Ludouici Nonii medici Hispania siue populorum, urbium, insularum ac fluminum in ea accuratior descriptio

발행: 1607년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

HISPANIA

CAP. XXI.

Illitur1i etiam Illurgis Illurgia Hela Non esse Iaen , sed AnduXar.

Unicis bellis nobilem validam q. urbem fuisse

Illitur cita consesso est: & licet hodierno die Illiturgi in consesso est: & licet hodierno die a prisca nobilitate declinauit, res tamen circa ipsam gestae vetant illam silentio praeteriri. Ptolem us Iiιuam nominat,& inter Turdulos collocat; Stephanus vero ByZantinus, & Polybius Illa jam, T. Liuius & Plinius Illiturgim vocant. Eorum Iudium cognominabatur, conuentus olim Cordubesis.Ant. Beuterus credit, IMn urbem Illi turgim fuisse, sed rectius multo Ambrosius Morales colligit fuisse,ubi nunc vicus Anduxar et M'vix leuca ab urbe distans: quod confirmat tum Cippus marmoreus, ibidem refossus, cum hac in. scriptione :ORDO. ILLI TURGITANORVM. IMPENSAM. FUNERIS. DECREVIT. Tum etiam Itinerarium A ntonini,vbi enim Corduba Castulonem iter prosequitur, Illiturgi Castulonem XX. M.P. numerat, qui paene ipsas V.

Leucas ab Anduxar ei γήο culonem usque ubi Castulo

102쪽

LUDOVICI NONII. 79 Castulo sita fuit) conficiunt. T. etiam Liuius Illiturgis & O lonis simul semper mentionem

facit, siue defectionem, seu excidia earum recenset. Cum enim ad Romanos primum defecissent ducibus Magone,& Amilcar a Poenis obsessum fuit, a Scipionibus tamen magna cum hostium clade obsidione exemti fuere: postmodum iterum a Poenis obsessis Cn. Scipio opem tulit, casis xij. millibus hostium , recessum est ab obsidione , ut refert Liuius lib. xxiij. & xxiv. Post cladem vero Scipionum, non solum ad Poenos defecerunt, beneficiorum immemores; sed desectionem scelere cumularunt: dum ex residua clade profugos Romanos hosti prodiderunt, qua de causia Africano Scipioni meritas perfidiae poenas dedere,capta per vim urbe,auctore Liuio lib. xxviij. Opidum ipsiam hac tempestate, amplum, Scopulentum, templis, coenobiisque egregie Orn tum,abundat vino, oleo, tritico, serina carne,mel

te, fructibusque omnis generis: copiosum ibi sericum, nobilitas frequens, & illustris.Consentiunt Hispani scriptores hac in urbe floruisse,& nunc sepultum esse Sanctum Eubrufuem, ex septem primis Episcopis, qui Apostolorum iussit in H1s P Λ N1 Λ Euangelium propagarunt.

103쪽

CAP. XXII. Gmnata nec Illi puta, nec Illiberis olim

icta. Sed Maurorum Q. Vnde nomen babet. Diti a in cluatuor partes. Obilissimi regni caput Granata, & omnium

ste L. Marmaeo Ill rutam magnam Ptolemaei credit seisse Gerundensis Episcopus, sed toto caelo eum errare Strabo ostendit: qui auctor est ad Baetim appositam fuisse, inter Hispalim R Cordubam, qui Ilipam eam vocat: Granata vero , a Baeti prin scul distat. Ambrosius Morales ostendit Illipulum lesse Ann exiguum opidum inter Hispalim &Cordubam.Tarapha vero, aliique non pauci, Il- Eberim olim vocatam suisse, quam Stephanus Eli Irigem dicit. Sed non probatur Vasaro aut Ambrosio Morali, qui monent Illiberim non procul a Granata fuisse eo in colle, Qui nunc Eluire vocatur , unde & urbis porta nomen sumsit, & non a lismina, ut quidam somniant. Vrbs autem noua est Poenorum colonia, quam ita dictam volunt nonnulli a Cocco,quem Hispani Granam vocant,

qui insigni copia in hoc regno legituriatii verba mali punici similitudine,quod Granata dicitus,

104쪽

Nam ut illud est grano sum, & densissimis acinthrefertum, sic & urbs haec, dehiscentis granati in

modum,confertissimas aedes habet: adde, incolas

pro auitis insignibus mala punica gestare , quo

nominis etymon referrent.

Vniuersa urbs multis collibus distincta, inter quos gemini ceteris altiores co surgunt,quos amnis Darrus per mediam valle fluens intersecat inquatuor primarias urbis regiones,situ quas separatas, diuiditur. Ea urbis regio,quae maximo de- Coratur templo, Gmnatae nomine gaudet, vicos habet plurimos, & arctos ob insignem aedium frequentiam,licet a Christianis laxiores sint redditi. templum habet augustissimum,ea paene sorma, qua Pantheon Romae r sacrarium continet sumtuosum,in quo Rex Ferdinadus cum Ιsabella coniuge qui hanc urbem a Poenorum tyrannide anno Domini M. CCCC. XC ij. Vindicauit) sepulti sunt. Secunda regioAlbambra vocata, in qua regium est palatium vetus, vermiculato opere, &immensis sumtibus exstructum: tantae quidem magnitudinis, ut ciuitas potius quam domus dici posset, tota moenibus,turribus . cincta. Nouum hic palatium Hispaniarum Reges exstruxere, cui ad magnificentiam nec architecturae concinnitas,nec materiae nobilitas,nec hortorum amoenus nitor,aut fontium undiq. erumpentium F iucunq

105쪽

ει HISPANIA iucundum murmur deest: quacumque enim proinspexeris, multa sunt, quibus oculos animumque pascas.Ab uno enim latere, undique luxuriantis agri felicissima amoenitas; ab altero vero inaccessim Ontes, perpetua nive canentes, vel flagrante Sirio, sese osserunt. Quantum vero in septemtriΟ-nem se oculorum acies extendere potest, porrecta Camporum aequora, floridis & irriguis distincta pratis occurrunt: hic passiim cons1ti xysti,& siluit lae frugiferarum arborum: hic leporaria frequentibus feris,in regium oblectamentum conspiciuntur : hic in ipsa Alliambra antiqua visitur inscruptio, quae Ilibem nomen profert:

IMP. CAE S. M. AURELIO. PROBO. PIO. FELICI. INVICTO. AUG. NVM. MAIESTATI DEVOTVS. ORDO. I LIBER. DEDICAT. P. P. Tertia urbis regio. IA,sim dicta, duobus collibus ornata. Magna hic aedium frequella,solis olim Mauris incolebatur,agricultura & serici textrinis hic victitant. Vltima regio est Antiquerula dicta, aedium frequentia & struetura ceteris non in se

rior, situ est plano. Passim hic bombycinus pan

106쪽

LUDOVICI NONΙ Ι 8; nus elaboratur, vestis item serica , & holobera praestantissima. Opificum frequentia, qui serico texendo victitant,quanta sit, vel ex eo colligi potest , quod ex selis mori arboris folijs, quibus

bombyces vescuntur, praeter multas serici libras, Regibus triginta millia quotannis poene aureo rum in vectigal cedant. Ambitu sito urbs circiterdit. P. XII. complectitur: tota undique muris cincta, & propugnaculis mille triginta ornata, aeris hic temperies saluberrima, nec nim ijs at strinis obnoxia aestibus, aut arctois frigoribus obiecta sed media axis utriusque,VernanteQue gaudet temperie. unde &fructuum praestantia, bonitasque,& aquae saluberrimae insignis copia.Est praeterea Episcopali dignitate insignita,Ιliberitana vicina sede, ut multoru fert opin1o, huc translata: iuridicus etiam hic celeberrimus conuentus habetur. Ludum hic parentum memoria aperuit

quis credati ) Ioannes AEthiops genere, Latinus

hinc dictus, at praestantisorma,& Musicae ac Poeticae in paucis peritus. Lusit enim carmen gratu latorium in Ioannis Austriaci victoriam ad Echinadas insulas, de Turcis anno C ID. I P. LXXI. nauali praelio paItam.

107쪽

HIS PA NI A

CAP. XXIII. Abdera a Poenis, aut Fbumicibus condita.

nis Almeria

MAritimum Baeticae opidum , non procul a Charidami promontorio, est, bdera. Gerundensis Episcopus hoc aeuo credit Heram esse; potior tam e Scriptorum pars Abneriam dich: cui& ego si1bscribo. Inter Bastulos, seu Bastitanos populosa Ptolemaeo recensetur, de Abda 1llii vocatur.FranciscusTarapha a Thracibus condita putat, nominis similitudine motus, quam habet cum Democriti patria: sed unde id Taraphat quod neque fictum, neque pictum, nec scriptum uspiam est. Melius Strabonis, aut Plinii vestigijs institi si ecquorum ille a Phoenicibus, hic vero ex opinione M. Agrippae a Poenis originem trahere, ut & oram illam uniuersam, dicit. Ameria vero cur postea vocata sit, dicit Tarapha ab Almarico Gothorum Rege : qui anno Domini II. xv.Vel, ut alij, II. xxx. HIs PANOS praefuit, nomen habuisse: qui cum a Childeberto Francoru Rege bello peteretur, propriis dissisiui viribus, fuga salutem quaerens , hic interfectus fuit. Vrbs haec

108쪽

L UD OVICI NONII. Man. UB. C.XLVII. memorabili illa expeditione ab Alphonso VIII. Aragonum Rege, S. P. Ge nuensi,de Raymondo Comite Barcinonensi suDcepta, Mauris erepta fuit. Occupata vero Vrbe, Genuensibus in praemium nauatae operae,catinus ex solido smaragdo, immensi pretij,oblatus fuit, ut auctor est Rodericus Ximenius, Toletanus Archiepiscopus, Rerum Hisp. lib. vij cap. xi. Ligurum tamen Annales, non Almeri sed Caesareae in Palaestina, Guillelmo illorum Duci, qui primus muros ascenderat, obtigisse illum referim t.Antiquissimum hic fuisse Episcopatum,docent Concilia in Hispania celebrata: cuius primus Episeopus S.Ctesipho, B. Iacobi Apostoli distipulus fuit, ut auctor est Ioannes Vaheus.

CAP. XXIV.

Muluca aliquibus innace. Veteres inscriptiones.

QV A mediterraneum mare prospectat Baetica, fecunda est urbs Malacae, hodie vix mutato nomine Malaga appellatur- licet Mario Aretio aliter vis iam sit, qui Malacam olim fuisse , ubi nunc Ciput Maduc Salaabam vero fuisse,quq nunc

109쪽

M HISPANIA Mauga. Sed hoc est ex meridie tenebras sacerernam & situs, nomen,ceterique Scriptores contra asserunt;inter Bastulos a Ptolemaeo memoratur.

Primarium fuisse opidum auctor est Strabo, qui nonullos credidisse refert,olim Manacem dictam: quam Stephanus videtur M in vocare, nisi κελ- ικεν illam esse scriberet; sed perperam, clim haec Phocensum urbium ultima , quae ad occasum vergunt,& longius a Calpe distat, quam Malaca, quae Phoenicum ciuitatis propiorem retinet formam. Licet Festus Avienus, in descriptione sua orae maritimae, unam eamdemque urbem esse dica his versibus:

Hos propter autem mox iugum Barberium est Mache flumen, urbe cum cognomini; Manace priore quae Ῥοcata est 1acuu-Fluuius vero hic Matica, de quo Poeta, idem est cum Ptolemaei Saduca , qui hodierno aeuo ab accolis Guada aeuireio indigetatur,testeFloriano lib. i. cap. ij. licet perperam Marius Aretius GL dabam hunc vocet,Dialogo suo,cui Calipho nome,

Cum nemo Colmographorum illius meminerit. Plinius a Poenis originem trahere assest- Franciscus Tarapha a Phoenicibus ante Christi aduetum annis II. III. exstructam putat,quo auctore, nescio.Hoc tempore urbs est non obscura. nam

emporium est satis frequensiagro undique felici,

110쪽

LUDOVICI NONII. a dc amoenissimo cinctum: huc statis temporibus, Vndiq. mercatores magna Copia confluunt , praecipue Belgae, ut sapidi1simos & passos autumnales fructΗs, ad septemtrionales plagas avehant. Vini & olei copia fecunda, unde luculentum incolis lucrum . turribus, propugnaculisque egregie instructa, ut facile omnes hostiles minas contemnat. Indicio est,tonga obsidione a Ferdinado& Ιsabella Regibus vexatam, nec nisi urgente fame captam fuisse. Armamentariu omni telorum, Ec machinarum bellicarum genere, longe instructissimum habet, unde limitaneis Africae locis, ut

Nadauro quod vulgo oran appellatur) necessarii commeatus telaque suppeditantur. Episcopalis urbs a multis annis fuit, Martyresque habuit S S.Cyriacum & Paulam,subDiocletiano passos. Non possum hoc loco praeterire inscriptionem, qua Malacar in honorem Imp. Septiarij Seu.Perti exstare refert Morales:

IMP. CAE S. L. SEPT. SEVERO.PIO. PERTINACI. AUG. PARTH. ARAB. ADIAB. PACATORI. ORBIS. ET. FUNDATORI. IVP. ROM. IN. EIUS. HONOREM. RES P. MALA C. TEMPLUM. MARI L D. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION