장음표시 사용
41쪽
inexhausta erat argenti copia, ut asserat Strabo.
Carthaginenses duce Barca milcare forsan
in Turdetania Hispanos inuenisse utentes praesepibus doliis argenteis. Scio V. CL. Isac. Casaubonum per vocem φάτνη laquearia domus accipere, & non pra)epia: Vtrumque tamen immensam,& poetae fastiditam argenta copiam ostendit. . Sed de fide dubitabit non nemo, & dilutae auctoritatis haec queretur : videat quid Plinius dicat lib. xxxiij. cap. IV. Hicena millia pondo auri J ad hunc motam singulis annis Asturiam atque Gallaciam,s L se tantamprae ture galiam tradiderunt, ita villurimum Zaria gignat, neque in Ῥlla parte terrarum, t0t seculis haec fertilitas. Sed quota haec His PANIAE parsi quid uniuersam praestitisse dices' & ne vi-clear, instar roraris militi S, eminus tantum tela
spargere, lubet collato pede rem gerere, & per ipsas Romanorum triumphales praedas ire, vel ipso T. Liuio ductore.Iuvabit vidi sie tot Iasones ad auratam hanc praedam confluxisie, & tot spolijsauctos redi j sie. P. Corn. Scipio, primus quod
sciam, argenti pondo quatuordecim millia, trecenta quadraginta duo, Sc signati magnum numerum aerario intulit. L. Lentulus quadraginta quatuor millia argenti,auri vero bis mille quinquaginta pondo, praeter pecuniam militibus diuusam, Corn. Lentulus. dc L. Stertinius eodem poe-
42쪽
LUDOVICI NONII i de tempore, argenti septuaginta millia, auri mille quingenta pondo. M. vero Heluius argenti iniecti quatuordecim millia, septingenta triginta duo pondo,signati bigatorii septemdecim millia,
viginti tria, Olcensis argenti centii viginti millia, quadringet a triginta octo, ex ulteriore Hispania asportauit. C. Minucius ex citeriore , triginta quatuor millia octingenta argenti , bigatorum septuaginta octo millia, argenti Oscensis ducenta
septuaginta octo millia aerario intulit. Et cui cu
pido singulos triumphos colligere, ipsum Liuiu consulat, & in aceruum cotrahat triumphales has in anubias, videbit exiguo annorum spatio populum Rom. depraedatum fui se supra sexcenta millia argenti infecti pondo, argenti vero Oscensis quadringenta millia,auri vero circiter decem milialia, signati vero infinitam copiam. Mitto nunc ducum militumque rapinas, donatiuasi pendia, quae dubio procul sitim nam hanc multo superant.
Et ex hostica haec. Quid ex pacata prouincia opum illis venisse censebimus φ vel unus Plinii locus sussiciet, qui lib. xxxiii. resert suo adhuc aeuo per Hispanias durasse ab Hannibale inchoatos puteos ex quibus qui Bebeio vocat tir, CCC. Annibali pondo in diem subministrauit , Quae
Budati calculo tria aureorum millia eisciunt. Potiori certe iure Aurea naesiem quis Hi s P AN I A M.
43쪽
zo HISPANIA quam cum Stratocle aut Dromoclida tribunal vocabit: ubi pace belloq.tanta opum seges indies succresceret, adeo ut iure de illa animosus Poeta Claudianus cecinerit,lib. de laudibus Serenae: sti id dignam memorare tu,se HispANi A ter smox humana valet' primo lauat aequor olim
India: tale os exacta luee iurales Troiuiis no tuor pirant siderasucis. Diues equis . rugum faciliis pretiosa metalliis,
Sed hoc laudis agmen , mihi claudant Latini Pacati Drepani, Panegyrico suo ad Theodosium Augustu, verba: Sint,viscribitur, Gargara prolientulata triticeo, Id lania memoretur armento , Campania Vnseatur monte Gaura odia praedicetar amne Pacto-
at: baec dur simos milites , haec experti simos duces utcfac dissimos oratores, haec clari simos Ῥatciparit: haee Iuditum mater , hac Principum s. Prisca etiam numismata luculente His PANIAE dotes loquum tur . in Hadriani enim Imp. nummo depingitur femina sedens cum oleae ramo,& cuniculo ad pedes, olei ubertatem & cuniculorum frequentiam denotans : vel, ut suspicor, non absurde, ob metallorum uberes secturas , quae cuniculis sub terram aguntur. Vnde Catullus vocat Celtiberiam canica-k am. Galbae vero Imp. nummus refert feminam milita-
44쪽
LUDOVICI NONII et imilitariter ornatam: quae clypeum & bina iacula sinistra, dextra vero spicas frumenti gestat, ut bellacem , fertilemque simul designet prouinciam. Sed unde tantum a Prisca fertilitate deoenera usui an occulti aliqui & nox ij siderum positus genitalem telluris vim infeceret an effeta & lassa terra inani spe agricolas lactat φ neutrum ego in caussa putem. A que enim ac priscis feculis , in omnia fruetum genera fecunda est. Sed
deest industria. nam Cum natura sua in arma magis, Quam aratra propensi sint Hispani, per longinquas in Utramque Indiam eX peditiones, &Continuata bella. exhauritur iuuetus. Hinc aori-
colarum infrequentia - hinc agri neglecti potius qua steriles cernuntur. Nec desieriat hic metalla; sed Regum interdicto, HISPANIAE parci nunc iubetur, donec India thesauros suos suppeditat.
CAP. VI. Incolae bellico PDiutissime Romanis resi
terunt.Fideles. Hospitales. Litteris dediti SVssiciat modo, solia haec aut umbras potius laudis,pendente manu attigisle. Sed quibus severe iactat Hispania, nunc dicenda. Incolarum virtutes & ingenia, quae domi forisque egregibs a con-
45쪽
HISPANIA conspicua,in bellu tamen & arma magis propemfa: adeo Vt plurimis ustino auctore, militares eqMarma langesine forum cariora sint. Ideo asi ueti 2 be vitam sine λ arte pati: quippe omnis in armiis Luciis caussa lita x s damnatam Piue paci Verissimum hoc Siliu dictum memorabili exemplo confirmarunt, dum M. Porcius Cato, quorumdam rebellione ictus, arma omnibus cis Ιberum Hispanas ademit, quod adeo aegre passo' scribit Liuius, ut multi mortem sibimet ipn consciverant, nullam Ῥitam ne umiis rati. L. Florus ideo Bulatris , Ῥirtis urna sue nobilem eminarium hostilis emercitus, i& Hannibal, s eruditricem appellat. Thucydides oratione, quam Alcibiades ad Lacedaemonios habuit, Iberos p tignacissimos barbarorum vocat: nec de Ponti accolis ibi sermo sui
non nemo forsan suspicatur j sed de Hispanis
rostris. Indicio est Siciliae, & Carthaginensium cum H ISpANIA Vicinitas, qua altera Iberia nimis quam remota. Imp. vero Claudius, apud Trebellium Pollionem, His p Ni A Myna cum Callia Romani imperii vires est edicit: T. vero L uius, non quam Italia mori, ed quam Ῥllapars terrum bello reparando aptiorem oculim hominumque ingenν esse ait : quod non sine suo periculo & clades ensere Romani. Nusquam enim diutius & mes ovi mole cercatu est, nec ulla prouincia tantum R9-
46쪽
LUD OVI CI NON II. 23 mani cruoris hau Per ducentos enim annos. inquit Velleius Paterculus in hac malis mutuosita ferratum
est anguine, rut amysis P Re imperatoribuου, exercitibus que saepe contumelia, nonnamquam etiam periculum Romano in serretur imperi0.Illae enimprouinciae Scipio .cons in erunt: ita contumeli or viginti annorum bello, sub duce Hriato maiores no Bos exercuerant , illae terrore Numantini belli P. Re concusserunt in illis tur pe si rim j laedus, turpius sancini Senam, cum ignominia deriti imperatoris rescidit . illa tot con 'laxes, tot Praetorios absumsit duces , patrumque aetate, in tantum Sertorium armis extuli , Pt per quinquennium, diiudicari non potuerit, Hi panis Romanism in amis tus esset roboria, s rater populus alteri pariturus e a.
Sed His P ANI AE numquam animus fuit, ait Florus, aduersus Romanos consurgere, numqua conferre vires tuas labuit, neque aut imperare, aut tueri libertatem publice: ali tun ita undique mari, Pyrenaeoque vallata, ut ingenio situs nec adiri quidem potuerit - sed antea a Romanis Ob-1esia esst, quam se ipsam cognosceret , & sola omnlum prouinciarta vireS suas, posta uam victa est, cognouit. Bellaces hos egregie fuisse , quis mirabitur Θ Cum corpora hominum ad inediam, de laborem, animi ad mortem parati erant deOq. in acie Guliabam, tamquam gloriose uita excessuri: lamentabantur In morbo, tamquam tur-
47쪽
a HISPANIApiter& miterabiliter perituri. Nec defuere in illi robori, & pugnaci animo, egregiae pacis artes , & togae decora. An fidem in Socios vel Principes quaeres φ nus iam poeiae sanctius culta. Testis ipsa Sagutus, vel maxime fidei infel1X monumentum: quae , potius quam a societate P. R. descisceret, publico & communi rogo se concremauit. Celtiberi nefas esse ducebant superesse, Cum is occidisset. pro cuius salute spiritum deuouerant. Hinc C. Iulius Caesar, teste Suetonio, stipatores tibi elegit Hispanos, & Augustus Caesar
Calaguritanorum cohortem habuit. In aduenas vero quam hosti' i tales fuerint, luculente testatur Diodorus Siculus: Aduenienin externos benigneb bitio excipiunt, adeo ut quadam aemulatione hzaicem Pro illorum bonore certent :νω Pero adu me se Mintur, hos laudant amico se eDeorum et e stant. Litterarum vero studi js cu sapientia omni aeuo claruerunt. Auctor est Strabo Turdetanos Boeticae populos sapientia excellinilla,&memordds vetustatis volumina habuisse, & poemata ac leges a sex anno runa millibus conscriptas versibus. Sed vetus hoc exemplum non nemo spernet. An & illud,
ab ultimis Gadibus T. Liuij fama excitos Romam ventile Hispanos, ut illius aspectu fruerem,tur, cuius eloquentiam tantopere admirabantur ' Ausim dicere Italia excepta, nullam proq
48쪽
LUDOVICI NON II. 2ς uinciam claris ingeniis magis secunda fuisse, nez plura doctrinς lumina genuisse. Loquatur duo S necae, Columella, Lucanus, Martialis, Iuli us Hyginus, P o m pon ius Mel a, Auerroes, alii que sexcen ti: GS aget penna metuente Jolui
Nec inter postrema eius ornamenta censen d amputo, Vespasianum Augustum, teste Plinio, procellis rei p. iactarum, uniuersie HISPANIAE itis Latij tribuiste, praesagus forsan, orituros hin C quandoctae Imperatores et quorum auspicio ScVirtute, enervatum luxu, & intestinis discordijs Imperium, pristinas vires resumeret, Sc lacertos iterum moueret. Testes I raaanus, Hadrianus ScTheodositis, nullis Principibus virtute Vel fortitudine inferiores. Vnde merito Claudianus: Sola notium Latijs Pectigal Iberia rebus contulit, gu stos. fruges, aeraria 'niles Undique conviniunt, totoque ex orbe legAntur: HM generat, qAi cincia regant. De religione quid attinet diceret Cum niuspiam poene terram plus sanguinis pro Christo sit el&s in nec purius alibi seruata, aut felicius in remoti itimas orbis plagas propagata sit. Sedvberiori haec dicenda e sient salo, mihi sufficiat leui haec penicillo tantum adumbrasse. Nunc institu-tuna urgeamus, ducto a Baetica initio.
49쪽
Saeti a , Turdetania dicta. Martia sca ella emendatus. oleis abundat. Miuio nobilis.
VT ceteras prouinciarum, amoeno cultu, Scfertili ni tore praecedit Baetica, ita etiam non immerito ab illa mihi auspicandum duxi. Nomen habet a fluuio eam mediam secante Baeti. Plinio etiam Ῥlterior vocata, Straboni vero lib. iis . Turdetania etiam: Regio hya, a flumine Baetica, ab incolis Turdetania vocatur, a praepotenxi scilicet Turdetanorum populo. Hodie vero potior eius pars Anaalaria vocatur,corrupto nomine, a Vandalii olim incolis. Α septemtrione,clauditur Ana fluuio ab occasu, Atlantico Oceano: a meridie, mase Balearicu;ab oriente inea ducta per Castulonem. ad Anam usque terminat. Eius longitudo, a Castulone Gades usque, teste Plinio, ex lententia M. Agrippae, in CCCCLXXV. M. P. erat porrecta, latitudo vero eius a Carteiana ora CC xxiv. M. P. Diuersus a Plinio est Martianus Capella, Qui lib. vi. Earim vero Baetica J longitu danis dia
50쪽
LUDOVICI NON II. a ruri quoque in C C xxi v. 'M. P. excurrit. Sed crasusior sic error est, quam ut excusari possit. paulo
enim inferius refellit perperam M. Agrippam: qui citerioris Hispaniae longitudinem patere in CCCCLX xv. M. P. dicit, quod de Baetica Agrippam dicere ex Plinio patet Iuridicos in ea qua-zuor conuentus ,Gaditanum, Grdubensem, His leu - ,δc . igitanum recen siet Pl1nius. Foede hic iterum deprauatus Martiam Capesis codex,qui duos
tantum agnoscit Gaditanum Sc Cordubensem. Malim certe Codicem Vtrobique accusare, quam docto Afro inscitiae notam inurere. Regio ipsa omnigena frugum copia mire luguriat, siue V1nearum prouentus, siue arborarios fructus requiras. Olivetis vero unice diues est, quod Plinius testatum
reliquit lio. xvij. cap. xij. Bancit, inquit, Uberrimas messes inter oleas mittit: Sc lib. X v. cap. ii. post Italia, inter Istriam Sc Baeticam, dicit par Certamen de plei laude . unde Sc Statius Papinius Silu. lib. is. suae Tritonide ertiles Azbenas,
Cumque omnium ferax sit, tum vel praecipue inexhat ista de diuiti metallorum vena scatet. Sed minio inter cetera felix , maximae olim apud Romanos auctoritatis : indicio est cura diligentiaque, qua illud seruabat. unde Plin us lib.xxxiij.