장음표시 사용
281쪽
ERIT AL TER A MERCES. Haec Praefecti classis maritimae Regis Hispa niarum Hierographia elegans est, quod verum generosi de boni Praefecti ossicium indicet. Palmae enim ramus victoriam, & Cupressi mortem
significat. Quae duo fidus belli Dux sibi proponere debet, vincere vel mori. Palmam victoriam significare nemini dubium, & saepius expositum est. Cupressum vero mortem , non ita constat: Cupressus arbor est procera, rectaque, ramos in summitate tantum habensi foliis virens perpetuis, conos gerit laceris aemulos, solidiores tamen compactioresque,tesinam fundit liquidam odore non ingrato , rami suavissimi sunt odoris ; quamobrem olim rogus ex iis struebatur; ut nempe odoris siuavitas foetorem cadaveris velare & tegeret. Ab hoc ipsius usu in Hieroglypto rogum, aut mortem notat. Rectὸ itaque sculptura fortissimi viri gnomen explicat. Ducis enim strenui dc fortis ossicium est, omnium rerum terribilissimum, mortem non metuere, & vel victoriam , vel occubitum sibi proponere. Non potest enim militi & Duci mors majori gloria contingere, quam si fideliter suo fungendo muneri occumbat. Turpe vide tur militiae deditum extra militiam mori, &mercede altera, quae victoria vel mors est, ut Symbolum ait, carere.
282쪽
VIDET ET VOLAT. Cernitur hic orbis figura cum Zodiaco, cui sol circa polos a sculptus est; in orbe v olitat aquila, a sinistris linceum apparet caput i a deTteris
aquilae ala, Sc circa alterum polum cauda aquilae apparet. Septus est etiam orbis corona laurea Solem videre & lustrare omnia, volare, ac Vola
tui velociorem habere motum ; aquilam solem videre & intueri continuo absque visus jactata
posse,ac volatu superare alias aves, cuivis notum est. Linceos oculos acute cernere dubium nemini , hinc enim fabella, illorum aciem muro penetrare. Sed ad quid tam multa in Hieroglypto 3 Existimo profecto Principissam istam sole maritum suum, ejusque intuitu & consortio in hoc orbe nihil esse posse gratius, designare velle.
ut enim aquila solem semper intuetur, ac in altum volatu ejus consortium quaerere Videtur; ita etiam proba uxor solem suum , id est, maritum semper prae oculis habere, ac sequi debet. Corona enim mulieris vir est. Vice versa, ut dum aquila solem intuetur, ac ad illum tendere videtur, sol in aquilam visum, seu radios dirigit, eamque fovet, ac ad se tepore allicit ; ita vir fidam uxorem omni beneficii & humanitatis genere tractare, ac in sui amorem trahere debet : Hac enim ratione scelix redditur conjugium. Ostenditur itaque hac Hierographia Uxoris er a virum & Viri erga uxorem ossicium I qui non minus illius, quam illa ipsius curam habere debet.
284쪽
Di CUM PRINC MARCH. ITAL. 277XXX. HIEROGRAPHIA. MELIORA LV ERO.
Neminem latet bovem, dum pascitur, pr grediendo paulatim ulterius meliores semper herbas pabuli gratia quaerere ac eligere, de nunquam una statione contentum esse, nisi satur sit.
Ab hoc ipsius pabulandi modo sempsit hane Hierographiam Princeps: qua ostendere vult,se in dies MELIORA QUAERERE. Verum, quod
quaerit, non corporis nutrimentum & satietas est, sed animae, quae virtutibus tam diu pascitur, perfectiores & meliores semper quaerens, donec saturetur, ac summum Illud bonum, Verum omnis appetitus finem ac scopum , consequatur. Hoc enim obtento, saturatur anima, neque me
liora amplius optare, aut habere potest Si per meliora ista, quae se quaerere Symbolo Princeps dicit, honores & gloriam quis intelligere velit,
non male Hierographiam exponet. Solent enim Principes,ac viri magni raro prassienti fortuna esse contenti, semper enim ad summa quaedam, ac caeteros gloria, honore dc potentia superent, contendunt et Cum hac ratione se illustres de foe-lices, quod multis scilicet beneiacere possint,&a multis venerentur, & colantur, esse arbitrantur.
PATIENTIA IN ADVERSIS Seipsum consolatur hic Princeps, dum a filio carceri inclusius detineretur. Conselationis te Bem voluit esse hanc Hierographiam , cujus
Hierogluton compedes α vincula, quibus liga
285쪽
eus suit, adjuncta securi, ostendunt. Securi proeul dubio significare voluit, se ad mortem paratum esse, neque eam metuere. Magna haec Pria-eipis fortitudo & patientia in adversis. Durum fuit a filio tanta pericula,tantasque injurias ferre: Vertim haec omnia constans & fortis illius animus contempsit & pertulit, donec iterum pristinae libertati restitueretur. Simile sortitudinis specimen nobis exhibuit Annitius Boetius , consti Romanus, ab Imperatore vinculis & carcere inclusus, quod Arrii de Trinitate sententiam sequi nollet. Hic, cum primo dignitate summa ablata, carceri mancipatus esset, sitis molli animo fuit, postea tamen cum se recolligeret, ita se firmavit, ut magnum constantiae & patientiae posteris non solum exemplum, sed solatii genus ediderit. Conscripsit enim in carcere libellum de Consolatione Philo phiae. Quo certe libello nullus illi, qui adversis premitur, utilior, majorique solatio esse potest. In eo vitam nostram theatri instar esse, & quaecunque magna videatur, ad tempus tantum & in certum durare , Vanitateque plena e sse omnia,&tandem relinquenda, aliamque personam ut in Comoediis in finito
actu esse lubeundam , longe a priori diversam, ostenditur: Summum illud bonum , verum gaudium, immensas delicias, aeternamque beati tudinem, qua majus nihil esse potest, tantum post mortem, non hic in vita dari: Proinde adversa omnia & mortem ipsam jucundo & laeto animo,
tanqua suturet beatitudinis initia, esse perferenda. XXXII. BIE-
287쪽
HIEROGRAPHIAato XXXII. HIERO GRAPHIA. RE RUM VICISSITUDO. Non solum illi Heroes & Principes audanda
sunt, qui sibi egregia & magna proponunt, eaque Symbolis indicant: Verum etiam qui seipsos gnome aliqua admonent,ac prae oculis varios rerum humanarum casus, rerumque vicissitudines constituunt ue ut hac ratione memoressui sint, neque superbiant, neque sese praeter modum extollant : Saepe enim qui Reges MPrincipes fuerunt, privati & servi facti sunt. Sic Cyrus Persarum Rex ab Alexandro Magno, Bajaetetes Turea a Tameriano, ac Mythridates a Romanis, capti fuerunt ; sepe etiam ditissimi pauperrimi evadunt ; sorticissimi miserrimi: itant verum sit , quod a Graeco Comico dicitur: e; βιω λκει ἀλων, id est,stabile videtur habete nostra Vita nihil, omniumque rerum vicissitudo est. Ut enim in rota aquaria, quam Hieroglypton exhibet, amphorae, aut vastula, quae plena fuerunt,mox aqua vacua redduntur,ac quae in summitate rotae fuerunt, brevi ad ima perventuut: ita etiam cuilibet, ut nunc a fortuna elevetur,nunc deprimatur, nunc ditetur, nunc
spolietur , contingit. Vidit exemplum sortunae iste Princeps in parente , qui cum summo loco diu fuisset, tandem carceris miserias experiri, de
288쪽
DUCUM PRINC. MARCH. Irat. 12r XXXIII. HIEROGRAPHIA. REsPICE FI NE M.
Imperia omnia quae corona indicanturi licet magnis laboribus, multoque sanguine sint
conquisita, ut Romanorum, ac Alexandri Magni Monarchia, nunquam tamen perpetua sum, aut tanta, ut per totum orbem se extendant. Plerumque enim uti crescunt, ita vicissim decrescunt ac pereunt. Vi tape conqueruntur, ac conservantur,& vi iterum, aut seditione, dum justitiae, aut aequitati locus nullus datur, ruunt. Quicunque itaque Principes ambitione reguntur, di perpetuo augere imperia, vel regna sua dolo, vel vi volunt, hic admonentur, ut RESPICIANT FIN E M, ac intelligant , etiamsi totum orbem occuparint; nihil praeter inanem quandam dominii ideam, absque corporis vel animi fructu, tantoque emptam sanguine, brevique interituram habere: Ubi enim Romanorum imperium
tot gentium sanguine 3 Ubi Alexandri Regum copiis deletis partum Z Ad pristinum si
tum iterum rediit, ac ex uno denuo diversa Imperia facta sunt; ita ut frustra tantum sanguinis in gratiam unius ambitiosi, ac regere volentis Principis effusium fuerit. Recte itaque admone tur Principes Symbolo , ut in hoc mundi Theatro RESPICIANT FINEM, quod nullum Imperium stabile & perpetuum sit , ac proinde
289쪽
illorum labores inutiles eme, generique humano nocivos, dum propter ambitionem , regnandique cupidi talem multum sanguinis humani fiu-ura effundi debet. Frenent itaque hoc imperandi desiderium, ac humano finguini parcant,mOItem, Imperii, totiusque mundanae machinae brevi interiturae respiciant finem. Id si fecerint, non curis lediolum magnis, sed etiam periculis multis levabunt, ac ut coronam coelestem obtinere possint, se magnis idoneos facient.
