장음표시 사용
4쪽
SACRAMENTIS NOVAE LEGIS IN GENERE. BAPTISMI, ET CONFIRMATIONIS.
6쪽
SACRAMENTA NOVAE LEGIS IN GENERE, BAPTISMI, ET CONFIRMATIONIS.
EX CLER. REGUL. S. PAULI BARNABIT Is
Cum duplici Indice, altero Titulorum , altero rerum
Ex Typographia Iosephi Pandulphi Malalestae. SUPERIORυM PERMISSυ.
8쪽
in Te omnibus meritorum titulis purpuratam veneror ab
isto sacri Senatus fastigio longi emicantem, EMIN. β
PRINCEPS, effecit, ut huic operi meo Luam statuerim clientelam implorare. Cum
9쪽
enim quidquid hic est labore, studioque meo
comparatum tenue admodum sit, nec ma teriae praestantiam aequet, tanto magis indu
get clariori Auspice cuius Nomine insignitum fidentius prodeat in lucem . At quod ab Authore pretium sperare non potest,
abunde satis a rerum . quas continet, sanctitate derivat , atque ideo mihi visum est Eminentissimum exposcere Patronum, Dignitate, Pietate, ac Doctrina praestantem. Sacramenta complectitur hoc volumen ; hoc
est Diuinorum Charismatum fluenta , quae de latere Saluatoris ad humani generis salutem emanarunt, Septemfluus hic Nilus qui mysticum irrigat Ecclesiae Paradisum, exigit altioris ordinis Custodem , in quo & vigeat oculatissima Sapientia, & ferueat ardor tuendae Religionis . Talem Te praedicat
non fama solum, sed vita. Talem Te in
Episcopatus Interamnensis administratione, talem in maximis muneribus a Sede Apostolica demandatis pnestitisti. Talem te in Purpura praestas, talem in Sacris Congregationibus, totque alijs grauioribus ad publicam utilitatem curis, quibus fingulis eam impendis nauiter operam; ut Te ostendas omisni rerum agendarum mole maiorem nec enim
10쪽
enim unquam in Te fuit otiosa Virtus . pri
uato studio contenta , sed in commune bonum exercita semper, ct impigra. Sequeris utique Gentilium Tuorum ingenium , quos animi , praestantia per ardua evexit ad gloriam: Atque ut ommittam profani honoristitutos S Militaris, & Equestris Ordinis domestiea insignia. & Armorum pariter laureas Legum; quot clarissimos Praesules numerat Sperellarum Familia. quot grauis,m os A nstites, qui plures Ecclesias Episcopalium Virtutu splendoribus illustrarunt 8 Et ne singula. Maiorum Nomina repetam, adhuc in se & Fratre Caesare, Successore Tuo, Interamnensis Diaecesis vigilantissimo Pastore, duo viva lumina praefulgent Ecclesiasticae dignitatiS. Recens Vero est , & nunquam inte
ritura memoria Eugu bini Episcopi Patrui Tui, quem N pie gesta, & grauiter scripta
pari utrinque laude commendant. Is notissimus ille est Alexander Sperellus, cuiuS egregia volumina per doctorumJhominum ma-DUS eunt, quibus versatam diu in Tribunali
bus Sacri iuris peritiam transmisit ad posteros . Simillimus quidem morum , studiorumque tenor Te probat Nepotem , sed Tu
