La nobiltá Borromea esposta in sontuoso apparato : dagl'Illustrissimi Signori abati, e dottori dell'insigne Collegio De' SSri. Giudici, conti e cavalieri della cittá di Milano : nella solenne aggregazione dell' Emmo., e Revmo. Sig. cardinale Gibert

발행: 1718년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

digressa ad Verbanum divertit, pretium, ac delicias Insulaealtatura, nisi pland maximas, ac Regia Sponsa dignas invenisset λSed plenimma BORROMAE E Gentis solatia erant circumjecta Insulae loca, Aronae, Angleriaeque Arces, avitae fidei, ac sortit dinis monumenta praeieferentes, praeclusae Valesianorum, Helvetiorumque irruptionibus Valles, ornamentaque alia domus conjuncta titulis, quibus; ornari a Principibus domus ipsa meruiuet. Fuit hoc enim haereditarium familiae, ac proph ingenitum decus, ut quo altius potestate assurgeret, eo sublimius ad virtutem evaderet, divitiasque privato commodo acceptas, publico denique bono communes faceret ixtant in omnium oculis erecta BOR ROMAEORUΜ opibus Templa, cumulatet donis Superum Arete, condita, ac ditata latifundiis Virginum Asceteria, aedes educandae nobilium juventuti magnifich extructae, pia denique loca alendis Pauperibus instituta, ut mirum videri debeat ex privatae fortunae sinu tantum utilitatis, & gloris in Rempublicam effluxisse. Hinc domuum clarissimarum in unam veluti domum traducta nobilitas, Vicecomites, Trivultii, Medicari, Primoresque Urbis amnitatibus juncti; Brande-bur ca, Estensis, Farnesia, paresque aliae domus connubiis adstrictae, aliaeque honorum, dignitatumque vicissitudines,

quarum ego neque narrando sequare famam, neque laudando

complecti magnitudinem possim. Hac igitur genitus familia G BERTUS ccepit ab ipsa pueritia majorum gloriam respicere, futuraeque dignitatis primordia meditari, atque ut erat mitissimul, ac sublimi ingenio, facithdespectis paternae domus illecebris, quibus persaepe labefactari nobilium indoles solet, statim ad litteras, & Ecclesiasticam Mis-

etiam convolavit, nec sibi probari id vitae genus ostendit, cui ex sola nascendi sorte splendor omnis accederet. Testor Deminariensem Academiam nobilissimi juvenis sudoribus illustratam, sermonibus excultam, auctam exemplis, admirante Civitate tantam laboris patientiam in tanta deliciarum affluentia posse consistere. Desertur interea Romam ejus ingenii fama, jamque Summi Pontificis animum suturae virtutis expectatio commOVerat. oblatum illico juveni amplissimum ad Victim Boldoni Sacerdotium, mox in ipso aetatis flore pars Bononiensis Leg. I tionis

82쪽

tionis adjecta, praeclara scilicet ad principatum incitamenta nisi in animum principatu majurem incidissent. oberrabat siqui clam ante oculos gentilitiae HumilitatiS emgies, & pars dignita tis pulcherrima videbatur dignitatibus ipsis moderatione anteia

cellere.

Circumventus itaque honoribus BORROΜAEUs, ac solicithperpendens, quantum oneriS illis incumberet, quibus publiea salus committeretur,dignuS imperio Omnibus, prςterquam sibi videbatur, & vix adolescentiam esressus Sanctissimorum Anti stilum, quos prisca religio tulit, imaginem reserebat, qui ad populorum regimen parendi Potius necessitate, quam imperandi ambitione traherentur. Quae cum ille sentiret, qualis fuit eo tempore bonorum omnium dolor, qui, ut Persaepe falluntur hominum judicia, communi damno modestiam illam foveri arbitrabantur, quae certissimum semen erat Publicae selicitatis. Ut enim commissa terrae semina fructuum pompam secreto prius labore concipiunt, ita reVersuS in Patriam GI5ERTU , atque inita domesticos parietes abditus delectum ad publica bona animum excolebat, ipsoque latendi studio dignior fiebat in dies,

qui ab omnibus nosceretur. Tunc instituta cum Sapientibus Viris eloquia, eruditissimus quisque Civitatis ad congressum accitus, enucleata Sanctorum Patrum Oracula, nihil denique omissum, quo ad sapientiam, Pietatemque efformari animus . posset. Et habebat sanh domi argumenta virtutum alia, quae stimulos currenti adderent, & certe salubriter cςpta consilia confoverenti oties enim ad familiam respicercet, nulla pars vacua laudis apparebat, erantque assides in oculiS, quorum gloriam semul retur, aut quibus gloriam suam relinqueret imitandam. Quale enim virtutis exemplar CAROLUS frater ex Hispaniς Magnatibus Aurei Velleris Eques, Arcanus Imperii Consiliarius, Regiis Legationibus, Tribunatibus Militum, Urbiumque praefecturis in ipsa juventute perfunctus, postremo fide,prudentia,promptitudine id assequutus, ut Caesaris vices obiret, ac Neapolitano Regno summa cum potestate Praeficeretur. Proximus CAROLO ibat JOANNL. filius, quem JOANNA Odescalca ΙΝNOCENTiI XI. Ρ.Μ. neptis pepererat, laudem omnem saecunditatis. uno partu

83쪽

adepta, quippeeum decora omnia nobilitatis domui atque Urbi in hoc uno reliquisset. Quis vero te praetereat digna JOANNE soboles RENATE puer, spes, ac deliciae domus dam nunc avitae virtutis lineamenta praeseserens, par ipse mturus, datu rusque aliquando sebolem Majoribus paremi Neque modica domesticae virtutis praesidia erant foeminae ipsae, naturae debilitatem, animi magnitudine supergress e. JOAΝNAE siquidem Odescalchse CAMiLLA Barberina successerat,modestia, prudentia, religione fand spectabilis, inter principatus honoreS enata, moXPuellarum ordinem enixa, ex quibus alii ad principatum, honoresque amplissimos nasterentur. Sed ejus tacunditatis laudem

Praecipud expleverat FEDERiCIIs ad maximarum rerum spe nigenitus, duorumque Cardinalium animos, quos olim BORROMAEA domus Mundo edidit, nomine, ac moribus repraesentaNS.

Quam quidem Matronae ornatissimae gloriam 'licissimh aemulabatur CLELIA nurus, non modo splendore generis, & illustrifςcunditate, verum etiam litterarum scientia, & amore, eXemplum Urbi facta, sexus debilitatem facilhemendari, nisi voluntas ad laboris patientiam, & honesta studia desuerit. lInter haec honorum, virtutumque solatia periculosissimam

Vitae partem GI3ERTUS exegerat, consanguineorum eXempla

Ectans, a quibus ipse velut exemplum probitatis, ac sapientiae:ctabatur. Jamque ad Rempublicam capessendam maturusi videri caeperat, cum illico ad obeunda Sacerdotii munera mentem adjecit, ab eo scilicet totius vitae dignitatem auspicatuS, quo nihil augustius Deus ipse apud homines reliquisset. Interim Summi Pontificis cura erat ad publica studia prodeuntem

benigne excipere, ac munerandi celeritate compensare moraS, quas olim BORROMAEI modestia muneribus attulisset. Forte per eos dies Antiocheno Patriarchae successor quaerebatur, qui

titulum amplissimae in Ecclesia dignitatis pari animi magnit dine sustineret. Eo scilicet gradu Turnoniensis Cardinalis

Paulo ante decesserat, egregio vir ingento, ac delectus ex omnibus, qui Sinarum religioni inter opinionum certamina fluctuanti succurreret. Itaque quo illustrior viri praestantia erat, eo intensior cura supremum Hierarcam incesserat alterius designandi Praesulis, qui non modo par tanto nomini esset, verum etiam

84쪽

etiam succedere optimo mereretur. Et affuit illico quaerenti consilium. Vix initiatus sacris ordinibus BORROMAEUs in Turnonii locum susticitur,ita videlicet sentientePontifice dimisiam a sapientissimo Viro sedem nullo melius, ouam GIBERTI nomine posse impleri.Sed levataCLEMENTis solici tuaine haud satisGiBERTI ipsius desideriis consulebatur, quem ad Apostolici muneris

curas anhelantem, rerumque gerendarum cupidum quieta illa, ac laboris expers Antiocheni Pontificatus majestas nondum expleverat. Io: Baptistam Vicecomitem Praesulem optimum Paucis antea diebus mors inopina sustulerat, vixq; ejus obitum ad Romana moenia tristes litterae attulerant, cum GiBEM Us nihil tale cogitans Novariensis Episcopus renuntiatur, Ut celeritas ipsa suspicionem omnem ossicii tolleret, resque cςlitus facta hominum consultationibus minimE indiguime videretur. Quo vulgato nuntio, qualis fuit Novariensiis Urbis i titia, qui Nobilium plausus, quae populi acclamatiot Pastorem sibi ex

BORROΜ Fa gente delectum gratulabantur,spectabili integritate, praestanti ingenio,singulari humanitate. Antiochena illum Insu- la praesulsiisse, nunc Novariensem adiectam, quasi virtutes ejus coronari dignitate una non possent. At, qui rem altius repetebant, INNOCENTiUM XI. felicissimae memoriae Pontificem ab ea plaiah provineia fortunae suae primordia duxime memorabant nunc ex amne INNOCENTii domo datum Antistitem alium in ejusdem fortassie magnitudinis sortem auspicabantur. Interim strepere omnia sestivo apparatu, ornari Templa, triumphales Arcus instrui , novaque honorum ingenia eXcogitari, quae cOΠ-ceptum animis gaudium Praesulis oculis testarentur. Ο' diem illam vere fortunatissimam, qua novus Pastor in amantissimae

Civitatis siniam primo exceptus esti Videre erat Mustarum ordines religiosae magnificentiae ornatu spectabiles, sutique sub signis lungo agmine procedentes; populi multitudinem h tectis ipsis, arboribusque pendentem, inter aulaea fulgentia stratas floribus vias, Nobilium denique comitatum tanta equorum ac Vestium pompa, qualem antea numquam in Urbe visam

rerum earum observantissimi memorabant. Sed pompam omnem triumphi vultus ipse Antistitis superabat, ita ad modestiam, gravitatemque compositus, ut aliena potius magnificen-

85쪽

tia, quam honoribus suis delectari videretur. Nec mihi ὁiemalium recolere propositum est,quo Insulam Sancti Iulii nomine,

ac cineribus celebrem, adventu suo nobiliorem effecit, cum sub onere navium, quas tanti viri fama contraXerat, circumjacens Insulae lacus ingemuit, spectavitque flammas pene ad aquarum suarum injuriam ingeniosis incendio ludentes, collectique in unius agminis speciem regioni S incolae Pastori, ac Principi suo vitam, gloriam, selicitatem sestis vocibus clamavere. A lia potius erant, quae recenseri oporteret, est,sa scilicet in Pauperes liberalitas, perpetua in rebus gerendis solicitudo, propugnata in summis dissicultatibus Ecclesiae jura, justitiae viscum humanitate conjuncta, artesque aliae, quibus Pastoralis ossicii dignitas constat. Sed obsequii mei negligentia fuerit, vel rerum earum seriem aggredi,quarum magnitudinem amequi dicendo non possim, vel ante omnium oculos posita inutili oratione percurrere.

Notissima sane ista summo Pontifici erant, incussierantque

animo desiderium videndi Virum, cujus virtuteS hanc famae celebritatem diri latendo meruissent. Tertium itaque Epistopatus annum agentem humanissimis litteri S Romam evocat, ac Pontificio cubiculo, quae semper magnis viri S committi provincia solet, statim praeficit, ut ipsa ossicii necessitas crebro vi dendi, colloquendique occasionem daret. Fateor ingenud. . . me Per ea tempora Novariensium felicitati invidime, quibus Praesulem carissimum dari simul, atque eripi pari gloria contigisset. Sermo omnium erat Romam ire BOR ROMAEUM augustioribus titulis rediturum, gradum illum ad altiora substerni, splendoremque aliquem purpurae ex ipsa totius Italiae voce elucescere. Nec diu suspensos animos illa expectatio tenuit: Nam& is erat Pontifex, qui cith cognosceret, & tam eximiae GisERTIVirtutes, ut cith noscerentur.

Anno itaque nundum exaeso, quo plane tempore Dominicae Passionis mysteria recolere christiana pietas solet. nuncium affertur GIgERTUM BORRO Cardinalium numero adscriptum, ut rem divinitus factam temporis ipsiuS religio testaretur. Quod sit eorum merita, qui Principatu donantur, eX publico gaudio metiri Prudentes consueverunt, ea certe re nihil poterat

86쪽

excogitari sapientilis, qua nihil potuit audiri jucundius. In hoc

siquidena munere dederat CLEMEN , quod praeter eum, qui acciperet, omneS Optabant, atque universae christianae Reipublicae triumphum instruxerat, dum unius viri modestiam superaverat. At nobis . . . Unde qiuaesos felicissimicelectionis nuncium accessit tinempe Cardinalis ipsius litterae allatae, quae rem certam Collegio facerent. Ο humanitatemverheximiam, b benevolentiam vel E singularem l Inter sestivas Romanae Urbis acclamationes,

inter optimatum, ac Principum obsequia, enusa undique ingratulationis ossicium Italia, Collegium statim in oculis habuit, situm videlicet erga illos amorem testatus, a quibus ipse summopere diligeretur. Honor inde alius ex alio nascitur, gratissimum enim sibi sore significat,si nomen suum nobilissimo ordini adjungeretur, cui jam esset amoris necessitudine conjunctis

Habet igitur hodie quod sibi acceptum fecerit humanitas tua G ii ERTE, habet Collegium, quod enixE cupierit, eodemque

tempore eXpleta sunt nostrum omnium vota, dum tua perficismus, in hoc etiam geminata diei laetitia, ut in Ioanne Galeatio Vicecomite Senatore optimo, Collega nostro ornatissimo, tibique sanguinis amnitate conjuncto merita tua videamus ornari. Neque ego obtegere velim quantum tibi nos hodierna dies obstrinxerit. Nullus antea Cardinalium, quos domus tua claristi mos habuit, in Collegium erat relatus ; fuit hoc tibi rese Ualum, Ut unuS omnium decora in hanc sedem inferres. Quis enim est, qui non videat CAROLi fanctitatem, FEDARICI senioris doctrinam, junioris magnanimitatem, GibERTI denique alterius prudentiam, sanguinis, ingeniique propinquitate in tuis mori-hus obumbratam. Qiuintus itaque Cardinalium, qui aliquando in familia tua viXerunt, quintus eorum, qui apud noS Vivunt ad Collegium acccsisti, ut par esset Principum comitatuS, qui te ad hanc sedem deducerent, quique ingredientem eXciperent. Hunc Vero comitatum cum habeas, mirum videri non debet, si te ulterius prosequi oratio mea non audeat. Superi te incolumem , Superi inquam, quos familia tua genuit, te nobis incolumem servent, faciantque, ut, si quid altius virtuti tuae retiar,

seliciter assequaris. DiXi.

SEARCH

MENU NAVIGATION