장음표시 사용
101쪽
Cap. XXIX. DE FO NTICULIS. s b
ticulus vel in brachium vel in crus aperiatur; manuum sudor praeterea derivetur ad pedes, estorinando soleas ex linteo cereo & plantis admovendo; probeque siccandas bis de die mane & vesperi, singulisque septimaniS renovandas , abstinendo a potu aquoso tepido, ut foetorem minuant parci sint in piscium esu ab usu diuturno piscium sudorem hominis sanissimi quidem sociere asserit BCXHAM.
Non absonum mihi videtur in hoc fasciculo I de fluxibus, etiam de fluxu quodam artificiali, sonticulo scit. agere. Cujus nomine intelli. gunt Medici ulcus cutis variis modis artificiose inductum, quo per istud diutius apertum, noxius ad sanitatis tutelam effuat humor. f. I 8a. Mos antiquis erat valde familiaris cutem inurere cauterio actuali seu serro ignito ad
102쪽
ad varios effectiis, nium vero haec ulcera artificialia nostris fonticulis si initia fuerint, non satis constat. Mos obtinuit tamen apud plureS, no stros fonticulos cauteria nominare, ex methodosc. olim inurendorum ulcerum artilacialium.
Modus autem hodie fonticulos excitandi triplex est sere, quorum expeditissimus Videtur, si locus, quo fonticulus aperiendus, lanceola inciditur &Me plaga iterum cito consolidetur. globulus ligneus, cicer, pisum aut simile quid in eandem in truditur, quod emplastro, pannis comprimentibus Se fascia circumducta retentum ab effvente humore turget, & parietum compressione ulcus rotundum format. Verum enim vero incisio longitudinalis saepe id incommodi assert, ut ulcus cavum versus inseriora ampliatum descendat, &e sua removeatur sede . Hinc a quibusdam caustico potius ulcus inuritur, quod scilicet sequenti fit modo. Emplastrum in medio perforatum, Joco, cui sonticulus imprimendus, applicatur, pars media humectata excipit lapidis in sernalis vel alius caustici partem, quae alio emplastro superaddito tegitur. Post aliquot horarum decursum crusta dura formatur, quae inflammatione mota a parte fina secestit & unguento basilico emol- Iita sensim removetur, quo globulus &c. cauo
103쪽
'nimitti pollit. Vulgo autem epiderm idem elevant emplastro Vesicante, statimque pisum therebinthina aut unguento detersivo inunctum imprimunt , ulcusQue sic krdido ac crudeli sere modo formant.18s. Tribus hisce rationibus ulcus cavum rotundum in adipe formatur , quod quotidie mundandum, semel aut bis, prout fluxus major vel minor, vel pro majori aut minori aeris caloris gradu, aliter enim aestivo praesertim tempore ingrate saepissime olet, quod incommodum
etiam insurgit ex globulis ligneis, quos loco pili
quidam eligunt, cum spurius humor eis adhaereat, piso postea novo immisso & charta cerea obducta, cum panno complicato per fasciam circumductam firmatur. Sunt qui munditiei nimis Ithidentes charta simplici & nitida tantum utuntur. Sunt qui emplastra adhibent, indeque cutis
obstruitur, pustulae eleVantur circa ulcus cum pruritu molestissimo, quo ViX se a scalpendo temperare pomini cum infammationis Verae Vel ery-shpelatis per ejuS ambitum periculo. 184. Eligitur autem locus, ubi adeps inter
musculorum commissuras, profundum admittit
ulcus, neque tamen arteriae, Venae, nemo aut muscu-
104쪽
nausculo insulet, quod ante applicationem . digl-to adhibito inquirendum. In brachio locus aptissimus censetur inter Delto idem & bicipitem me dius. In foemore supra genu intervastum L gracilem optimus est. In crure vero ad quartum digitum infra genu inter musculum soleum L gastrocnemium eXternum, atqui non sine incommodo, quia apparatus haud adeo facile firmari potest. Improbat praeterea V EpFERUs sonticu los in poplite, cum saepius, uti ait, erysipelata superveniant, quae ulcera curatu admodum dissicilia pariunt. Alia loca minus apta videntur. 183. Si in corporibus macilentis contextus cellulosus parcior est, fonticuli sun diis saepe musculum attingit, ideoque non tantum siccatur, sed etiam dolores excitat, nec vera eXulceratio ullo modo sustineri potest. Quod si evenit, vel alius locus pinguedine resertus eligendus , vel hoc auxilii genus prorsus omittendum. Aliquando loco puris magnam sanguinis copiam stillat sonticulus, siccus non raro diu manet, tuncque violentissime prurit. punctiones quoque, dolores pruritusque sentitur in eo a ei. bis acrioribus, acidisve, ab animi affectu graviori, a tempestatis subita mutatione, indeque effu-
105쪽
xus humoris impeditur, tuncque globuli ex ra. dice gentiana rubra formati, aut fructus aurata. tiorum parvi & immaturi immitti vulgo solent; atqui valde stimulant, saepeque ardorem excitant. Quidam non minori incommodo pulvere eantharidum utuntur: ex meo suffragio non nisi unguento basilico utendum. In initio caro fungosa saepius excrescit, quam saccharo, alumine ἀusto commode absumitur.
g. 186. Iam vero Videndum, quibusnam in casibus tales sonticuli aperiendi. Commendantur quidem cauteria & ulcera artificialia ab antiquis temporibus adversus capitis morbos frigi dos & humidos, uti scotomiam, Vertiginem, Cephaleam; oculorum, narium auri uinque defluxiones, faucium tonsillarumque assectuS, Odon
f. 187. Specifice vero laudantur ad apoplexiam, praesertim si a metallati, uti a linea, sea. bie male curata, aliter non semper utile esse remedium in hoc affectu compertum habeo. Apprime hic faciunt Verba TISSOTI : Laudo ego, in.
quit, sonticulos sc. in apopleXia, si primus insuratus morbi alicui diuturno fluaeui jam suppressoci suu
106쪽
successit; tunc enim sonticulus mananti parti applicatus, & reditum apoplexiae impedivit & alios
morbos ex eodem fontestaturientes sanavit, aliaSparum boni attulit. i 88. Maniae, paralysi mederi dicitur. Ad phthisin praeca 'endam ct curandam, inter Omnia praeli dia fonticulos insuper prodesse comprobavimus, inquit BENEDIC DS, assirmat quoque HILDAr Us, se sonticulorum beneficio, phthisicos, se.
mi phthisicos, qui sanguinem simul & pus eXpue ibant, sanatos ipsis oculis vidisse. AQUA PENDENs scribit se in praxi vidisse empyematicum quotidie pituitae eatinum extussientem per sonticulum sanitati suisse restitutum. In phthisi incipiente bono cum esse diu saepius adhibui. a. f. I 89. In Ophthalmia maximi sunt usus, in morbis oculorum infantum saepius cum fructu applicui, sustinuique per aliquot anno S, doneCviribus increscentibus, per exercitium quotidianum auctum, humores superfui trari spiratione liberiori e corpore eliminarentur, sicque claudebantur sine ullo consequente incommodo, quod tamen non tuto feceris in adultioribus, etenim a
fonticulo antiquo in similibus consolidato, multa mala sequi mortemque ipsam compertum est.
107쪽
Ipse vidi epilepsialia ortam a fonti culo ab infantia aperto in crure, in Virgine propediem nupturaconiti dato. Causa autem cognita, vesicanS statim adhibui, ulcusque jussi antiquum iterum aperiri, convaluitque optime.
ἶ. I9O. In hypochondriacis juvisse legitur in
collectaneis medicis Hasiniensibus; in gonori ho ea benigna, leucorrhoea, rheumatismo, in arthriti de repulsa laudant alii. Diarrho eam refractariam a tinea male curata ortam sonticuli ope curatam fuisse perhibent, in mensium emansione, inmensibus deviis depraedicatur. . l9r. Quidam magnis en comiis extollunt sonticulorum usum ad ulcera crurum praecipue curanda, suntque iterum qui minus probant: causantes parvum illud quotidianum quamvis effuxum puris, nihil ad talem curationem contribuere posse. Ut veritatem autem fatear, non multum friictus mihi unquam contigit videre a sonticulis in similibus eXulcerationibus, nisi quod pro uno duo forsan habeant curanda ulcera quotidie , neque sine taedio; si quid praestare possint
derivando humores a partibus nobilioribus incertum est. Forte humorum acrimonia optimis G a rem e-
108쪽
remediis correcta, institutisque subinde lenioribus catharticis parum aut nihil metuendum erita metastasi post ulcus cruris sanatum. Equidem fonticulus tale remedii genUS est, ut non praescribendum nisi ea morbi magnitudo sit, ut eam' aliis remediis absque hoc satis domari posse vix speramus, uti habet GLISSONI Us de arthritide.
In h) drope quoque non satis bene suadent quidam , metus enim est gangraenae, quae quidem scarifica tiones leviores saepissime insequitur.' 192. Tanti vero fit quibusdam sonticulorum usus ad morbos arcendos , ut sani quamvis, sibi tamen fieri sonticulum volunt, ut sani conserventur referente HoFΜANNo ex Aqriapendente additque, talem iis una familiarem esse quibusdam gentibus. W1ulsi Us de febribus, sesonticulos, ait, a cauteriis eXcitato S adeo omnium penes suffragiis praeservationis gratia contra pestem usurpantur, ut eorum usus Vulgo frequentissimus existat. ME AD etiam adversus pestem commendat ulcera artificialia, praecipue autem in foemore
interius paululum supra genu. Neminem quod notandum, eorum, qui sonticulos in cruribus &brachiis habuerunt praeter unum aut, alterum summe cacochymicum Peste obiisse memini, ait
109쪽
tanetina praeserVatiVum esse inquit tempore pestis, cum in aliis multis, tum etiam in memetipso observavi, ego enim duos habeo, alterum in brachio sinistro, alterum in poplite dextro. , , DIEMERAROCK sequentia profert fonticulos ad praeservationem a peste inter praestantissima auxilia semper habuimus & multoties observavimus, si quid veneni jam intus susceptum esset, per eoS-dem naturae vel medicamentorum ope insigniterct cito evacuatum esse. Fonticuli, ait HoFMAN-NUs in medicina systematica, sequi noxias sanguinis impuritates ac seri copiose emittunt, non tantum levamen asserunt his, qui laborant doloribus acutis, inflammationibusque eapitis, assectibus oculorum , sed etiam utilitatem asserunt tempore quo aer putridus contagiosisque eXhalationibus inquinatus est, cum enim materia nOXia atque corrupta per sonticulos e corpore eliminetur, Piasma seu virus intra humores susceptum, cumque iisdem circulans majorem vim habet ad corpus inficiendum, ergo non tantum
in morbis malignis & contagiosis in genere, sed praecipue in peste ab antiquis temporibus cum
110쪽
193. Ut tandem articulo de fonticulis colophonem imponamus , monendum, fonticulOrum exsiccationem in senibus mortis prodromum esse, vulgo quidem tanquam causam, Medicis Vero tanquam signum. Secretiones & excretiones enim in effoetis non nisi languide perficiuntur, tandemque paulo ante mortem omnino
deficiunt. Non inepte inde RODERicUs A CASTRO clauditur sonticulus, quia homo morti proximus, non est homo morti proximus, quia sonticulus clauditur.