Vita Viglii ab Aytta Zuichemi ab ipso Viglio scripta, ejusque, nec non Joachimi Hopperi et Joannis Baptistae Tassii Opera historica alaique Analecta ad historiam scissi Belgii potissimum attinentia

발행: 1743년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

enim strenue invadentes septimam illam munitionem, multos , 578. quos ibi invenere milites , trucidarunt, ubi etiam periere complures, hinc inde in iis salutem quaerentes equitum dili 'genti insectatione Capta sunt aliquot parva tormenta bellica unoque hoc successu Vertia etiam praesidio Pollerter eo usque conservata periculo liberata est Hergilis ero concessa aliqua requie militibus cum apponi curasset ambobus locis annonae, quod satis esset, e illa, quam secum adduXerat, convehique curaverat ex Vicinis pagis , re bene gesta laetus ad agrum Marchiensem sese contulit.

XXX. Manebat constans semper sua in statione prope Divi

Martini pagum ordinum exercitus nec deerat Austriaco desiderium aliquid contra eum tentandi, idque ante discessum Hergit Luxemburgi decreverat, ut ille si victor evaderet, copias in dicto agro Marchiensi collocaret, ipse etiam eodem

tempore Marchiam se transferret eoque tendere curaret,

quicquid copiartim haberet reliqui, consulturus tunc ibi, quid ulterius esset agendum, quae omnia IIcuti constitutum confecta sunt. Cumque Marchiam ventum esset, tandem post Consilium multas utrimque agitatas propositiones, decretum, ut Prin Qq ceps fingens nolle se tam cito amurcum Proficisci, maneret hii j tu Marchiae, donec copiae diversis in pagis, ita prope Mosam e mcollocarentur, ut, cum necesse esctet, una nocte per pontem membla-

Namurcensem, in altera fluvii ripa , omnes coire possent, Ῥέζm idque eo consilio, ut hostes sibi certo persuaderent, Austriacum nihil minus in Animo habere, quam aliquid contra eos tentare, ac sic neglectiores nequaquam de discessu cogitarent, darentque ipsi tempus Ueniendi in eorum conspestum, cum ad manus haberet copias Metuebat enim, si antequam hanc fortunam tentaret, Namurcum Uisset, tum se non insectante quod absque copiis fieri non poterat facile sine

periculo , quo Vellent hostes se recipere posse. Successit stratagema Deliciter Constitere ibi hostes, donec cognovere Austriacum Namurci esse , nihil de discessu egere. Sed vix ille eo venerat, cum subito Giblovium se recipere statuere . XXXI. Austriacus post adventum nulla interposita mora turmam equitum sciopellariorum Mutii Pagani, cui Praefecto

302쪽

29 I. B. DE ASSIS COMMENT.

S 578. absente praeerati a Schasinapus Mediolanensis nobilis, milesque egregius hostem versus progredi jussit cum mandato, ut per illam noctem indefesse, ac diligenter quid agerent, praesens Xploraret aliunde etiana eum in finem inter eos speculatores missi, aitque inter illos juvenis quidam alacris Veraciugi domesticus quique ei pedes inserviebat Laca3culi vulgo dicti, qui egregiam in eo praestans operam , Namur.

Cum re rersus, Primus omnium , tempe si ive herum suum de

indubitat hostium discedendi voluntate illa ipsa nocte certiorem reddidit. Qua re cognita , Uriacus bonum numerum ex pedestribus copiis, quas prope Mosam collocatas habebat summo mane addesse jussit Bougii, quod est Pagus vicinus Namurco , in via, quae hostem Uersus ducebat, omnemquessimul equitatum misit praeterea Cheuranium cum multis ex sua legione , in post illum aliquem e Germanorum , ac Valonorum numerum , qui noctu saltus qui in dicta via

erant, occuparent, ac conservarent ipse vero jam illucente

die, quae erat ultima ejusdem mensis Januarii, post auditum sacrum, Bougium se contulit, inventisque ibi ordinatim ad pugnam dispositis, mille ter centum peditibus Hispanis, majorique e parte equitatus, non amplius cunctandum ratus, cum per ipsa incendia castrorum, plene de profectione hostium constaret, Octavio Gonzaga equitatum omnem committit, jubetque hostem versus ita contendere , ut eo viso judicare

possset, qualis esset, quid in animo haberet, nullo tamen modo se praelii periculo submitteret, quod non exacte observatum, sed visendi hostis desiderio eo progressum, ut si ille voluis et, non fuis et in Gonzagae potestate praelium absque

periculo devitare Chevranio etiam mandatum, ut Octavium asinistro latere sequeretur, hisque peditibus, quorum erat ultimos salius occupare, ut pari as u taetranium sequerentur : ipse vero cum Hispanis tanquam praecipuo exercitus robore manere Voluit, ut si auxilio, aut securitati illorum qui praecesserant commodius provideri posset. Non erat Au-sriaci mens aperto Marte confligere , sciebat enim numero

militum sese hosti longe imparem esse, sed tantum cupiebat

ut Iegendum Laheyen, a GaIlico Laquais; quod amantiensi seu descriptor Hispanus assequi nequiverit.

303쪽

a tergo hostem , cum proficisceretur insequi, ut si aliqua rei Is 78. bene gerendae occasia sese ostentaret ut in similibus haud semel accidit uti ei liceret. Una cum Gonzaga jussu Principis ivit Mandragonias , Comes etiam Carolus an eis , Hiergius cum fratribus nisugusque ibi adfuere , divisusque equitatus in tres partes, a datus Unicuique parti peculiaris Praeafectus, cum mandato quod alia justis palsibus insequerentur, datoque signo hostem inVaderent. Erant praeterea in fronte tres clopetariorum turmae, una illa litii agani, altera,

quae , Domino de Miser Burgundioni Parebat, tertia quae

Falcone it Hispano , viris scientis militaris peritissimis. Hoc Drdine, cum Prope nemus quoddam Gox zuga satis spatiosam attigisset planitiem , vidit procul magnais hostiurn partem explicatis vexillis Geblodium tendere, Omnemque eorum equitatum in ipsa planitie ordinate disposivum, specimenque deposcendi praelii prae se ferre. Erat praeterea illis tergo vallis exigua, cujus collem X altera Parte munitum habebant opioso numero clopetariorum, Ut sic equitatus cum opus esset ad suos se sine periculo recipere posset praeerat hostium exercitui Goingnius, absentibus Bruxellae Lalainio Ruysbrucquis amotio, solusque fuit tunc temporis ex illis praecipuis Dominus de Montigni, qui pedes curam dictorum sciopetariorum in se susceperat. Ormenta bellica, eorumque apparatum ante lucem aliquot comitata Copiis Giblovium

miserant, ea mente, Ut& TercitUS e Per Ueniret, antequam

de profectione innotesceret Sed cum sepe in hujusmodi

rebus ob intervenientes difficultates non omnia ad votum succedant non potuere quod in animo habebant , exequi. Itaque necessitate coacti ut tempus festinandi daretur peditibus, aequitatum Regiis opposuere Sed nec hoc quicquam profuit Gonzaga enim tribus illis turmis stlopetario. Pugnarum vicissim hostem ferientibus, ceterisque ad pugnam a Ombla-

ratis, nec non auxilio taedranii a latere eorum equitatum V tanto impetu repulit, ut tandem Volentes arctam quandam viam, quae in Valle erat, in alteram ejus Partem se recipere,

confusi in apertam fugam versi fuerint, ac per medios suos pedites festinantes, illos etiam in fugam conjecerint, totumque exercitum perdiderint. Montigni fuga incolumis evasit, Golnius captus est, atque haud infra septem peditum millia. Oo 3 caesa

304쪽

294 d. . DA TASSIS COMMENT.

IS 78. caesa, a capta , quorum magna pars, qui Scholi erant, ex ponte amurcensi in fluvium postea praecipitati : Vexillapcditum triginta sex capta , ac nonnulla equitum. Desideratis , sauciisque ex Regiis tantummodo decem.

XXXII. Fuit haec victoria Asriaco eo insignior, quod

tam caute ex Marchia occasionem hanc captare coepisset, eoque tam parvo militum numero Opportune, ac strenue uti

scivisset. Caeterum, hoc certum, nihil illi tunc temporis commodius accidere potuisse deerant enim illi fere omnia, quae ad bellum gerendum erant necessaria, multoque indigebat tempore ad componendum Xercitum, quo hos emnon contemnendo exercitu munitum, Posset oppugnare quarum Omnium rerum dissicultates, uno hoc praelio ita superavit, ut jam illi continuo licuerit armis agere, multaque loca nullis impedientibus recuperare Non abs re quoque hoc Z exemplo docebuntur Duces in os erum, nihil exercitui esse

L. El periculosius, quam praesente hoste se recipere, dumque rettium du- ceptum quaerito hosti terga dare. Ex consiletu plus mille cibus Giblovium incolumes evasere, cumque, qui in praesidiis oppidi illius erant, alios, atque alios e Concurrere Cernerent, numerum aliquem pulveris bombardici extra portam velit curarunt: unde sibi quisque quod opus es et sumeret, ac strenue ibi consistens, sese defenderet Sed cum inordinate,&confessi eo accurerent milites, funis stupeus cujusdam militis, quo ignis ad usum clopeti conservari solet, casu in pulverem incidit, plurimosque eorum, qui Prope erant misere consumpsit. Austriacus ipsemet, eo usque hostem insecutus est Cceterum in Victoria non minus modestum, ac clementem erga victos , quam in bello constantem, ac fortem se exhibuit.

XXXIII. Aurelius de Palernio, Camillus de Monte, it Nicο- laus Basta, turmarum equitum Praefecti, sortissime in eo conflictu se ges ere. Aderat Uriaco, cum ex Bugio itineri se accingeret, laxander Princeps Parmen sis sed paulo post dissimulanter inde se subducens, copias Octavii procul insecutus, cum planitiem de qua supra attigis et, cerneretque jam parata concurrere Cies, accepta lorica, ac galea a quodam nobili, animose admodum hostem invasit. Billius prudenter tertiam, S ultimam partem equitatus seorsim

305쪽

sim conjunctam tenuit, donec Victoria esset certa. Breviter, s78. unusquisque manu, consilio egregiam Duci suo navavit operam. Ille autem jam nil nisi de victoria utenda cogitans , nocte conssidens in monasterio Argenton, quod ibi erat ad manus Giblonium de deditione admonere jussit; oppidulum hoc est Brabantiae jurisdictionis, eratque omnino

immunitum, ita ut nullatenus contra ullam im conservari posset: nihilo tamen minus, Ut e confugerant, Cum nulla scirent esse Austriaco muralia tormenta, rejiciere admonitionem, quasi sortius intra muros, quam Xtra Pugnare decrevissent , in quo constantes, stetere toto sequenti die, ita ut

cogeretur Austriacus ubere duos advehi e castro Namurcensi

mediOS, quos Vocant, canones, Cum apparatu necessario

quibus porta quateretur, per quam V oppidulum capi posset, quod cum intelleXissent, animorum illo ardore refrigerato ad deditionem venere, his conditionibus, ut ad arbitrium victoris bissent captivi dederentur, caeter inerme eo ducerentur, unde secure, quo quisque Vellet, se transferre posset. Fuere inter illos electos Dominus de Ballie , turmae cataphractorum equitum Praefectus frater ejus Dominus de Ct 1 Hercules Ducis Arscholani frater nothus: Exeuntibus exactissime fides servata. Ipsemet Austriacus aliquanto viae spatio, majoris securitatis causa, ne non generosa benevolentia prosecutus est, ut si Ordinum, iliisque adhaerentium acerbitatem, si fieri posset, mitigaret captivi in arce Namurcensi asservati, bini illi etiam medii canones , eorumque apparatus eo reVediti Capta sunt Giblonii octo teneat

tormenta bellica, quatuor medii canones, totidem colubrinae, quas vocant, quae non sunt tantae Violentiae, ut alia illa, in aperto tamen campo longius seriunt. Habebant haec tormenta plenissimum Pro eorum numero apparatum:

equos ad ea transferenda, quo esset necesse globorum, pulveris bombardici, ac peritorum scientiae bombardicae hominum, exiliis, qui antea Regi illi muneri inservierant, bo-num satis numerum, ut etiam annonam satis amplam, virosque Regi servire solitos, quibus ea, quae ad illud munus ectabant, curae erant. Praeterea Vehicula multa, Velienis.

306쪽

296 H. B. DE ASSIS COMMENT.

13 8 dis munitionibus, commeatu, aliisque rebus servientia ita

ut, quo non tam cito, nec tam facile comparare Austriaeus alioquin potuisset, hoc Ommbus illis commoditatibus, atquem inlidris ad Regia stipendia denuo demisiis, tunc paratum ibi invenierit, si non admostum copiose attamen eo numero, uti habuerit, quo sine intermistione ulterius cum victore eXercitu progredi posset. Multi praeterea insignes equi ibi inventi, non nudaque supelle Lalan ii Ruysbroechii , aliorumque, qui cum BruXellam essent profecti, majorem ibi familia partem reliquerant, ita ut nec praeda Regii omnino

caruerint.

XXXIV. Misit praeterea Gonzagam cum copiis aliquo Lo-

Uanium Versus, tentaturus, an ex recenti victoria metu consternati, memoresque humanitatis, ac benevolentiae, quam

in se experti erant, cum ibi initio sui ad Belgi guberna

tionem introitus manserat , Regemque psittiaci liberaliter egerat, Regias iterum partes ample fit Vellent, in quo eadem, Deditio quae in conflictu Delicitas apparuit apparuere ovanien-πpi ico se Gonzaga portas, ac statim in fide, ac obedientia Regi*- ς' debita libenter permansere Cupiebat etiam Mechliniam eodem modo tentare, sed Auriacus, celeriter imposito nonnullo milite, caute periculum evitaverat. Missi Sc qui triacus inde ad Regem Dominum de Bisi per equos celeres vulgo postam qui ei victoriam Vere nuntiaret, eumque iterato depraesenti rerum statu plenissime certiorem redderet Adventabant ana Galli, quos Comes an ellius adduci curaverat, quorum postea opera, post Paucam murorum labefastionem, simili dedecore, quo Gibloγum, recuperatur Boet3nium: hostes etiam , qui Bone erant, ejecti Austriacus vero cum copiis, quas secum habebat, dictisque commoditatibus adjutus , nulla majori, quam erat necesse interposita mora, ovanium versus movit, atque inde Vilvordium ipsemet exploratum iit. Sed jam munierat oppidulum Auraicus misit postea Principem Parmensem, ut Sichem caperet, quod quamvis nequaquam esset munitum oppidulum, restitit tamen tam obstinate Praefectus, qui in praestidio erat, ut necesse fuerit murum quatere; sed haud diu Ost, vi superati, temeritatis poenas, multa

307쪽

mlta militum, ac civium caede luerunt Cum Praefectus Is 8. re perdita in arcem quandam antiquam, quae ibi est, cum aliquot militibus se recepisset, belli fortunam ibi etiam ex

periri Voluit cumque murus tormentis bellicis quateretur. tandem ad Uictoris arbitrium dedere se coacti, ad unum omnes, ad terrorem aliorum, qui in posterum tam temerarie

sese gerere auderent, suspensi sunt. Post captam Sichem, Au triacus Diesbium primum, deinde Leeadam, ac thmmium deditione in potestatem suam redegit, cumque non superesset, quo in ea parte ulterius majora tentare posset, praesidio dictis in locis relicto, Nivellam profectus est. XXXV. Adfuere ibi os recuperatum Bovinum Galli, quibus post cinctum exercitu oppidulum, ejus XPugnationem commisit. Praeerat illi Loco Dominus de Villers , vir

fortis, murusque quassatus tribus tormentis muralibus, cumque videretur satis dirutus, bis irruptio tentata, praeeunte

animos Comite Carolo, sed sine successu itaque in sequentem diem, necessaria ulterior dilata est oppugnatio. Villers Cum oppugnantium perseverantiam animadverteret, de deditione agere caepit. Permissum est ipsi equo insidenti abire, militibus autem sine vexillis, atque inermibus Galli cito Iasii, Obque diversam, Galliaeque moribus alienam tractationem, ibi de reditu in Galliam agere coepelae. Austriacus etiam, qui ab initio invitus illos admiserat, facile adducebatur , ut abire sineret. Itaque post debitam stipendiorum solutionem, verbisque, ac muneribus ornati, praecipui, in Galliam rever- sunt. XXXVI. Erant in exercitu aliquot Germanae cohortes ex

illis veteranis per ordines expulsis, hi in ipsis castris ausi

sunt ad tumultuationem animum vertere, Ut sibi solverentur stipendia antiqua. Sed Auseriacus contima toto exercitu ad arma disposito, coegit eos sibi tradere seditionis authores, quos cum in procinctu omnes suspendi juberet, tandem precibus, ac intercessione multorum illustrium virorum ibi assistentium, poena ad unum reducta ansam sterioris damni omnino amputavit. Moelio praefectus Dominus de Lenicortri,

Lotharingus cum sua cohorte , binisque aliis P exercitusque inde Ioannes de Soete, Dominus de Villers. Tovi. I Pars a. p

308쪽

αρν I. B. DE ASSIS COMMENT.

1e18 inde inchium se contulit. . Praecesserat C es de Reux, ut

ad voluntariam deditionem eos adduceret, quod Prompte admisere in deditionem etiam Venit ar mure , non adeo

longe distans a Binchio, inque ambobus locis praesidium relictum: inchiique in Praesectum constitutus Gaona Hispanus nobilis, idemque quod inchii, actum Bealimontii, quod est Ducis Arscholani oppidum Attigit ibi exercitum Alphonfusde Levira, Hispanus illustris, vir fortis, ac strenuus, qui cum Neapoli intelleΣisset, quo in discrimine in Belgio versaretur Ausriacus, cui erat devotissimus, cohortem unam copiosam ex plurimis praecipuis militibus construxerat, eamque in Belgium duxerat erat signifer cohortis frater Sanctus, militum autem major pars ex illis, qui antea, aut praefecti, aut signiferi fuerant, ita ut nunquam inter Hispanos cohors visa fuerit insignior AUriacus , Alphonsum , Omnesque, quos adduXerat, recepit multa cum laetitia, gratitudinis

demonstratione.

XXXVII. Ex eaumonti Chimaturi quod etiam est Ducis

Arscholani oppidum itum praeerat ibi Denterius, qui obstinate quati linis tormentis oppidulum sivit, quo capto, ad aedes heri, quas satis munitas habebat , se recipiens,

tandem se dedidit Permissum illi equiti abire cum sua suppellectili, ac militibus cum armis, datusque exequitatu Omitatus, ut in itinere nihil illis sinistri accideret Uerum cum jam Denterius sese videret securo esse in loco demisi comitatu, cum per aliquod spatium solus processisset, quidam ex comitatu se subtrahentes illum secreto insecuti, inventum prorsus expoliaverunt Quod simul atque a Praefecto comitatus intellectum est, continuo advolaVit, nulloque e malefactoribus invento fuga enim unusquisque consulerat Denterium quoad potuit consolatum ad Austriacum reduxit, uti narraret, quid sibi acciderat, culpamque rei gestae veritate a se removeret Sed quamvis Denterius, rem uti gesta erat, narrasset, ita tamen Principis offendit animum, ut vix abstinuerit a severa Praefecti punitione, Denterium autem verbis, ac liberalitate ita placatum reddidit , reducique curavit, ut abunde sibi de injuria satisfaictum p me confiteretur, mirareturque Principis inimici nobilem genium, virtutemque.

XXXVIII. capta Chimare, Uriacas dealimonium reverses

309쪽

est, postquam paucos dies, inde discedens , Philippeditam 13 3.

obsidione cinxit. Jusserat Rex cum in Belgio esset, bellum que cum Gallis gereret, post occupatum a Gallis, timore, aut ut alii volunt infidelitatis Praefecti causa Martenburgum quod ibi prope est construi illud propugnaculum, ut excurssionibus , ulterioribusque in posterum Gallorum invasionibus, in Brabantiam , melius caVeretur, suique nominis epitheto ornari jusserat. Situm est imminenti ' in loco, tantaque arte designatum , ac incceptum , ut si ad perfectionem ductum fuisset, inter praecipua totius Belgii propugnacula, numerari potuisset. Sed quamvis adhuc imperfectum , inficillima tamen erat oppugnatio. At alliciebat ejus animum ad tam magnum opus suscipiendum, quod inermes adhuc essent Ordines, cognitumque haberet, laborare oppidum annonae, bellicarumque munitionum penuria, denique non adeo multos in praesidio esse milites, nec eos Omne a Rege alienos.

Praeeratque Dominus de Florines ex illustri lime1 familia,

qui quamvis sequeretur partes Ordinum non ita tamen Regem oderat, quin sperari posset, persuasionibus amicorum, quos multos in Austriaci castris habebat Hiergium, aliosque, tandem adduci posse , ut Regi conciliaretur. Videbantur velle se obsessi strenue ac obstini defendere , subitoque emisere turmam equitum clopellariorum unam quam habebant, quae tubicinem, quam ad Ordines mittebant significatum, quo in statu res essent, deque EuXilio brevi submittendo eos sollicitaret , donec extra Periculum esset, comitaretur sed Comes Meghen sis , cui id secreto innotuerat, idoneo in loco eos expectare constituit, in quem cum hostes incidisssent tam male excepti sunt, ut ad unum Omnes caesa, Vel

capti fuerint. Dum ibi haec, atque alia , quae ad progressum obsidionis spectabant, nuntiatur Austriaco Barlamontii, quod est in confinibus Galliae castrum , Comitis illius nominis, coire complures milites Gallos , Duce Combella , missos a Duce Andegaveo , uti partes ordinum sequantur : cui malo

statim occurrendum ratus, misit eo cum aliquot copiis, Oct vium Gonzagam, qui diligenter, a cauto Properans, omnes illos occidit, caepit, fugavitque Caeterum praeter labores, Lege eminenti.

310쪽

so, J. B. DE ASSIS COMMENT.

1378. quos in obsidione subibat maximos, sua praesentia , in uni. culis agendis , portandisque propriis humeribus lignis ad opus necessariis, industriam etiam in aliis rebus non neglexit, juss Domino de ut te noctu appropinquare vall9 fossae,

atque inde collocutionem captare cum milite . qui in prima statione tulgo Sentin ella excubabat, quod tanta dexteritate ac eloqueluia. Gat te consedium est, ut Occurentibus ex ob- .sessis multis, iisque Praecipuis , illis persuaserit, ut se permitterent intromitti, breui cum fio impetrasset, adjuvante egregie Domino de Florines Praefecto, rem duxit, ut tandem cum Austriaco de deditione convenerint. Cujus fuit conditio. ut ex quinque cohortibus peditum , quae ibi erant, quae vellent, cum armis ad Urdines libere S secure se conferrent, illis vero, quae Regi servire Vellent, trium mensium stipendia solverentur, quarum fuere tes, reliquae discessere.

In deditionem venit Philippeoilla vigesima prima Maji Millesimi quingentesimi septuagesimi octavi mira procul dubio Delicitate. Si enim vi illud propugnaculum capiendum fuisset,

multum in eo temporis consumi neces e erat, atque etiam tunc incertum, qualis futurus erat Ventus. Continuo abunde provisum est securitati loci, novo imposito Praesidio, aliisque rebus neces artis. XXXIX. Quibus rebus sic constitutis, data cura Principi Parmenis, uti cum Mondragonio, majoreque Xercitus parte Limburgum, ejusdemque ProVinciam Occupare tentaret, Caeteris alibi, ubi convenire Vibebatur, dispositis. Aufriacus valetudinis curandae causa, quae ei non erat integra, triduo post, quo consedit in Burgo, quem vocant Chaselit , ditionis Leodiensis, qui in itinere erat, vallosque, quos incolae extruere coeperant, quod haud parum incommodi vicinis Regiis locis minarentur, dirui curasset, Namurcum reversus est , unde ante tres menses disces erat, nihil tum minus cogitans, quam sese tam omnibus rebus ad bellum gerendum necessariis imparatum, tam multas inopinate urbes, Oppidaque, agrumque tam amplum, ac fertilem ad exercitus

sui usum recuperatUrUm.

XL. Erant Brugellae, cum res ordinum prope Namur-

De Galeg, qui erat nobilis Burgundi

SEARCH

MENU NAVIGATION