Horatii Tursellini Romani e Societate Iesu Lauretanae historiae libri quinque. Ad illustriss. D. Petrum Aldobrandinum S.R.E. card

발행: 1597년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Ciuitatis Recinet. donum

76 LAVRETANAE HISTORIAE tali cladem. Igitur a Magistratibus de primorum consilio,indicitur ad Lauretanam Aedem supplicatio: votum publice nuncupatur. Nec spes precesue in irritum ceci. dere. Extemplo votiva supplicatione, veluti diuina manu pestilentia abstersa: Ciuitas periculo exempta . Ergo Recinetenses voti rei pro domesticis quisque copijs, magnam pecuniae vim in votivum conserunt munus. Decreotaque supplicatione,coronam auream gemmis distinistam clarissimis Lauretanae Virgini donum ferunt, anno eius seculi XCVI. Corona B. Virgini imposita,&simulat

bureo Cardinale impetratum est, ut ea nunquam remoueretur: Cardinatisque beneficium Iulij Secundi de aliorum deinde Pontificum authoritate firmatum. Et valuit apud finitimos populos gratae pietatis exemplum . Hinc ille mos increbuit, qui hodieque viget, ut Piceni urbes,&oppida quotannis insigni supplicatione ac pompa coro- etiam Lauretanae afferant Virgini. Haud ita multo post Hieronymus Robureus Cardinalis sanctissimae cellae pauimentum, qua supplicantium genibus attritum squa auellentium manibus cffosum quippe auulsa inde saxa, sericoque inuoluta pro reliquijs auferebantur quadrato marmore discolori pulcherrime strauit. Opus ululatum

est egregium, & vel in tanta, quanta nunc Lauretanum sacellum est, magnificentia visendum . Porro circa vestibulum templi magnificentissimas aedes a Bramante architecto illa tempestate inclyto descriptas Roburcus inoliri coepit, annuente Pontifice. Cisternam quoque ingenti amplitudine in medio templi atrio exstruxit ornauitque, ne quando oppidanis aduenisue deesset aqua. Caeterum incolarum, & peregrinorum commodis consulenti veteres Lauretani temptrcuratorcs instaurandi fuerunt. Coeli grauitas, quae tum erat Laureti ex circumiectis nemoribus lacunisque, . Carmelitanorum Patrum

complures ab Limpserat. Itaque Petri Tas uilini Vicarij Generalis iussu, relicta Lauretanae basilicae procuratione,

92쪽

LIBER s Ac VNDVs nono anno, quam venerant, ad salubriora migrarunt loca . Horum in locum pij aliquot Sacerdotes, sed mercenarij a Cardinali Patrono substituti, qui ad Leonis Decimi Pontificatum durarunt, qua tempcstate res tandem ad

Canonicos venit.

Iulij II. decreta, mulque templi molitio, nobitium hominum dona. Cap. IX.

EXempto rebus humanis Alexandro Sexto, Pius Te

tius sub lectus Pontifex bonus, sed breuis adeo, ut Vix tertiam hebdomadam excesserit. Pio Iulius Secundus subrogatus,religione erga Lauretanam Virginem nulli Pontificum secundus. Is quippe anno quarto Pontificatus sui, siue Xysti Quarti patrui exemplo, siue quod in Pontificia ditione armis recipienda, imploratam Lauretanae Virginis sensis et opem, Lauretanam Aedem summa hope ornare coepit. Omnium primum, rem ad augendam loci religionem eificacissimam, veterem Aedis fama Pontificia authoritate altius in mortalium pectoribus defigendum ratus est. Itaque in primi diplomatis sui prooemio, Urbani VI. Bonifacij IX. Martini V. Maximorum Pon- ilicionium tificum decreta Aedi Lauretanae perhonorifica perstringit. Hinc Lauretanae Domus primordia exsequens cubiculum esse ait ut pie creditur, & fama est ) B. Maria',ubi illa concepta, ubi educata, ubi ab Angelo salutata Christum conceperit alueritque. Hanc deinde aedem ab A- ιζ. . postolis consecratam, ac diuinitus primum e Nazaretho, exinde csylua latrocinijs infesta in collem duorum fratrum; hinc ob fraternas rixas in cum, ubi nunc sita est, collem demigrasse. Deinceps praefatus, se non minore studio teneri Lauretanae Domus ornandae, quam Paulum Secundum, aut Xystum Quartum, quorum praeclara in eam extarent beneficia; confirmat illorum munera, ini

93쪽

ii II. munitate ne . Lauretanam insuper Aedem, denuo inta venefici . Pontificis receptam Pontificium sacellum appel- Iat sacra inibi officia solemni ritu similiter, ut Romae in sacello Pontificis,peragi iubens. Porro Lauretani templi ministris omnibus indulsi, ut Pontificij familiares,&cω uictores essent eo iure, quo qui optimo. Ad haec Praetorem Laureto praesidere iussit a Pontifice diligendum, cui etiam mistum dedit imperium. Ex quo tempore oppidum rauleium Lauretum Recinetensium ditioni exemptum sui iuris esse φης p μν' coepit. Annonam quoque & alia venalia Lauretum deserentes omni portorio, ac vectigali immunes csse voluit. Interdixit etiam ne quisquam dona, seu pecunias B. Mariae Lauretanae oblatas auerteret , cum eXcommunicationis latae sententiae minis. Per id quippe tempus plurimis non pecunijs solum, sed etiam muneribus sacram Aedem kό. .s 'Φ reperio, Georgius Monachus Patauinus B.Virgi-' nis Lauretanae effigie ex argento expressam,pondo libra-Tr rum quinque, donum attulit. Cardinalis Tranensis alte- ram eiusdem formae ac materiae effigiem, sed ponderis duplo maioris. alij alia, quae exsequi operae non est.

.. Paralytica nobilis mulier sanatur. Cap. X. FVit hoc ipsum tempus etiam miraculis insigne . illud

autem praecipuum,quod incidit in annu M. D. VIII. X HL Longus quidam Neapoli suit unus e Consiliariis Regiis , clarus in paucis. Huius coniux femina primaria ccx viri cognomine Longa diccbatur 9 omnibus capta membris, acerbissimis insuper discruciata doloribus miserrima trahebat vitam, morti quam vitae similiorem. Itaque ad ultimum damnata ope medicorum, exorat virum,ut Lauretum deferri ipsam iubeat. Quo ut peruentum est, generusuum itineris comitem rogat, certum ut sacrum in augu- ,

stissima

Dicilia

94쪽

stissim Virginis cella faciendum curet suis rationibus accommodatum: nimirum cuius initium est: Repleatur os

meum Lude, in quo sanati a Christo Paralytici Euangeliurecitatur. Id sacrum sextae feriae a Pentecoste assignatum, utique alienum ab eo tempore erat, cum iam pridem is abiisset dies ; sed Longa votivum id sacrum expetebat. Vix hoc plane genero mandauerat, cum ipsa eodem genero prosequente, in sacrosanctam desertur Aedem, ac B. Virgini sistitur, haud dubia spe Deiparae preces salubres sibi suturas. Ecce tibi prius quam gener socrus suae mandata exsequi posset, ad aram accedit sacerdos ignotus: qui rem diuinam ab illo ipso introitu: Repleatur os meum liade, orsus, Longam ingenti admiratione perculit . Igitur stupore attonita paulisper haesit. Inde versa ad generum, qui non dum ab ea, sacri curandi causa, discesserat, sed iam discedere parabat, Mane,inquit,nihil attinet te ire: hoc ipsum est sacrum, quod requirebam. Porro ut ad illum Euangelii locum ventum est, ait Paralytico: Tibi dico surge. mira res dictu, visuque.paralytica mulier repente diuina quadam vi, simul membra consolidari,smul mentem insolita dulcedine perfundi sentit. Extemplo igitur gratulabunda exsurgit e sella, caeteris rei nouitate, ac stupore attonitis: manantibusque gaudio lacrymis,nullum facit agendi grates B. Virgini modum. Ad ultimum re diuina peracta,suis ipsa pedibus ad hospitium tendit, cunctis utique eius familiaribus tantae rei miracu- Io stupentibus. Aderat tum sorte Laureti Dux Termale-ss cum delecta equitum manu, qui a Iulio II. in Galliam Cisalpinam ad bellum euocabatur. Hic igitur ut qui Longam, eiusque insanabilem morbum familiariter nurat) ubi suis ingredientem pedibus eam vidit ; haesit scilicet rei novitate obstupefactus. euidenti deinde miraculo motus, diuinas cum illa laudes miscuit. Nova exinde res auxit miraculi fidem. Sacerdos ille, qui Longae rem diuinam secerat, diu inultumque requisitus nusquam comparuit;

95쪽

ster foret. At Longa voti compos Neapolim regressa,vam letudinem diuinitus receptam Deo consecrandam existimauit. Proinde sacrarum Virginum coenobium Neapoli instituit: ipsa aegrorum insanabilium ministerio se se deuouit,Raimundo Cardona Prorege Neapolitano.

Iulius II. Lauretanum templum absoluit , munisque Cap. X I. IVlius porro alia multa beneficia, quae Iongo explicata

diplomate opere pretium non est referre, superioribus adiecit. Aucta hisce immunitatibus Aede Lauretana, ad cius munimentum cura Pontificis versa. Igitur haud minore animo pacis opera aggressus,quam quanta mole gerebat bella, Lauretanum templum a Paulo Secundo inchoatum , cuius absolutio varijs casibus turbata suerat,no exstruere solum, sed etia permunire parat. Videbat quippe aedem non minus sanctimoniae, quam opulentiae Amainclytam in vico immunito expositam, seu militum, seu barbarorum auaritiae sore. Bramantis ergo nobilis archis tecti consilio atque opera usus, per Hieronymum Robu

reum Laureti Patronum rem urgere coepit. Et Hieronymus Lauretanam Aedem omni ope ornare, munus ac decus Robureae familiae ratus, basilicam in arcis modum e

struxit muniuitque. Quippe sacella ipsa propugnaculorum instar assurgunt. additae undique in summis muris pinnae, aditus ue sub tecto,ut ad propugnandum quoquo

versus tuto discurrere miles possit. Omnino eminus intueti arcis potius, quam aedis speciem praebet. Et adiuuat i pli munitionem collis,cuius in vertice sita eminet, praesertim qua vergit ad mare. Basilicae corpus ex pilis ingentibus columnarum instar duodecim constat, quaru utrin- , que senae concameratum tectum sustinent. Huic corpori duae

96쪽

cellis minoribus, quae intercolumnij c, trinque re *-dent. Alia porro maiora circa templi caput sacella dispo 'sita numero septem: his interiecta sacraria quatuor, quibus sere Lauretana conduntur dona . Sub tholo,quod est velut basilicae caput, sacrosancta B.Virginis cella, praecipuam obtinet sedem , & undequaque aspectabilem , multis circa,ut diximus, sacellis maioribus, admirabili artificio excitatis.

Iulius II. abombardae istaprotectus Lauretanam Aedem donis colit . . X I I. INter haec euidenti miraculo nouus Pontifici iniet ius

est ardor Lauretanae Virginis honestandae. Bononiam Di Auespergens ad comprimendos Bentivolorum motus, Laure- Ia H.

tum venit: & ipso natali B.Virginis die in natali eius ceu Ia sacrum secit. sub sacrum solemni pompa in suggestum ad id fabricatum ascendit. Hinc populo, qui ad Pontificis aduentum maior solito confluxerat, bene precatus,amplissimam deliciorum Indulgentia largitur omnibus Lauretanam Aedem eo die rite visentibus. Sunt qui scribant, Iulium eo tempore vota B. Virgini nuncupasse, pio iustoque bello Tyrannos persequi molientem. Certe id,& belli euentus,& Pontificis ob partam victoriam dona testantur. Iulius igitur Bononiam prosectus, expulsis Benti uolis, urbem pacavit. Inde Fauentia, Forolivio, Rauenna, aliisque Pontificiar ditionis urbibus, oppidisque vi rece- ptis, cum Mirandulae obsidio Ducum incuria traheretur ;ipsemet Pontifex nouo exemplo pergit in castra, Duces militesque sua praesentia excitaturus. ibi dum belli consi- Vie iam. ς lia cum Cardinalibus agitat sub tentorio; manifestum periculum diuina utique euasit ope. Quippe globus ferreus instar humani capitis epente ab hostibus aeneo tormento L prae

97쪽

81 LAURETANAE HIST OGAE praegrandi excussus, deiecto Praetorio, nihil omnino P tificem ipsum, aut quemquam eorum,qui Pontifici in consilio aderant, laesit. I d enimuero Pontifex B. Mariae Lauretanae debere se professus est; sue quod ad bellum iturus,' et vota fecerat, seu quod ad primum bombardae fragorem Lauretanam Virginem inclamarat. Ergo Mirandulae expugnatione, alijsque victorijs clarus Lauretum pergit ad vota reddenda. Gratijs Deo Deiparaeque impense actis, globum illum in sacrosancto sacello suspendi iubet,monumentum posteris,quanta pestis esset ab suo capite, Lauretanae Virginis praesidio depulsa. Suspensus est globus e pariete ab latere sinistro arae, quod vulgo cornu epistolae v catur : ubi nunc quoque monstratur visiturque. Inde Po-tifex, ut gratus non tantum pius in Virginem foret, Lauretanam basticam decorare impensius coepit. Namque Iulij II. D. aram maximam sacra supellectili augendam ratus, egregium arae amiculum ex veste Attalica crispante, argenteac 'n pondo librarum quadraginta illusam auro, & an- liquo opere caelatam: Bina item sesquicubitalia candelabra eiusdem materiar atque operis , pondo xxvj. ab urbe misit. Et exstat in turbinata crucis basi titulus, liaud obscurum indicium partae a Pontifice,Deiparae Virginis ope,ubctoriae: IVLIVS II. PONT. MAX. DEI P. VIRGINI LAURETANAE DICΛVIT, ANNO M . D . X.

IN HOC SIGNO VINCE S. Neque his contentus Iulius binos insuper arae ornatuς, frontalia vocamus cxlioloserico villos caeruleo, insignes auro, margaritis, & opere Phrygio addidit. Alta- rium ornatui ornatum miniitrorum adiecit, mitram egre- gio opere, aliaque Pontificalia ornamenta, quibus videlicet , vel Pontifices, vel Episcopi sacris operantes Vterentur . Super haec conchyliata peristromata exornandis

templi

98쪽

templi parietibus, aliaque complura dona Lauretanae Virgini dedit dicavitque.

Septennis puella a B. Virgine ipsi Lauretum .iadae

citur. Cap. XVI. E Odem sere tempore B. Virgo Lauretana,& Pontifi- A Lauricem in bello texit,& inope puellam in pace inustato miraculo sibi adiunxit. Sabino cuida, ex pago haud ignobili agri Piccni Rocham Contradam vocant filia erat septennis nomine Alexandra,quae haud lonse a pago paternum pascebat gregem. haec dum oues pascerentur, sub arboribus venerabunda coelesti numini supplicare consuerat . it a que diu initus nondum septennium egressa diacauit se Deo. Quo magistro dum precibus institit,Deiparam enixe colens; repente obtulit se illi coelesti specie

Virgo haud dubie Dei mater suit quae puellam manu

praehensam se sequi iubet. Mira res dictu. triginta millia passuum ab eo loco, ipsam et coelitum Regina paruam puellam ad Lauretanam deducit Aedem: & ingenti perfusam gaudio ex suae imaginis ac domus aspectu, reducit ad pascua. Ibi Alexandram, etiam si quae tande illa aedes, quae Virgo esset ignoraret; tamen ingens eius loci, & spectaculi desiderium tenebat. Ergo, ut gustata semel Lauretanae Domus dulcedo subibat animum, flens precibus urgere, ac fatigare Sabinum patrem non desinebat, ut ad aedem illam tot liminibus illustrem neque enim aliter de signare nouerat locum se duceret, ubi pulcherrima illa Virgo habitaret. Eludebat filiae postulatum pater, siue

pueriliter delirare eam ratus,sive quem tandem locum iula describerct, ignarus. Caeterum haud multo intermis.sse tempore, euenit ut Sabinus cum uniuersa familia Lauretum pergeret. Tum vero Alexandra locum agnoscens,

gestire, & exultare gaudio: ac versa ad parentem, En pa- . L a ter,

99쪽

ter, inquit, haec, haec illa est Domus, quo me pulcherrima illa Virgo candida veste amicta deduxerat . huc ego redire, hoc spectaculo iterum frui expetebam. Obstupuit ad haec pater, & eximiam puellae erga Deiparam religi hem animo reputans, sensi eam B. Virgini esse cord butique cum Dei mater illam ad se a primis annis inusitata quadam ratione pelliceret. Igitur pietatem filiae fouere non destitit. Remque omnem, nec ipse tacuit,& Alexandra ubi adoleuit, pijs hominibus saepe narrauit, qui deinde alijs, ac mihi ipsi retulerunt. Incidit hoc miraculum in annum seculi huius VII. Nec frustra haec fuerunt. Alexandra deinde hoc Tyrocinio imbuta virginitatem perpetuo

coluit: vitamque sanctissime egit ad annum nonagesimia, Lauretanam Virginem quotannis reuisens. Tanta porrosuit sanctimoniae fama, ut in oppido Montalbodo Virginucoenobio Antistita data si, ubi miraculis etiam, non tantum virtutibus floruit.

Circa messibulum Templi Lauretani aedes Pontificia a Iulio II. inchoantur, in sacrosancti Facilli caelatura desinatur. Cap. XIV.

Aeterum intentus perficiundo, exornandoque tem- plo Lauretano,augebatur ad impensas Pontificis nimus . Itaque sacrosancto sacello muris basilicae communito,inunimentum Lauretano vico aduersus hostium impetus, incursionesque addendum ratus cst. Dudum Hieronymus Robureus Laureti Patronus,vel maxime mem ' rabilis, qui id operis ius ceperat, eXcesserat vita, vix apemtis primis aedificij sundamentis. Proinde Iulius Pontifex

praeclara coepta exsequens, eodem Bramante cuius ante mentionem fecimus authore, Pontificias circa templum aedes sane ingentes, ac magnificas inchoauit, Pri r cipum

100쪽

e la II BER SECUN QVs. 8seipum hospitio ptaecipue destinatas. Quarum forma talis. Aedium sinus ubi est aditus impluvij basilicae obuersius eam duobus lateribus quasi brachijs cingit. In quatuor angulis totidem prominent propugnacula. Tota moles quadrati castelli speciem refert,templum habet pro arce. Eius hodie pars vix dimidia assiduo multorum annorum lab re sumptuque absoluta. Nec vero dum Pontificias aedes exstrueret Iulius, templum adornare destitit. Ad eius cultum cantorum chorus institutus: organa musica egregia, magnifico opere, auroque conspicua: campanae duae eximiae magnitudine, ac specie su sie: turris campanariae fundamenta iacta Iulii Secundi opera sunt. Ita ornato templo,augustissimae Virginis cellae extrinsecus ornandae,satis pretiosi marmoris comparat. Quod utique opus fuisset operum eius maximum, nisi iam matura aeuo mors coeptis eius interuenisset, Deo tam insignem laudem alteri reseruante. Illud autem non postremo habendii loco, quod huius generis vltimum mortaliu eius operum suit. Petrus Antonius Perottus Sylvestrinorum Praepositus Generalis,D.Mariae Lauretanae studio accensus Abbatiam S.Laurent ij Laureto proximam ea est in agro Castri Ficardi cui nuniuersis villis, aedibus, pratis, agris, olivetis, sylvis ad eam pertinentibus,Pontifice approbante,Lauretano concesserat templo, anno huius seculi XII. Iulius ergo paucis ante mortem diebus , Abbatiam illam Pontificali diplomate Lauretanae attribuit Domui. Perottum ipsum Laureti Gubernatorem constituit,ratus id quod erat cui cordi fuisset Lauretanas sortunas augere, eidem conser uare ac tueri auctas, cordi futurum. Medes Lauretana a Reginis Neapolitams aditur.

LEo Decimus haud Pontificatu magis,quam instituto Asuccessor Iulij, nihil potius habuit, quam ut in Lau- ιι η

retana

SEARCH

MENU NAVIGATION