Ludouici Nonii medici Hispania siue populorum, urbium, insularum ac fluminum in ea accuratior descriptio

발행: 1607년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

1S HISPANIA non olet, columnas ab indigenis sumtas Gexit , qui significaret eo raue perviam esse terram cr mare V nde

α Pindarus m Nematis dicit Herculem columnas sitas nauigationis terminum posuisse ode. III. θεος α ἔθηκεν

id est, si uas diuinus heros psuit nauigari is Ῥltimae tyles claros. Et clarius ode IV.

e Ion esse scilicet ultra Gadiram nauigandum, sed ad Europam esse reflectendam navem. Sic Sc Silius Italicus lib. I. Atque binis finem Garis, Calpemquesecutus. Hac in Insula Geryones vixisse, multorum fuit opinio, ut reserunt Plin. & Solinus nec iniuria. nam, Strabone teste,tanta hic pabuli est laetitia, ut pascentium pecorum lac non serescat , caseum q. nisi multa affusa aqua non efficiant , &, ni men struo quoque tempore vena illis tundatur, ne nimio abdomine suffocentur, periculum est. Haec de Insula dicta sint, nunc de Incolis videamus. L. Cornelius Balbus hac urbe natus, ob res sortiter in HISPANIA gestas, a Cn. Pompeio, eluitate non solum donatus est ut videre est m

62쪽

LvDOVICI NON II. Noratione pro eode a Cicerone habita ) sed etiam

de Garamantibus triumphauit, primus omnium externo

eurru, teste Plinio, lib. v. cap. V. Hunc&Coc fui M ,& suae aetatis homines tantum diuitijs &magnificetia superasi auctor est Dion lib. xlviij. Vt populo Rom. moriens , in singula capita vicenos quinos denarios legauerit. t L. etiam Iunius Moderatus Columella, qui Dere rustica eleganter & accurate admodum scripsit, hinc oriundus fuit,ut de seipso hoc versu te-hatum reliquit: Et mea quam generat Tartessi litare Gades. Martialis etiam Gaditanum dicit συγχρονον suum Poetam Canium, hoc Hendecasyllabo: Gaiaent iocose tanto suo Gades. Hodierno die Insula haec nauigationis beneficio& nlinis fouetur, tum ex thynnorum pistatura multum emolumesi capit: omnis generis frugum& generosi vini feracissima. Non procul ab opido collapsi Theatri ruinς complures,aliaque non spernenda vetustatis vestigia spectantur. Et cum In su la haec oti m a continente septingentis passibus,qua proxime distabat, diuulla esset,nunc, quererum est vicissitudo,ponte cum continente coniungitur.

CAP. X.

63쪽

o HISPANIA

C A P. X.

De Herculis Columnis 'Pariae opiniones.

Saturni s Briarei dictae. Abylae s Calpes raria Dominae. Eiectus Avienus emendatur. Strabonis lectio stabilitur. HO C loco vicinas Gadibus urbes recensero ordo postularet , nisi Herculis tantopere

decantatae columnae me retraherent. Praesertim cum Sc Pindaro Γαδειριδαε πυλις vocentur, pluri

misque persuasum sit , Gadibus illas subsie : sed obtinuit usus , Gaditano freto utrimque imposito S montes, Herculis columnas vocari, de quibus Martianus Capella eleganter lib. vi. Enroja, inquit, Calpe ica Abia monte desticitur : qui utrimque prominentes, dici columnae Herculiis meruerunt, quod te stimonio Petu alis, laboris Herculit limes in illis sit consecratus: siquid ultra eum progredi omsumtae telluris invia prohibebant. Denique etiam hoc de eius sacrae virtutis po sibilitate persu uni, quod cum antea natura terris maria dis raret, ac tanto cingi circuitu frmaret Oceani, montiam praedictoram est sis radicibus, diuulpoque confinis camporum, devexis lacu-ni que terrarum. impro; sum pelagus in Uum mortalitatis admisistermatas orbias aciem naturae q.di crimina. Idem

64쪽

LUDOVICI NON II. 4IIdem reserunt C. Plinius in prooemio lib. iij. dc Pompos. Mela lib. I. Africae enim haesisse olim His p A N i A M innuit & Ann. Seneca Quaest. Nat. lib. vi. cap. xxiae, spanias inquit,a contextu ricae mare eripuit. Diiuersam longe ab hac opinionem refert Diodorus Siculus lib. v. cap. II. non perfodisse Herculem hos montes, sed utrumque congesta humo adeo ampliaste: ut cum longe lateque antea, inter utrumque continentem se Oceanus effunderet , his, quasi claustris, utrimque arctarit, ne grandia cete in nostra maria possent penetrarer& ad nominis sui aeternam famam, utrique monticolumnam imposuisse. Varia autem nomina his montibus indita , praesertim a Graecis. Isacius TZetZes in Gol-ον lac bronis poema, has coIunas vocat Abiam & Abennam; Paulus vero Orosius lib.I. cap. II. Abennam, & Calpem vocat; Eustathius in Dionysium Alex. ait alteram,quae Europam definit, a barbaris Calpem, a Graecis vero lybam vocari: illam vero, quae Africae imminet, ab illis Abennam, ab his Cynegeticam. sed contra omnium Geographorana mentem, A bbam, vel

Ablam s vel, ut vocat Suidas, Acblica, ut vero Ethicus, 2 blinam ) cum Calpe confundit, Cum

palam sit diuersos esse montes. AElianus lib. v. Var. has . ex Aristinetis mente, refert columnas

65쪽

4a HISPANIA has primo Briarei, postea vero, cum Herculo terrarum orbem monstris tyrannisque expiasset, tamquam de humano genere bene meritus, Her cubis vocatas fuisse.Idem Pindari Scholiast. Nem. Od. III & Isiacius TZetZes. ex sententia Claarchi; Eustathius vero primo Saturni, postea 3c Briare tandem Herculis fuisse dictas auctor est. Cur ver Saturni aut Briarei appellatae fuerint, sollem Lectori indagandum relinquo, misi placeat cum Zenodoto ex sententia Clearchi sentire, Briarei nomine etiam Herculem vocatum. Festus Avienus.

in descriptione orae maritimae Ahiae & Calpes etymon explicat, ita ut Maurusjs Ahia idem sit, quod ' fons abiu Latinis, Calpe vero Grecis, qRod nobis Caia Nilis & tmias species, cuius versus non pigebit in medium producere: Sunt paruaporro saxa prominentia

Abia atque Calpe: Calpe in Histanos O,

Duruorum est Abia. namque Abia γοωπα Gens Funicorum,mons quod altus barbaro Id es Latino, dici ut auctor Plautusca eque rursum in Graecia, species canae Teret que Ῥsu, n&ncupatur, oe iugi. Sed obscurum hoc esse etymon Cuiuis manifestum, quamobrem ita legendum puto:- species cauini nisi vasis nancupatur.

Notum

66쪽

LUDOVICI NON II. 4i Notum enim est hydriam, urnam, & quod cauum protuberat, Graecis καλ-ην dici. Ab hoc vasis genere Graeci montem hunc Calpem dixere , quia teste Pomp. Mela lib.ij.cap. VI. Calpe mirum in modum concauus, s paene totus in mare prominet. Strabo lib. iij.refert ex multorusententia hasce Herculis columnas, G adibus in templo fu i sse ex aere cubitorum octo,in quibus construendi templi sumtus inscriptus erat: communi tamen opinioni subscribit moles hos esse Abiam, &Calpem. Philostratus

autem resert has ex auro , argentoque simul fuso conflatas esse,litteris inseriptis,quae a nemine legi possent, illas q. esse terrarum Oceanique vinculu, ab Hercule in domo Parcarum inscriptas, nequa

elementis contentio accederet, neque amicitiam disiungeret, qua in uice tenentur. Credidere nonnulli, referente Strabone Sc Eustathio, Errantes

se ulos, Θ legadas, Herculei laboris metas, de

celebres columnas fuisse. Haec ideo adduxi, vesciant quam varie de iis senserit vetustas. Ad radices autem montis Calpes, eiusdem nominis sita est urbs, olim, ut ex Timosthene refert

Strabo, Heraclea vocata, in Hercntis memoriam exstructa, ubi Sc Hispanorum armamentarium fuit:cuius adhuc suo aluo vestigia exstitisse refert. Scio Cim 'φ- virum Casaubonum lectionem hanc Strabonis non recipere, Sc loco ac Ns, legere.

67쪽

44 HISPANIA καρlειαι, quia nemo veterum Calpes urbis meminit, praeter Antonini Itinerarium, quod ut deprau tum etiam reijcit; sed quam vere, viderit Lector. mihi parum firmae eius rationes, ut a codicum omnium consensu recedam, Videntur: praesertam, Cum eo loci hodierno auo urbs sita est , Gibrali dicta, qua Poeni primum in HISPANIAM irruper acciti a Iuliano Comite,nomenq. illius pris cum in Ducis Tinit memoriam mutatum. Coniecturae mes fauet Amb. Morales lib. xij. cap. lxiix.& P. Ioan. Mariana Rerum Hisp. lib. vi .c.xxij. vocat Gabratur, Heracleam. Eodem prorsus modo opposita columna,& montis & urbis nomen prς-bet Abia, hodie Ceuta, ut Castaldo placet. Adde Antonini itinerarium Calpem & Carteiam s licet

corrupteTarteiam habeat) ut diuersa opida recensere. Sed ne longius abeam, multorum instar s1t Hesychius in Lexico, qui dum varias, in dictione de Herculis columnis recenset opiniones, dicit aliquos urbes sic vocatas credidi sie. verba

eius lubet opponere e lim αυlὰς νησ=sς φασιν, οἱ δε

qus inas infulas esse dicunt Hij aggeres, alij continent, spromontoria, ali dehali, duas, alij tres, alij runam, alij

quatuor. Circa has Herculis columnas, auctor est Aristoteles lib. De mirandis auscultationibus, incendia

68쪽

LUDOVICI NONII. 4scendia erumpere, alia quidem iugi flamma , alia vero per interualla, & tantum . noetii . Sed solus hoc,quod sciam: praeterquam quod hoc amo nulla ibi eructari incendia omnium ore constat. Non absimile est, quod refert Festus Avienus columnas has Herculis,

- borreme si iis undique Rhosipitesque semper esse nauticis: In se quin dicit ollis Herculis

Et templastaras: invehi adae I rates

Deo litare, abire e lino perii, 'Nefas putatum demorari in insulis.

CAP. XI. Carteiam non esse Tarisam, aut Cartha

genam, μι Algerigam. Colonia libertinorum dicta. iam eadem cum Tartes O. Dion s Faus vias emendati obiter. QVia superiori capite, in Carteiae mentionem incidimus, opportune hic mihi videor de illa actiirus. Cl. Ptolemaeus inter Sa lusis, qui MFoeni cognominantur,ad fretum Gaditanum collocat. quaenam hodierna die urbs sit,fluctuant recentiores. Franciscus Tarapha, & Io. Goropius

Becanus Taussam esse; Carolus Clusius, & Iosephus

69쪽

phus Moletius, Carthagenam, opinantur, Ioanne Olivarius in Pomponium Melam, Cartatam credit,quae non procul ab Ana fluuio est sed a vero omnes deviare paucis ostendam. Sita erat Carteia teste T. Liuio lib. xxviij. illa in ora Oceani, ubi primum e faucibus angustis panditur mare,&, Vt ait Pomp. Mela lib. ij. cap. vi. illo in sinu, ouem

Calpe efficit. Tarissa vero nec in primis illis freti angustijs,nec in Calpes sinu sita est. Adde si lubet .

Tinissae oram importuosam esse, & infidam nauibus stationem ; Carteia vero portum habet commodum. Hic enim Cn.Pompeius, post sinistrum ad Mundam praelium, fugiens, Conscendit naues, ut praeter A. Hirtium, testantur Appianus Alex. dc Strabo. C. etiam Laelius pugnaturus aduersus Hannonem Carteia naues soluit, & victor huc clade revectus. Proinde luce clarius est, non esse

Tarissam: sed potius . vi auctor est Ambrosius Morales , vir de Hispaniae antiquitate optime meritus, Algeriza. Haec enim & commodum habet portum , & in sinu ipso, quem Calpe efficit, sita est.Non e fila Carthagenam clarius est, quam ut probatione indigeat ola ipsa distantia redarguit: cum haec in Tarraconensi illa vero in Baetica sit. Non esse cartalam licet nominis similitudo suadere posset, situs disserentia conuincit: siquidem Cartata ad Anam flume est. Alletius etiam Carteia

70쪽

LUDOVICI NONI 1. QT. Liuius lib. xxi. meminit, quam Olcadum caputμ ab Annibale expugnatam dicit. Carolo Si-gonio tamen hoc loci ex Polybio & Stephano placet Abbei laoere icὀt aliquis dubitaret,quia apud eumdem Livium, Carteia ad Oceanum voca tur haec nostra. Cur vero adiectio haec, si huius nominis unica tantum urbs ἶ Sed nihil ad Bacchum haec. Latinam hanc Coloniam esse factam, Se Liberatinorum appellatam, auctor est T. Liuius lib.xliij. quod eo noui coloni deducti essent: Etali inquienoui generis hominu ex HispΑNI A legatio Penit, ex militibus Romanis ex Histanis muli)ribus,cum quibus connubium non esset, natos se memorantes, inperquatuor millia hominum. orabant ut sibi vidum in quo habitarem, daretur. Senaim decreuit, Ῥt nomina; caapud L. Cannuisium proterentur , eorumque siquos Nana mili set,eos Carteiam ad Oceanum deduci placere. Neoterici nonnulli ab Arganthonio Rege conditam credunt hanc urbem: ego illum regnasse hic ex Silio Italico lib. iij.adducor, ut credam:

Arganthoniacos armat Carteia ne8otes,

Rexproauus uit humaniditissimus aeui,

Ter denos decies emensus belliger annos. Anacreon vero sui obiter hoc tanga) hunc CL. annis vixisse; Plinius vero lib. vij. cap. xlviij. octuaginta regnasse,& quadragesimo incoepisse

auctor

SEARCH

MENU NAVIGATION