui ut siubmissa haeo ipsorum Osfria M. T. benigne accipiat,

vehementer cupiunt.

Dixerat Syndicus. Tum Regina sereno vultu& ad comitatem composito, multa se fama olim accepisse de Urbis hujus splendore & elegantia respondit, sed comperisse se , superari longe a vero famam e prospera se omnia feliciaque Vrbi huic incolisque precari: benevolose in Rem p. hanc & Rectores ejus fu1sse & re af&ctu, nec de eo intermissuram unquam: oblatis occasionibus , non defuturam se Urbis commodis successibusque : Consulum se Rectorumque ejus & Civium benevolam erga se voluntatem & studia, pari amore & animi pro' nsione amplecti, & quae alia in illam sententiam prudenter graviterque dixit Regalis facundia.

Inde digressi Consules Celsissimae Principi

Ameliae valedixerunt,&sc,ossicia sua,Civiumque suorum, eidem prolixe & debita veneratione obtulerunt. Inter haec strepuere hominum concursu compita, vici, plateae, fora. idemν

516쪽

idem , qui intrante Regina videndi eam inces.serat omnes ardor & studium, nondum abeu te se remisit. Illa, ne publica sacra novis motibus & longiore mora turbaret, circa nonam conscensis curribus discessit. Curiam praetervectae denuo illi valedixere Consules. Regina, postquam gratissinam sibi Consulum erga se

benevolentiam, tot testimoniis probatam, laeta apertaque fronte significasset , per aggerem Novum, qua via Vrbem subiverat, egressa, c mitante equitum phalange,juxta maritima iter

suum legit. Intra primum ab Vrbe lapidem Reginae extremum valedixit ductor agminis D. ae Petiliem his verbis :SERENISSIMA DOMINA, Pervenimus huc, ad extremos fere imperii ne territorii Amselidamensis limites. Luarerratias agimus M. T. non solum quod praesentia sua Vrbem hanc condecoraverit, verum , quod intranti , ct nunc eadem egredienti, duces nos rami essue admiserit. Hoc a D. D. Consulibus se Rectoribus hujus Vrbis in mandatis habemus , ut quo que M. T. visum erit imperare , eandem comitemur. quod luben es omnes, ultro. promptoque animo facere ad M. T. Uutum, tanquam humidimi e m cultores, parati sumin.

Respondit Regina, se D. D. Constatibus pro

tot benevolentiae testimoniis, nec non Equestri turmae pro comitatu gratias agere. tempus esse uti receptui signum detur, & ita in Urbein se recipiat ossiciosa equitum patritiorum pli Ianx. Ad has voces D. de Petthem Reginae va-

517쪽

comprecatus', cum universa phalange Urbem repetiit. Illa iter suum urgens,Harlemum trans.

ivit, & inclinante se in vesperam die, Lugdunum Batavorum subiit: ubi debitis maxunis que honoribus ab Amplissim. Senatu, Consulibus, civibusque excepta, & per noctem commorata , postera luce Hagam Comitis salva incoluinisque devenit. Illud memorabile & si spiciendum , eodem . quo Amstelodamo die discessit Maria de Medicis, Lodoυico Galliarum Regi exoptatissimum Patris nomen, Reginae Conjugi Matris, Medicea Aviae nomen, nato terris Delphino,accessisse. Qua illa hora Vrbe maxima exivit, editus in lucem fuit infans Amgustissimus , Galliarum omnium haeres. Quod rempus Resinam subduxit nobis, Nepotem maxianum dedit Gallis, post desperatam fere

viginti & ultra annorum spem. Auspicatus egressus, cui fatorum veluti conspiratione sy chronos fuit desideratissimae sobolis in mumdum ingressus. Orbem salutavit magnus novusque orbis hospes,& Francici, si Fata sinent, futurus rector, cum orbis Emporio valedixit Amstelodamensium rara, dc praedicanda Hospes. qua nulla dignior A esias patefecit foemina portas. Vt in votis desinam ; Reginam Aviam , filium Lodovicum, Regem Patrem, Reginam Matrem, Delphinum,Galliae totiusque Europae communi gaudio &bono natum , servet, protegat, tueatur divina clementia , ut

8c illi laudanda semper subditis ac Foederatisfaciant, & hi illa laudare nunquam desinant. Ita fiet , ut & distractum misere in bellorum partes Europae ac Christiani orbis corpus , e rundem Resum Principumque studiis re moderamine aliquando coalelcat , dc restituta

518쪽

sejcurAfaci glici ate , Vigeat, floreat, crescat. Hoc Patriae nostrae, hoc Regibus, hoc populo, hoc Ecelesiae tuae largire, Magne, aeterne Deus.

In Natum Galliarum Delphinum e dem die & hora, qua Amuelodamo

discessit Avia Θ MARI A DE MEDICI

O Vallia in athereo siuccedunt sidera Olympo,

Alterclaue exuriunt, altera lapsa cadunt. Perque vices radians stellis variantibus Ather , Nunc hoc, nunc illo mutat in orbe faces: Taliis ab A Zeliis dum se Fax Itala terris . Subtrahit; atquesuum siectis ab Urbe iubar: Ecce ocul Druidum in terri, Ph beia siurgunt ' Lumina, ct hcredem dissita regna vident. Vna ead que dies Regalem lampada Gidit Nasicier, una aliam vidit abire dies.

Ammia sic abitu doluit, sita Francia partu ;Totaque Delphino Galba lata fuit. Vitis nepos Mariae , is qua jam tibi Lilia crescunt,

Prostera sint Gallis, prostera sint Batavis.

519쪽

STUDIORUM

Praescripta Ducibus Megapolensibus, ad eorundem Ephorum.

Quae in laudem nostram emmulas magnifica verba, modestEpraetervehar. Quod urbibus, regionibus, aedificiis accidere s Iet, evenit literarum dc humaniorum artiun midiosis. Absentia nec visa unquam, Vener mur & miramur, fastidimus praesentia. Omnium rerum major h longinquo reverentia est. minuitur coram conspecta res, quam remotam

ex oculis fama claram facit. Illud ausim promteri . me benevolentiae & humanitatis studiis concedere nulli, doctrina & eruditionis typho cuivis. Petis, ut Methodum studiorum tibi praescribam,qua instructus viam monstres Primcipibus tuis, quos in patriae suae totiusque Geramaniae ingentem spem educas & praeformas. Non dubito, quin rith noris illa , quae scire lime exigis,nec alio fine haec exigere te arbitror, nisi ut videas, quam idem tecum sentiam, quo majore fiducia , aliorum suffultus suffragio , aggrediaris rem gloriosam tibi & Megapolitanis Ducibus perutilem. Praescribi potest methodus Principi, quam communem habeat cum studiosis quibustibet, etiam infra Principum fastigium & majestatem positis. Praestribi potest de altera , quae illorum propria sit. Sunt enim in lectione & praelectio

520쪽

METHOD. STUDIORUM. 489

ne claristinorum autorum quaedam cum dei istu notanda , quae Principes potius, quam Vulgares animas tangunt. Ego communem Ita persequar, ut Principes tuos juxta defigam in e rum contemplatione, quae PrincIpatum maxime decent & illustrant. Scribis tyrocinia linguae Latinae addidicisse Illustrissimos adolescentes & Grammaticorum pulpae saturas mentes ad altiora & edita S Pientiae templa contendere. At eundum illis r eto calle, ne per ambages errent & circumduci se patiantur per flexus & maeandros, cum compendio ire praestet, & plana eligere, ne inter praerupta & fragosa artium haereant. Manna superiorum faeculorum.veneratio fuit, ideoque per veterum vestigia eundum potius , & celebratissimorum autorum monumenta , quam per posterioris dc languescentis aevi minus erecta & solida commenta. In illa collimare fas est posteros, quia de assequenda maiorum perfectione desperamus nepotes. Post Grammati starum ergo carnificinas & carceres, manumittendos suaserim Iuvenes pranustres in Ciceronis Familiares Epistolas, ob dictionis nativam dc minime fucatam elegantiam , ac ju ta in Terentii comoedias , tum ut suavitate rerum tenellae mentes edulcentur, tum ut mores

veteris aevi civiles domesticosque addiscant, maxime ut purissimi aevi cupediis & delicati ribus dicendi flosculis adsuescant. Adjungerem dc Plautum , ob facetias & ingeniosissima responsa. hoc tamen delectu,ut ex epistolis Ciceronis, Plauto & Terentio ea excerpas & inculces maxime, in quibus Principum & rectorum rei p. virtutes vitiaque notantur. His enim o servationibus imbutus a teneris animus, servat

SEARCH

MENU NAVIGATION