장음표시 사용
271쪽
16 HIEROGRAPHIA XXII. HIEROGRAPHIA.
AD MELIORA.Ut equus, Omneque fere animantis genus, dum herbis pascitur, ac pabulatur, ulterius semper progreditur,ac meliores herbas quaerit; ita generosus animus priuienti fortuna, aut bonis, quae ad manum sunt, Contentus esse non debet ;sed perpetuo AD MELIORA tendere; donec tandem ad id perveniat, quo melius haberi nihil possint, numen videlicet: Ad hoc enim sapientis est sua dirigere. Id si quis obtineat, satiatur, neque alio amplius indiget pabulo: Ad hoc respexisse Principem non est dubium ; nam inmundanis rebus satietas nulla. neque finis defiderii est. Omnes tamen actiones humanae, propter finem aliquem , qui appetitur , instituuntur.
Gloria, honor, divitiae & similia appetuntur quidem, sed non propter se, sed propter alium fiaem; Non quiescit enim in illis humanus animus Finis hic a Philosophis seelicitas appellatur, quam quia perfectam nemo in hac vita habere potest, sequitur aeternam esse, cujus gratia homo ipse creatus suit. Haec meta Mystae,ac Christiani hominis esse debet : Quae currenti ac petenti, tan quam rerum omnium optimum, dabitur.
VI ET RELIGIONE. Poerae, ac authores, qui Herculis historiam nairant, etiam Hydrae describunt: Dicitur ealm
272쪽
DUCUM PRINC MARGR. ITA L. 26sin Lernea palude vixisse serpens multorum capitum illius uaturae , ut si unum caput abscinderetur, ejus loco complura alia renascerentur; quodque cum Hercules resciviael, eo prosectum fuisse, ac ferro & igne oppugnata bellua, eam tandem trucidasse, ac interemisse. Hac bellua, seu Hydra, verisimile est, authorem significare populum velle, quia multis multorum capitum bellua dicitur: Id enim satis explicare Symbolum videtur : Nam nulla rec melius quam vi & religione regitur populus. Vi mali ac Deorum contemptores, reliπione boni in ossicio retinentur , quae ubi semeJ animos hominum ociscupaverit , probitatis & virtutis fit fundamentum, ac vita ipsa dissicilius auferri & deleri potest. Principes itaque necessario religionem iaregno servari curent, haec enim si nutet & vacillet,neque floreat, jam bonis exitium imminere. ac status ruinam prae foribus esse, non dubitent: Virtus enim & probitas solis sunt, qua statum conservant,& hae religionis soboles Vi & armis etsi mali cohiberi possint interdum, ac urendo dc secando,ut Hercules Hydram superavit, compesci; id tamen cum summo fit periculo ; quod
uno ablato capite, plura nonnunquam hydrae instar renascantur. Recte itaque utrumque modum , ut populi furorem & impetum domet,
274쪽
XXIV. HIERO GRAPHI A. PROBANTUR FORTES IMPETR
Cuivis notum est, vires sortes non cognosci, nisi dum impetuntur,aut probantur : ut nec prudentes , nisi aliquando periculis objecti, illa vitarint. Virtus enim quaevis objectum quoddamnabet, circa quod versatur & cujus ratione virtus est. Fortitudo contraria & adversa quaevis pro
objecto habet. Ilaec si quis ferre, vel removere possit, fortis est & dicitur. Dum , cum adversis luctatur, ac illorum impetus sustinet, illisque se opponit, probari dicitur: Si vel agendo superet. Vel patiendo non frangatur ipsius animus , fortis viri nomen meretur. Alphonsus iste Marchi Finariae, quia ab Hispanis obsessiis in arce quadam, illorum vim sustinuit, praesens Hieroglypton. in quo arx in rupe aedificata , & a ventis,
marique impetita cernitur, descripsit. Vt enim
arx rupi superaedificata firmissimum fundamentum habere creditur, ac a marinis fluctibus, aquarumque inundationibus, ventorumque procellis oppugnata & impetita, omnem illorum injuriam absque noxa perfert, recte hinc probata dici, ac firma haberi debet: Ita etiam iste Dux, qui hostium& fortunae conatus pertulit ac stuperavit, rect E se probatum & proinde sortem
esse, gloriari hac Hierographia potest. PRORANTVR enim FORTES IMPETU.M L XXV. HIE- DUCUM PRINC. MARCH. ITAL. 2 gr
275쪽
XXV. HIEROGRAPHIA. NEC ICTU, NEC IGNE.
Constantiae & sortitudinis exemplum hic exhibetur adamante gemma , in jugo monticuli constituta, quae mallei quemvis ictum sustinere putatur, sed falso experienti. Valeat tamen fabula pro Symbolo, quia vulgo ita creditur . Igne tamen non frangi, aut defoedati, certissimum est. In jugo montis constituitur, ut omnium oculis authoris constantia & fortitudo exponatur. Constantiae ac fortitudinis profecto est, ictum& ignem ferre, hoc est, quosvis sortunae impetus. Ea enim fortitudo, definiente Cicerone, scientia perferendarum rerum, vel asse iis animi in patiera-ήρ ct perferendo 'mma legi sine timore: Vir enim
fortis ne suppliciis quidem movetur, ac ea, qdae eximia plerisque & pr clara videntur, parVa ducit,rationeque stabili firmaque contemnit; ea- que, quae videntur acerba, ita fert, ut nihil a stata naturae diseedat, nihil a dignitate sapientis, robustum magnaeque constantiae animum prae se ferens & ostendens. Hujusmodi constantiae xsortitudinis propositum hic Princeps contra fortunae injurias & hostes, a quibus quotidie oppugnatus suit, hac lHiero raphia ostendere voluit.
277쪽
HIERO GRAP HI a XXVI HIEROGRAPHIA
VIRTUTEM EXTENDERE FACTIS. Manus dextri brachii armati gladium fammis ignito mucrone continere conspicitur, adjecta gnome ; VIRTUTEM EXTENDERE
FACTIS. Virtutem bellicam hic intelligere Mystam, non solum brachii armatura ,sed & gladius ipse novat. Stat itaque illi sententia, se huic virtuti operam dare velle, quae rebus bellicis comparatur , ac non voluntate solummodo eam , sed factis extendere .velle. Whementia desiderii flammeo illo mucrone designatur. Ignis si quidem & flamma, ut ardorem habent, ita animi & cupiditatis ardorem recte notare possiant. Romani etiam dum cum hoste congressiari essent, ut pugnae ardens desiderium ostenderent, gladios in scuto verberabant, concussioneque Bagorem ingentem , ac motu gladii micantes.
fulgores, ignis instaran hostes jacere videbantur. Non male itaque Symbolum Hieroglypto convenit: Cum virtus bellica non nisi gladio ignito, hoc est vi, ac animi ardore, di- Iigeatiaque obtinea
278쪽
DUCUM PRIN. MARCH. ITAL. 27 IXXVII. HIEROGRAPHIA. SOLATUR CONSCIENTIA ET FINIS.
Leo hoc loco caudam elevatam habens, ac diademate ornatus , animum PrincipiS notat. Hoc enim proprium leoni, ut, cum maxime animosias est, caudam sursum erigat. Animum
itaque generosum Principis SOLATUR CONSCIENTIA ET FINIS , ut Symbolum declarat. Conscientia rectae voluntatis maxima consolatio est rerum incommodarum , ac bene actae vitae; multorumque benefactorum recordatio jucundissima est. Solatur nos conscientia bona propter finem. Si enim nullius mali aut peccati nobis conscii simus, non solum secure &jucunde vivimus , sed aeternam gloriam finem ultimum, qui ab homine desiderari possit , nos consecuturos scimus. Si bonam conscientiam non habeamus,angimur,tristamur, ac consuentiae stimulis ita agitamur, ut nihil nobis laetum, jucundum & gratum sit. Nulla enim poena gravior mala conscientia, quae audacissimum timidissimum ; iucundissimum tristissimum facit. Ejus vim apprime explicat Juvenalis: cor tamen hos tu
Evasisse putes, quos dixi 3 confria facti
Mens habet attonitos surdo verbere eadit, Occultum quatiente animo tortore lagellum: Poena autem vehemens, se nullo savior issu,
279쪽
272 HIEROGRAPHIActum Θ Se dirim gravis invenit ae Rhadm
Nocre dieque suum gestare in pectore testem. Plautus in Mustellatia ait: Nihil ect miser
quam animm hominis conscim. Finis enim hunc Principem solatur, nempe vita aeterna, quia Omnes aerumna S , calamitates , mortisque angustiis obliterat, ac extinguit sua dulcedine. Haec si non speraretur, bestiis homo longe miserior esset, qiuod negotiis, studiis, paupertate, servitute, mortisque timore angatur; bestiae verbi horum omnium ignarae 1ecure ac libere vivant.
