Acta et decreta secundae synodi provinciae Ultrajectensis, in sacello ecclesiae parochialis sanctae Gertrudis, Ultrajecti, celebratae die 13. Septembris 1763

발행: 1764년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De sacro ancto Euclari e Sacramento.

Sacerdotes qui saepissime tremendum osserunt Eucharistiae Sacrificium , recordentur haec verba : Sanctificamini qui fertis, as Domini I . Et iterum : Sacerdotes incensum Domini Opanes Dei sui osserunt. Ideo Sancti erunt . . . Sina ergo Sancti quia ego Sanctus sunt Dominus qui sanctifico eos a . Si ergo tantam sanctitatem requirebat Deus h Sacerdotibus & Levitis veteris Testamenti, qui tam infirma O egena elementa 3 tractabant vel offerebant; quanto major sanctitas requiritur hSacerdotibus novi Testamenti, qui corpus & Sanguinem Domini osserunt , sumunt & dant Fidelibus. Hinc illud Sancti Chrysostomi : Necesse est Sacerdotem sic esse purum , ut si in ipsis Coelis collocaretur, inter coeleses illas virtutes medius flaret .

II. Pastores & vice-Pastores non tantum exemplo ostendant sanctitatem ad sancte percipiendum Eucharistiae Sacramentum ; Verum etiam instruant populum, ut quo magis sanctitas& divinitas Sacrificii & Sacramenti sibi comperta est , eo diligentius caveat, ne absque magna sanctitate & reverentia

ad illud accedat. Contremiscat ad haec Mostoli verba : Qui manducat O bibis indigne , judicium sibi manducat O bibit, non Hjudicans corpus Domini s . Moneatur itaque populus ne imitetur eos qui attenta magis Festorum solemnitate quam

232쪽

animi puritate , sumunt corpus Domini I nescientes panem angelicum esse stipendium vitae angelicae. Sciat insuper quae signa sint Communionis bene aut male perceptae. Qui bene manducat, manet in Christo , ambulat constanter sicut ipse ambulavit. Haec noverit ut aliquatenus judicare valeat, an panem vitae acceperit ad vitam.

De Sacrifieio Misse.

Tantae esse debent Sacerdotes vitae puritatis, ut toties celebrare possint , quoties illud Populi devotio aut necessitas postulare videtur. Quando autem seipsos probabunt num ido

nei sint ut pro Populo offerant dona o Sacrificia i , non respiciant tantummodo ad confessionis folia Σ , sed an imi

tentur quod tractant, & ita Dominicae Passionis memoriam celebrent & annuntient, ut membra sua ab omnibus vitiis mortificare. procurent. Quod si istam Domini mortis aemulam in se non invenerint mortificationem , timeant ne de illorum numero sint quos dicit S. Cyprianus : stipes & oblationes &lucra desiderare ; nec tam Religioni quam ventri & quaestui

profana cupiditate servire 3 ).

II. Nobis consentaneum videtur Ecclesiae inrentioni, re in alevatione corporis & sanguinis Iesu-Christi & post, usque' dum cantatur Pater noster, sileant organa & omnis cantus sed silenter quisque, flexis genibus , passionis & mortis Christi

233쪽

commemorationem facIat, ac Redemptori gratias agat pro beneficiis per mortem ipsius largissime acquisitis.

Iam h longo tempore tam 1 Conciliis quam 1 Praesulibus hujus Ecclesiae prohibitum est Sacerdoti, ne bis in die celebret. Quapropter sancta haec Synodus de novo praecipit ut nemo bis in die celebret, nisi in gravissimis & urgentissimis casibus. Et si tempus sit adeundi vel scribendi ad ordinarium, exponat ei causas ob quas existimat sibi necessariam esse dispensationem , ut de hac gravitate possit ordinarius judicare. I V. Desiderat sancta Synodus, ut deinceps SS. Altaris Sacramentum rarius exponatur publico , exceptis SS. Corporis Christi festivitate & ejus Octava ; necnon cum laudes singulariter instituentur in honorem & adorationem Iesu - Christi in hoc sanctissimo Altaris Sacramento.

De Sacramento Poenitentia.

Clim hisce miserrimis temporibus multi amatores sint viae spatiosae quae ducit ad perditionem , & sectentur principia laxiorum Calaistarum ; sancta haec Synodus omnes Pastores& Confessarios hortatur in Domino, atque eis praecipit, ut in solvendis aut ligandis peccatoribus, magis attendant ad Evangelii leges quam ad Casuistarum corruptas opinioneS, quarum non paucas SS. Alexander Papa VII damnavit: ne studeant Evangelii rectitudinem ad curvas hominum cupidi

tates inflectere ; sed toto corde nitantur, ut distortas voluntates ad divinae legis inflexibilem dirigant aequitatem. Habeanι Diuitiros by Cooste

234쪽

etiam instructionem ad Consessarios quam sanstissimus & Opientissimus Carolus Borromaeus in eorum usum composuit:

hancque volumus diligentissime legi & disci ab omnibus , ut juxta senstissimi viri doctrinam solvant aut ligent. I I I.

Sciunt Consessarii jam a principio mutatae Religionis in hac

Patria , non esse casus Episcopo resematos. Meminerint i men moniti piae memoriae Praesulis Rovcnii his verbis loquentis : is Monemus Confessarios, ne temere quibusvis absolutio- nis munus impendant, & quamvis , pro hoc tempore, nul-n la, quantumvis enormia peccata, nobis reservemus, membn nerim tamen Confessarii in gravioribus istis subinde d nosis recurrere vel peritiores considere η. a

Cum Fideles nullo tempore majore ac Dequentiore adjutorio Sc ministerio Sacerdotum indigeant quam tempore infimmitatis , hortatur Pastores haec sancta Synodus eisque pr*cipit , ut omnes infirmos frequenter visitent, & salutis eorum Curam habeant, ut tempestive Sacramentis Ecclesiae munia

Pue memoriae Episcopus noster Νeercatalius observat, non nullos Fideles refugere Sacramentum Extremae-Unctionis , quia sibi persuaserunt quasi hoc Sacramentum redderet mothum immedicabilem , certamque perniciem asserret: mei his.

Const. Castor. 3668. p. LI. 22. I di) Const. Castor. P. 2 .

235쪽

2M que declarat hane opinionem esse fidei adversam. Quapropter monet haec sancta Synodus Pastores, ne talibus in casibus nimis se indulgentes ostendant, falsamque illam opinionem n triant. Constat enim ad uberiorem Sacramenti gratiam perci. piendam plurimum valere, si aegrotus , cum in eo adhuc integra mens & ratio viget, fidemque 3c religiosam animi voluntatem afferre potest, sacro oleo ungatur. Quare Parochis .invigilandum est, ut eo potissimum tempore coelestem medicinam adhibeant.

III. Cum aliquis ex Parochianis obierit, praecipit hic sacer

Conventus ut Pastores annotent in registro ejus nomen , annum & diem obitus, & omnia observent eodem modo quo supra in Baptismi secundo Canone dictum est. De Sacramento Ordinis.

Qui ad majores ordines evocantur, suo tempore ante ordi nationem Episcopum adeant, qui Parocho aut alteri, cui magis expedire videbitur , committat ut nominibus eorum publice in Ecclesia propostis , de ipsorum ordinandorum natalibus , aetate, moribus & vita , a viris fide dignis diligenter inquirat , & litteras testimoniales ipsam inquisitionem factam continentes , ad ipsum Episcopum quamprimum transmittat. A ehidiaconus in singulis majoribus ordinationibus ad omnes de Dioecesi Archipresbiteros , Archipresbiter vero ad omnes Pastores in schedulis mittat nomina ordinandorum , ut Pro illis oretur.

236쪽

II. Ad uberiorem seminarii instructionem adoptat sacer Con- Ventus servatis servandis regulas domus SS. Willibrordi& Bonifacη , quas celeberrimus piae memoriae Praesul noster Neercastellus edidit, & quarto Octobris anni 1683 Cathe

drale Capitulum Ultrajectense adoptavit.

De Sacramento Matrimonii.

Declarat haec sancta Synodus se, sine ulla haesitatione , saltem in ratione contractus , omnino pro validis habere matrimonia secundum leges hujus Patriae contracta inter Aca-elaolicos ; necnon illa matrimonia quae contrahuntur inter Catholicos & Acatholicos, licet forma a Tridentino Concilio praescripta non fuerit in iis celebrandis servata.

o Cum equidem multlim absit ut licita credat Synodus matrimonia illa inter Catholicos & Acatholicos contracta qua matrimonia ipsis etiam Magistratibus invisa sunt i ; injungit hic sacer Conventus Curatoribus animarum , ut, meliori quo Poterint modo , inducant conjugem Catholicum , sive virum, sive farminam , ut pro gravissimo scelere quod commisit poenitentiam agat, ac veniam h Deo deprecetur. Porro ad uberiorem Fidelium instructionem , & ne haec definitio quibusdam ut minus tuta videatur , censuit sancta

In partibus nollandiae laee matrimonia contrahi non possunt nisi transissis octodecim hebdomadis, & eorum proclamatio fieri debet sexta quaque hebdom dL

237쪽

nodus huic suae desinitioni adjungendam esse declarati nem quam circa hanc materiam edidit quarto NovembrisI7 I piae memoriae Summus Pontifex Benedictus XIV quae se habet.

DECLARATIO

S. S. DOMINI NOSTRI

BENEDICTI P. P. XIV.

C VM Infructione super dubiis respicientibus matrimonia AHollandisi O Belgio contracta , O contrahenda , edita die

quarta Novembris anni r ψει MATRI ΜΟΝΙΑ, quae in locis foederatorum ordinum Dominio iaBelgio subjectis iniri solent, sive inter H. ex utraque parte , svo

inter I . ex una parte virum, & catholicam feminam ex alia , aut vice versa, non servata a sorma a sacro Tridentino Concilio praescripta, utrum valida habenda sint, necne, diu multumque disceptatum est , animis hominum ac sententiis in diversa distractis. Id quod satis uberem anxietatis ac periculorum sementem per multos annos subministravit , clim praesertim Episcopi, Parochi, atque illarum regionum Missionarii nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta sancta Sede auderent statuere ac declarare. Clim autem proxime evolatis annis , in tam ancipiti gravique causa Apostolicae Sodis judicium vehementius CXPosceretur, urgeretque ad id imprimis vigilantissimus Iprensis Episcopus , di im pro debito ossicii sui, dc sua erga B. Petri Cathedram observantia de Ecclesiae sibi concreditae statu ad Romanum Pontificem referebat , ponendumque omnino esse tam prolixae dubitationi finem , gravissimis verbis ac rationibus persuaderet; Clemens XII. id temporis Romanus pontifex, qui rei gravitatem quanti oportebat, aestimδret , sacra: Congregationi Eminentissimorum Cardinalium Concilii Tridentini interpretum in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognosceret. In re itaque tanti momenti volens eadem sacra Con-

238쪽

gregat o quam aeeuratissime procedere. eommissae sbi cognitionis in iatium ab exquisitis aliorum quoque Belgii Episcoporum relationibus atque sententiis , quis desuper explorari sategit , petendum duxit :eodemque tempore audire voluit praestantes aliquot hujus almae urbis Theologos quibus iniunxit , ut rem totam ea qua decet maturitate di .uterent, suamque opinionem proferrent. At diim haec maxime agerentur , super sedendum pes aliquot menses fuit ab istius modi causae expeditione , propter. Viduitatem quae intereidit Romanae Ecclesiae , donec ad Sumnum Pcnt .ficatum feliciter evectus , Sanctissimus Dominus noster BENEDICTUS XIV. inter primas

regiminis sui curas, causae hujus cognitionem repeti jussit a memorata sacra Congregatione Concilii, quam Voluit coram se haberi , ut auditis Eminentissimorum Patrum sententiis , ipse demum quid hac in re tenendum soret, supremo suo pronuntiaret oraculo. Clim igitur Congregatio praefata sub diem I 3 Maii currentis anni I7 r. coram Sanctitate sita fuerit habita, idem Sanctissimus D. N. spatio aliquo temporis ad rem secum expendendam accepto , hanc nuper declarationem, &instruitioncm exarari praecepit , qua , veluti certa regula ac norma omnes Belgii Antistites, Parochi, earumque regionum Missionarii, &Vicarii Apostolici deinceps in hujusmodi negotiis uti debeant. Primo scilicet, q ad attinet ad matrimonia ab I . inter se in Iocis

foederatorum ordinum Dominio subjectis celebrata , non servata forma per Tridentinum praescripta, licet Sanctitas sua non ignoret alias in casibus quibusdam particularibus Zc attentis tunc expositis circumstantiis, sacram Congregationem Concilii pro eorum invaliditate respondisse ; aeque tamen compertum habens, nihil adhuc generatim & universe super ejusmodi matrimoniis suisse ab Apostolica Sede definitum , es alioquin oportere omnino ad considendum universis Fidelibus in iis locis degentibus, & plura avertenda gravissima incommoda, quid generaliter de hisce matrimoniis sentiendum sit declarare : negotio maturis perpenso , Omnibusque rationum momentis hine inde sedulo libratis , declaravit, statuitque , matrimonia in dictis foederatis Belgii Provinciis

inter H. usque modo contracta, quaeque imposterum contrahentur,

etiamsi forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis sedivata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impcdimentum. Pr validis habenda esse. Adeoque si contingat, utrumque conjugem ad

239쪽

vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus consensus coram Parocho Catholico ab eis non renovetur ; sin autem unus tantum eX com

jugibus , sive masculus , sive tamina convertatur, neutrum poste , quandiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire IQuod vero spectat ad ea conjugia , quae pariter in iisdem foederatis

Belgii Provinci s, absque sorma Tridentino statuta, contrahuntur a Catholicis eum Η., sive Catholicus vir H. taminam in matrimonium ducat , sive Catholica tamina H. viro nubat; dolens imprimis quam- maxime Sanctitas sua, cos esse inter Catholicos , qui insano amoro turpiter dementati, ab hisce detestabilibus connubiis, quae S. Mater Ecclesia perpetuo damnavit atque intcrdixit, ex animo non abhorrent,& proretis sibi abstinendum non ducunt; laudansque magnopere Zelum. illorum Antistitum qui severioribus propositis spiritualibus poenis , Catholicos coercere student, ne sacrilego hoc vinculo sese H. conjungant : Episcopos omnes, Vicarios Apostolicos, Parochos , Missionarios & alios quoscumque Dei , & Ecclesiae siletes Ministros in hi

partibus degentes , serio, graviterque hortatur & monet, ut Catholicos utriusque sextis , ab hujusmodi nuptiis in propriarum animarum pernicium ineundis, quantum possint, absterreant, easdemque nuptias omni meliori modo intervertere atque essicacite pedire satagant.

At si sorte aliquod hujus generis matrimonium , Tridentini forma non servatia, ibidem contractuni iam sit, aut imposterum quod Deus avertat contrahi contingat, declarat Sanctitas sua , metrimonium hujusmodi , alio non currente canonico impedimento, Validum habendum esse, & neutrum ex coniugibus, donec alter eorum superVixerit ullatenus posse , sub obtentu dictae formae non servatae , noVum matrimonium inire ; id vero debere sibi potissime in animum inducere coniugem catholicum, sive virum, sive taminam , ut pro gravissimo scelere quod admist, poenitentiam agat, ac Veniam a Deo precetur, coneturque pro viribus alterum conjugem a vera fide deerrantem ad gremium catholicae Ecclesiae pertrahere , cjusque animam lucrari, quod Porro ad veniam de patrato crimine impetrandam opportunissinunsoret, sciens de caetero , ut mox dictum est, se istius matrimonii Vinculo perpetuo ligatum iri.

Ad haec declarat Sanctitas sua, ut quidquid hactenus sancitum dic-

240쪽

tumque est de matrimoniis, sive ab Fl. inter se, sive inter Catholicos& H. initis , in locis foederatorum ordinum Dominio in Belgio suh-jectis , sancitum , di himque intelligatur etiam de similibus matrimoniis

extra fines Dominii eorumdem scederatorum Ordinum contractis ab

iis qui addicti sunt Legionibus , se ii Militaribus copiis, quae ab iisdem

foederatis Ordinibus transmitti solent ad custodiendas munienda itearces conterminas , vulgo dictas di Barriera , ita quidem , ut matrimonia ibi praeter Tridentini formam , sive inter H. utrinque, sive inter Catholi eos Zc H. inita, valorem suum obtineant, dummodo uterque coniux ad easdem copias sive Legiones pertineat; & hanc declarationem vult Sanctitas sua complecti etiam civitatem Mosetrajectensis a Republica foederatorum ordinum , quamvis non jure Dominii, sed tantum oppignorationis , ut aiunt, nomine possessam. Tandem circa conjugia quae contrahuntur Vel in regionibus Principum Catholicorum ab iis ii ii in Provinciis foederatis domicilium habunt, vel in foederatis Provinciis ab habentibus domicilium in regionibus Catholicorum Principum , nihil Sanctitas sua de novo decernendum aut declarandum esse duxit, volens ut de iis iuxta canonica iuris communis principia , probatasque in similibus casibus alias editas a sacra Congregatione Concilii resolutiones, ubi disputatio contingat, decidatur ; & ita declaravit statuitque , ac omnibus imposterum servari Praecepit. Die 4 Novembris I 74 I. A. Card. GENTILI , S. Congreg. Concilii Praef. C. A. Archi. Philippen. Sec t.

. III. oen Supremi lautus Reipublicae Moderatores nullos de

clarent contractus matrimoniales inter Catholicos , si non meantur coram Magistratu , atque ita plurimae disscultates sint, & oboriri possint , si Pastores ante peractum contractum civilem coram Magistratu ad in inistrem Sacramentum Matrimonii : inhibet hic sacer Conventus omnibus Pastoribus

SEARCH

MENU NAVIGATION