Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tum omnium & proximum divinae virtutis instrumentum, cuncta animalia & stirpes generat, auget, nutrit fovet ac conservat , ita Sigismundus iste Gonzaga hac Hierographia se Amasiaestae, tanquam Solis conspectu , ac familiaritate solummodo vivere posse, significare voluit. Ea

enim vis est amoris, ut amans rem amatam tamdiu aspicere, donec ea potiatur, desideret; ac vitam nullam extra illius complexum, aut conspectum iucundum putet: propterea quod amantes re amata jungi cupiant: Cujus causam expressit Cato Major: Amantis videlicet animum in alieno corpore vivere,ac animam illic potims 49 ubi amat, quam ubi animat; corpins ob id iterum sibi animam amata corpori connexam amando reposcere. Difficulter enim absque anima corpus vera vita Vivere potest, quia vegetatur tantum, ac SIC, ut plantae Solis radiis illustratae vivunt, VIVIT. Potest in hac Hierographia Sol aeternum Solem designare , cujus amore author se lum vivere, designare voluit, proinde mun-ganas pompas, corporis delicias , divitiasque

contemnere, ac tantum vacare, operamque dare

puritati spiritus & contemplationi amorique Creatoris, exemplo Patrum Anachotitarum, qui carne & mundo mortui soli DEo vivebant. Sanctum prosecto Sc pium tale est propositum. Gloriam & honores, quae virtu abus com 'arantur,

si quis velit Sole designari, inon aberrabit: Laudandi eim sunt Principes, qui hu u modi sibiscopos proponunt, ac virtute potius, quam vitiis vivere volunt. XVIII HIE-

263쪽

Crocodillum habet Nilus quadrupes malum, di terra pariter ac flumine infestum; Superiorem maxillam habet mobilem, ac pectcinatim stipante se dentium serie ; morsu terribile est: magnitu--e excedit plerumque duo de viginti cubitos.

Parit ova quanta anseres , nec aliud animal ex minori origine in majorem excrescit magnitudinem. Vnguibus armatus est contra omnes ictusculo invicta. Die in terra agit noctu in aqsa, teporis utrumque ratione. Cibo fatur piscium, os aperit, ut a trochilo avium regulo dentes &gingivς expurgentur , qui os subiens scabendi

dulcedine in somnum crocodillum provocat, quem somno pressum conspicatus ichneumon, per patentes fauces, ut telum aliquod immissus, alvum, ac crocodillum interficit. Dum homines non procul a littore animadvertit, vagitum ac ploratum pueri aemulatur; ac incautos, auxilium ferre ejulanti volentes, rapit devoratque : Hinc natum adagium. CROCODILLI LACHRYMAE, in fictos amicos, qui amicitiam simulant, ut noceant. Ab hac crocodilli natura vel in mile est Pi incip m ilium sumpsisse hane Hlcra grai hiam, ac d monstrare velle, se fictis an ineutic fidere, neque credcre velle Fide, inqriit ille , sed cui urae Sop cm & prudens vir

264쪽

DVcVM PRINC ARCH.ITAL. cum sidus sit & fidelis , nemini facile fidit. facise fidit, facile decipitur,ac hostibus occultis se ipsum prodit.

XIX. HIERO GRAPHIA. VIRTVVI TROPHAEA NOVA NON

A Paulo Jovio fuit haec Hierographia primo

inventa Domino Andreae filio Ferdinandi Gon-zagae: Is enim cum in flore aetatis egregiam ad

virtutes natam indolem ostenderet, ac optimam

de se unicuique spem faceret, & propterea tu mae aequitum praefectus esset: rogavit Jovium, ut Hierographiam aliquam vexillo militari inscribendam illi quaereret: Qui Parmam aut scutum rotundum illi invenit, in cuius medio Virtus, laurea corona corouata cernitur. Cingitur parma fimbria, cui insunt quatuor circuli, singulis quadrantibus respondentes. In primo tigillum auro plenum, ac igni expostum, cum Symbolo, Probast me Domine, continetur, qua Hie- rographia Franciscus avus istius paternus interdum usus fuit. In secundo circulo Olympus cum

altari fidei est, eaque fuit Ferdinandi Ducis patrui istius Hierographia. In tertio avi materni Andreae Capuani Ducis Thermolenss Hierographia exhibetur, ea fasciculo ex pilis constabat, adjecto Symbolo, Fortibus non deerunt. In quarto Vero cuculol Patris sui SImbolum σ

265쪽

118 HIEROGRAPHIA Bemee metu in est. Circa parmae extretnitates in orbem Symbolum additur. VIRTVTI TROPHAEA NOVA NON DEGENER ADDAM . Quo Symbolo manifeste indicare & ille & hic Princeps, qui eandem majorum suorum Hierographiam sumpsit, cupit, etiam se majorum virtutes aemulari non solum, sed etiam iuperare, imo nova trophaea majorum victoriis, suo labore, virtute &industria addere velle.

267쪽

HIER O GR APHI arco XX. HIEROGRAPHIA.

VTROLVE CLARESCERE PVL- In hac Hierographia gladius bellum significat, oleae ramulus, qui ensem circumvoluit, pacem. Olea Minervae sacra erat, neque accendebatur in sacris, ac prima in certamine Minervae ac Neptuni edita fuit Sine istius ramis non mittebantur Romanorum legati pacis obtinendae gratia. Fuit etiam in sacris literis signum reconciliationis & foederis, dum columba ejus ram Ios ad arcam Nod tulit. Apud Athenienses viactores oleae ramis olim coronabantur, sed postmodum potius pacis , quam victoriae signum

fuit. Symbolum habet, UTROQVE CLARESCERE PvLCHRUM; videlicet pace &bello. Vere prosector decet enim Principem in utroque esse versatum, atque utrumque statum tueri, ut clarus fiata Clarescit pace Princeps,cum bonas condit leges, justitiam sine delectu personarum admini trat , ac aequitati & commodo Reipublicae potius, quam proprio studet, eaque tempestive curat, quae belli tempore necessaria sunt: Tempore enim pacis cogitandum est de bello. Multi profecto Principes & Respub. in hoc peccant, quod ea , quae tempore belli requiruntur, differant donec illud prae foribus sit: Quo tempore multitudine negotiorum obruti,

nihil

268쪽

niendae arces, arma praeparanda, pecunia colli-z nda, & militum delectus habendus, ut urgente necessivate in promptu habet i & este omnia

possint. Q haec negi gi de statu se periclitari sciat, host busque praedae esse. Bello clarescit

Princeps, cum id prudenter delectis ac expertis militibus & ducibus non aemulis, non a VarIS, neque pestinacibus gerit; sed iis, qui rationem, consiliaq ie sequuntur, ac nihil non praemeditatum ast rediuntur, & in rebus gerendis audaces, alacre prompti, ac circumspecti sunt, mammaq; quaeque suspecta habent, ac ita se muniunt, ut nullis dolis, aut fraudibus inimicorum circumveniri possint. Hanc prudentiam, cum bellum geritur, Victoria sequitur, ac Princeps hac itu-uris redditur. PVLCHRVM itaque hie Princeps statuit, Milo is pace CLARE-

sCERE. XXI. HIEROGRAPHIA. POTIUS MORI , SUAM ABSTINERE.

Vespertilio avicula muris instar, sola inter volucres dentes , sola mammas habet, sola animal parit & lacte nutrit, solaque pennis & plumis caret, telam habens pro alis, diei ac solis lucem terre non valens ob visus debilitatem. Lucem tamen aut facem si nocte viderit, non abstinet, Quin eam volando sectetur, ac attingat, etiamt1

4 exurat.

269쪽

exurati Ab hac ejus natura Hierotlypton deis sumptum videtur: in quo sol, luco omnis parens, conspicitur, ac Vespertilio sub ipso volitans, ejusque lucem appetens. Vespertilione Princepsse , ac Sole fortassis amasiam suam intelligit, cu)us forma ac venustate fruitur, ac ita delectaturi ut potius mori, quam abstinere ejus conspectu& consuetudine velit: Cupiunt enim potius decies mori amantes ut Horatius in Odis canit quam re amata carere. Potest: etiam ita in . terpretari haec Hierographia , ut propositum Principis fuerit non amplius latere, sed illu-1trem aliquam gloriam virtute consequi , aut mori velle e Magni enim viri gloriam vitae pericu ra emere Lokent. Quamobrem ait in Symbolo, se POTlVS MORI, QUAM ABSTINERE a gloriae, ac honoris desiderio, cupere.

SEARCH

MENU NAVIGATION