Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ag HIEROGRAPHIA XXXIV. HI ERO GRAPHIA.

CONTRARIA IUVAT. Ignis ardens a vento plerumque auZetur Rardentior redditur, etsi ventus contrarius quodammodo igni videatur refrigerat enim &agnem exiguum extinguit. Quod autem ignis 'rdorem ventus juvet, licet ipsi contrarius vide tu hoc propter motum, quem in igne velociorem afflatu excitat, contingit. Hac enim ratione fuligo citius pellitur, ac materia citius consumitur , quae omnia spiritum ignis subtiliorem reddunt, ignisque vehementiam augent. Mista hae Hierographia intelligi vult : Neminem rebus contrariis, veI adversis facile perturbari debere; Utpote quae etsi saepe multum obesse videntur,1ype tamen juvent, hominemque prudentioremessiciant; non solum, ut majora damna & pericula evitare possit, quia cui inquit Poetat Pi caror ictus sapiet, sed etiam , ut illata sibi utilia, ac perserendo dulcia faciat: gaudet enim patientia duru. Quin etiam ad hoc interduimadversa Valent, ut hominis virtutem propalent, ac ipsius constantia & fortitudo conspicua fiat. lod , dum fit, recte juvari contrariis dicere possumus, consequitur enim gloriam, honorem& laudem propter virtutem , quibus vix aliud homini majus contingere potest.

XXXV. HIEROGRAPHIA. NIL MOROR IGNAVOS. Mulier haec alata diligentiam significat, ign- 'ia

292쪽

Via contrariam, quae Symbolo ait: NIL MOROR IGNAVOS. Diligentia virtus est Principi non selum conveniens ,sed & utilis, tum domi, tum militiae. Domi, ut justitia bene administretur, pauperes non opprimantur a potenti Oribus, ac potentes a plebe, sontes plectantur , seditiones, quae pullulant,statim capitibus punitis

deprimantur, ac omnia, quae ad Reipubl. conser-Vationem spectant, accurato praescribantur & ser-

Ventur. Militiae, ut mature arma , commeatus,

milites & munitiones procurentur. Sicut enim ignavia Reipubi statum perdit, ita diligentia erigit, victoriaeque causa est. Nulla enim in re utilitas diligentiae citius. quam in bello, conspicitum Id testatur C. Neronis contra Asdrubalem exemplum. Cum enim potentissimo Asdrubal exercitu in Italiam venisset, ac illi objiceretur Livius consul, numero militum impar : C. Nero retristis castris milite exhaustis, prope Annibalis castra, magnis itineribus nocte dieque, magnaque mi- Iitum diligentia & labore, qui vix, quantum sa tis ad naturale desiderium corporum esset,quieti dabant, tandem ad castra Livii prope Senam, noctu tessera accepta, inscio Asdrubale & Hantia sele pervenit, sequentique die pugna commissa, quod Asdrubal geminatum exercitum ignoraret,ac errore pauciores hostes putaret, victus est.

Qui error, Livio teste, si pugna protracta, tum ab Hannibale, tum ab Asdrubale detectus fuisset , victoria in Romanis abstulisset. Tantum

294쪽

DVCUM PRINC. MARCH.IOL. 28χXXXVI. HIERO GRAPHIA.s A rCI AT ET DEFENDIT.

Millus hie exhibetur ferreis Clavis extrorsumaeumine prominentibus, qui colla canum non solum defendit, ut gnome asserit, verum etiam invadentes alios canes sauci t. Q ga Hierographia ostendere hic Princeps vult , se contra omnes suos hostes & mimicos tam benὰ munitum esse, ut si necesse fuerit, etiam eos offende

re defensionis legitimae causia possit. Idque recte; non potest enim Princeps bello lacessitus se benddefendere, nisi data occasione oppugnet hostem, illique rationes nocendi praescindat & auferat. i enim tantum defensioni studet, solumque defensivum , ut sunt, bellum gerit, multis incommodis se assicit, suosque praedae inimicis obiicit, nullamque victoriam habere potest aliam, quam ut hostis lacessere desinat & quiescat etiam vero offendere studet, non solum se defendit, seosque ; sed vMoriam insignem superato hoste habere potest. Ut itaque canis millo M scutum & telum tabet, ita & hic Princeps armis suisse tuetur & hostem oppugnat.

XXXVII. HIEROGRAPHIA. VIGILIIS ET MODERATIONE. Vigilias noctua significat, quod noctu vigilet;

295쪽

cum enim dies est, in truncis arborum, aut speluncis latitat. Frenum moderationem notat, eo squidem equi moderantur, hominique obsequiosi redduntur. Vtrumque certanti necessarium est, sive spirituale certamen , sive mundanum suscipiatur. In spirituali certamine vigiliis impeditur Sathan, aut Diabolus,ne incautum obruat, & priusquam ad defensionem paratus sit, necet. Propterea dicit Christus: Vigilate is orata, ut non veniatis in tentationem. Moderatione vero reguntur animi affectus, ueSathanae delitias& illecebras sequantur,ac equi effrenis instar,hominem perdant. In mundano certamine contra hostem, vel contra fortunam, aliaque adversa, quae contingere Principi possunt, non minus

vIGILIIS ET MODERATIONE Opus est,

ut status servetur. Vigiliis; ut hostis praecaveri, antequam accedat, ac fortunae insultus prohiberi, antequam prςsto sint, seditione'; in Republica impediri, priusquam capita habeant, possint: Moderatione, ut hostis non tumultuari Ε, sed sapienter arceatur, ac fortunae insultus, qui prae manibus sunt, prudenter declinentur, seditionesque ac seditionum in Republica capita legibus tanquam frenis coerceatur: Haec enim si Princeps in statu suo servaverit, ac VIGILIIS

ET MODERATIONE populum suum rexerit, firmum ac stabile habebit

Imperium.

297쪽

NI EROGRAPHIA. et 'o XXXVIII. HIEROGRAPHIA. INCVLΡ AT A TUTELA.

Crus accipitres necat, quae alias ab accipitre rapi, ac interimi vactus gratia solet. Verum non facile accipiter gruem superare & vincere potest, quia dorsum rostro ita munit grus, ut dum gruem rapere vult accipiter, Ventrem in rostrum conjciat ac se ipsum interficiat. Ita in hoc Hieroglypto superatus & interemptus a grue se defendente accipiter cernitur; idque jure, cum vim vi repellere liceat, & omnis, quae pro vita cum adversarii damno aut nece tutela snstituitur, inculpata & justa sit. Quilibet enim, suam vitam si alterius vitae praeferat , id quod naturae debet, conservationem videlicet sui 1psus, persolvit. Ac dignior is , qui non ultro se in periculum conjecit) vita censendus est, illo, qui naturae opus perdere voluit. Excellens enim & admirandum naturae opus est humanum corpus. tanto artificio constructum, totque annis educatum; ac is morte dignus, qui id naturae artificium delere conatur. Princeps itaque, dum hostes suos quibuscunque potest modis se delere velle, ne ab illis deleatur, hac Hierographia ostendit, neque imprudens, neq; injustus videtur.

XXXIX. HIEROGRAPHIA. INGENIO EXPERIOR 17 V NER A DIGNA AE EO. Narrat Iovius , quod Pioiper Columna jam

298쪽

senex amoribus fuerit deditus , etiamsi Poeta id senibus dedecori esse velit, dum canit: Turpesenex miles, turpe sentita amor. ac scribit , amaue illustrem foeminam, quae illi

mutuum amorem reddebat; quem cum ille tegere & honestum haberi vellet ; semel secum familiarem quendam, sed humili loco natum nobilem, ut foeminae pudicos mores videret, adduxisse: Qui se minae sui solent instabiles & in constantes esse,ac novis rebus delectari j ita placuit, ut gratiam & copiam sui illi fecerit: Quod, cum summo animi dolore percepisset Prosper,

taurum Perilli pro Hieroglypto ; adjecto Symbolo INGENIO EXPERIOR FUNERA DIGNA MEO , elegit; ut ostenderet se flammis amoris exuri, ac mali sui se caulam esse, quod amasiae suae alium adduxisset procum : ac eundem errorem commisisse, quem Perillus olim commiserat, dum proprii interitus causa esset. Perillas enim Tyranno Phalari invenerat modum, quo homines ingenti cruciatu interfici abiaque astantium commiseratiotae possent. Taurum nempe aeneu, cui inclusus homo , substrato igne. non quiantis vel morientis hominis vocem, segbovis mugitum ederet. Verum Phalaris, miratus

artificis ingenium, illum tauro includi jussit, ac ignem substerni; ita miser Perillus mugiens proprio invento & horribili mortis genere periit.

300쪽

Turris aut aedificium supra rupem exstructR' animum Principis indicar,qui, ut turris neque R ento,ueque a pluvia concuti, ac dejici poteu, ita nec ille a rebus adversis. Constans enim est ac firmus, ut nullo fortunae,aut adversitatis telo immutari, aut convelli possit. Quicunque hujus modi constantiae propositum sibi proponit Princeps, laude dignus est. Nihil enim Heroi magis conveniens, quam fortunae impetus neglige-xe, invictum se praebere, quaevis perferre, ac ostendere animum omni fortuna,etiam adversia, esse majorem,&fortunam potius animo, quam animum fortunae parere. Id certe Martyres

complures, qui sanguinem pro Christi fide fuderunt, ac veraS calamitates , pariaque tormenta pertulerunt, testantur. In serendis enim tormentis & torturis etiam delicatae virgunculae tam constantes nonnullae fuerunt, ut non tormentis

affligi,sed deliciis frui, ac stupentibus tyrannis, suaves illis viderentur. Quis hic non a imadveristit, quod talem animum infractum, magnum de omnia vincentem se habere hic Priaceps hae Hierographia ostendere 2 voluit.

SEARCH

MENU NAVIGATION